PSALMORUM. 81. Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.