49
[Memoria Josiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii.* Memoria Josiæ. RAB. Memoria Josiæ regis, etc., usque ad ipse zelo Dei mundat terram Judæ et Jerusalem ab omnibus abominationibus, qui ait: Zelus domus tuæ comedit me. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis. Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.] [Præter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt: Præter David, et Ezechiam, et Josiam, etc. Hi tres comparatione aliorum non dicuntur peccasse. Quod enim peccaverunt, condigna pœnitentia deleverunt, et devotione et pietate Deo placuerunt. nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei. Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenæ genti. Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ. Incenderunt electa civitatem sanctitatis, etc. ID. Quidam hunc locum in persona Christi intelligunt, etc., usque ad his autem destructis, ædificavit Ecclesiam Dei. Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare: 10 Ezechiel, qui vidit conspectum gloriæ quam ostendit illi in curru cherubim.§ Ezechiel qui vidit, etc. ID. Mystice, Ezechiel, etc., usque ad et pœnitentibus prædixisse remedia. 11 Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias.** In imbre. Significat quod prædicaverit super peccatores venturam esse pluviam vindictæ, et per viam mandatorum Dei gradientibus promiserit consolationem misericordiæ. 12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis.] 13 [Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu:†† Nam et ipse, etc. Quia Christum signat, qui est imago Dei: ut quicunque crediderit in Deum, hic quasi annulo signetur. 14 sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.‡‡ Et Jesum filium Josedec. Quia per gratiam Jesu Christi, qui est rex noster et sacerdos, post captivitatem diabolicæ oppressionis, reædificatur Ecclesia. 15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.]§§ Nehemias. RAB. Consolator Deus, vel consolatus a Domino, etc., usque ad qui ædificat civitatem Dei, id est Ecclesiam, et consolatur mœrentes. 16 [Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra:*** Nemo, etc. Enoch, dedicatio. Hic Christum significat, qui ædificavit et consecravit Ecclesiam sanguine suo; qui sine peccato venit in mundum, et cum gloria suscepturus est in cœlum. 17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi:††† Ut Joseph. Joseph, sicut Jacob pater ejus, terram promissionis desiderabat, Ægyptum detestabatur; instruens nos ut desideremus terram viventium, ut quiescamus in pace. 18 et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt.‡‡‡ Et ossa ipsius visitata sunt. RAB. Significat quod Joseph, etc., usque ad et sepelierunt in Sichem, quæ est Neapolis, urbs Samaritanorum. 19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam.]§§§ Seth et Sem, etc. Seth filius Adam, et Sem primogenitus Nœ, tam fide quam moribus hominibus sui temporis prælati sunt; in quibus Christus significatur, qui Deus et homo est.

*49:1 Memoria Josiæ. RAB. Memoria Josiæ regis, etc., usque ad ipse zelo Dei mundat terram Judæ et Jerusalem ab omnibus abominationibus, qui ait: Zelus domus tuæ comedit me.

49:5 Præter David, et Ezechiam, et Josiam, etc. Hi tres comparatione aliorum non dicuntur peccasse. Quod enim peccaverunt, condigna pœnitentia deleverunt, et devotione et pietate Deo placuerunt.

49:8 Incenderunt electa civitatem sanctitatis, etc. ID. Quidam hunc locum in persona Christi intelligunt, etc., usque ad his autem destructis, ædificavit Ecclesiam Dei.

§49:10 Ezechiel qui vidit, etc. ID. Mystice, Ezechiel, etc., usque ad et pœnitentibus prædixisse remedia.

**49:11 In imbre. Significat quod prædicaverit super peccatores venturam esse pluviam vindictæ, et per viam mandatorum Dei gradientibus promiserit consolationem misericordiæ.

††49:13 Nam et ipse, etc. Quia Christum signat, qui est imago Dei: ut quicunque crediderit in Deum, hic quasi annulo signetur.

‡‡49:14 Et Jesum filium Josedec. Quia per gratiam Jesu Christi, qui est rex noster et sacerdos, post captivitatem diabolicæ oppressionis, reædificatur Ecclesia.

§§49:15 Nehemias. RAB. Consolator Deus, vel consolatus a Domino, etc., usque ad qui ædificat civitatem Dei, id est Ecclesiam, et consolatur mœrentes.

***49:16 Nemo, etc. Enoch, dedicatio. Hic Christum significat, qui ædificavit et consecravit Ecclesiam sanguine suo; qui sine peccato venit in mundum, et cum gloria suscepturus est in cœlum.

†††49:17 Ut Joseph. Joseph, sicut Jacob pater ejus, terram promissionis desiderabat, Ægyptum detestabatur; instruens nos ut desideremus terram viventium, ut quiescamus in pace.

‡‡‡49:18 Et ossa ipsius visitata sunt. RAB. Significat quod Joseph, etc., usque ad et sepelierunt in Sichem, quæ est Neapolis, urbs Samaritanorum.

§§§49:19 Seth et Sem, etc. Seth filius Adam, et Sem primogenitus Nœ, tam fide quam moribus hominibus sui temporis prælati sunt; in quibus Christus significatur, qui Deus et homo est.