*36:1 Miserere nostri. RAB. Ex persona fidelium dirigit orationem ad Deum, ut illos defendat et inimicos deprimat, ut digne correcti Deum iterum agnoscant, et idola deserant.
†36:7 Glorifica manum, etc. ID. Optat, ut divina majestas per manum et dextrum brachium, id est, per Christum, per quem antiqua miracula facta sunt, innovet tempore gratiæ, ut veteris legis et novæ idem intelligatur esse Deus.
‡36:15 Extolle adversarium, etc. RAB. Significat per adventum Christi, etc., usque ad pro statu Ecclesiæ et fidelium salute.
§36:16 Sion, etc. Notitia Scripturæ, in qua prædicatur inenarrabilis virtus Dei.
**36:17 Et suscita, etc., Omnes prophetæ incarnationi Christi dant testimonium, quod Deus homo factus Ecclesiam sibi desponsaret.
††36:19 Secundum benedictionem, etc. ID. Ordinem scilicet, et ritum sacerdotii, etc., usque ad quod Aaron figuravit in temporalibus sacrificiis, hoc impleat in spiritualibus Evangelii.
‡‡36:20 Omnem escam. ID. Postquam prædixit vocationem gentium, etc., usque ad sic veracem doctrinam discernamus, et fallacem.
§§36:24 Species mulieris. Christi gratia, quæ per prædicationem animas curat, et carnis concupiscentiam mitigat. Hæc in Ecclesia abundat, cujus desiderium est super omnem concupiscentiam hominis, quia in ea decor virtutum et pulchritudo doctrinæ. Super omnem. Nulla concupiscentia hominis huic desiderio potest comparari: quia, Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum ipsa laudabitur Prov. 31..
***36:25 Non est vir. Christus qui excedit humanam naturam. Unde, Speciosus forma præ filiis hominum Psal. 44.. Hic enim peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus.
†††36:26 Adjutorium. Adjutorium Ecclesiæ est secundum dispensationem Christi. Unde, Justum adjutorium meum a Domino Psal. 7., etc. Ipse est infinitatis ejus columna, et laboris requies.
‡‡‡36:28 Qui non habet nidum. Id est, Ecclesiam, ubi electorum animæ filios bonorum operum nutriunt. Unde, Invenit sibi passer domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos. Psal. 83..