*30:1 Qui diligit filium. RAB. Patres tam carnales quam spirituales monet, ut filios suos diligenter erudiant, ut honeste vivant, ne lasciviendo per aliorum dogmata discurrant.
†30:8 Equus indomitus. Equus indomitus in præcipitium vadit; filius indisciplinatus in peccatum ruit. Docet ergo spirituales patres, ut filios suos erudiant et corrigant; ne eis immoderate frena relaxent, ne cadant in turpitudinem vitiorum, et ipsi ignominiam sustineant sempiternam.
‡30:14 Melior est pauper. Dulcis est somnus operanti, sive multum comedat, sive parum. Saturitas enim divitis non sinit dormire eum.
§30:15 Salus animæ. Vera salus animæ justitia est, cui aurum et argentum non valent comparari, quia non proderunt divitiæ in die ultionis. Justitia autem animam liberabit a morte.
**30:18 Bona abscondita. RAB. Contra eos loquitur, qui talentum verbi abscondunt; quorum scientia virtutibus inutilis, sicut epulæ mortuis et thesaurus.
††30:21 Sicut spado. Non facit ad complexum virginis, sic adoratio idoli, adorantibus incongrua et inutilis.
‡‡30:23 Jucunditas cordis. Quia nulla virtus sine ea consistit. Major autem horum est charitas I Cor. 13..
§§30:26 Minuunt dies, etc. Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos Psal. 54.. ID. Id est, prosperitatem, quam sibi promittunt, non possunt habere in perpetuum.