PSALMORUM. 145. Alleluja, Aggæi et Zachariæ. Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.