*1:1 Argumentum Corinthii sunt Achaici, et hi similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis. Quidam a philosophiæ verbosa eloquentia, alii secta legis Judaicæ inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et Evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso, per Timotheum discipulum suum. Paulus vocatus. Id est ab omnibus privilegio nominis dictus Apostolus Jesu Christi. Hic non servum se nominat: quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum, apud quos viluerat. Et Sosthenes. Ecce per eum qui inter eos versabatur, culpas eorum se rescisse innuit. Frater. Per hoc removet, quod non malo animo ei notificaverit, sed ex charitate et desiderio correctionis.
†1:2 Cum omnibus. Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant.
‡1:3 Gratia. Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Et Domino Jesu Christo. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiæ Deus.
§1:5 In omnibus. Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum, vel in omni modo prædicandi, id est minoribus, mediocribus, et perfectis.
**1:10 Obsecro. Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem.
††1:11 Chlœs. Nomen est loci vel personæ. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiæ. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum.
‡‡1:12 Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Ego quidem. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.
§§1:13 Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.
***1:14 Gratias ago Deo, etc. AUG. Paulus gratias agit Deo, quod neminem ipsorum baptizaverit, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina devidebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius, sed Christi esse cognoscitur, etc.
†††1:17 Sed evangelizare. Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit. Non in sapientia. Contra sapientiam sæculi. Non in sapientia verbi. Sapientiam dicit philosophorum quæ sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quæ verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur. Verbi. Ibi compositio verborum quæritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.
‡‡‡1:18 Pereuntibus. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dei virtus. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.
§§§1:19 Scriptum est enim. Ideo non misit me in sapientia, quia prædixerat quod eam non reciperet in prædicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio prædicatorum suorum: et sic factum est.
*1:21 Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Id est crucis fide æternitatem provenire mortalibus: ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur.
†1:26 Videte enim. Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. Non autem ait, nulli, forsan pro se, qui solus inter apostolos sæcularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanæ dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen hæc nihili pendit, nec usus est eis.
‡1:27 Sed quæ stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus.
§1:29 Ut non glorietur. De se, sed de Deo, quod ibi ostenditur: qui gloriatur, in Domino glorietur.
**1:30 Ex ipso autem. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.