*16:1 Commendo autem vobis. Amodo multos justos Apostolus proponit, quibus credere debeant Romam, quasi dicat: Ita facite ut dixi, hos autem imitamini. Phœben. Scilicet Phœbe ditissima et nobilissima mulier fuit, quæ Ecclesiam in loco qui dicitur Cenchris, sua substantia sustentabat. Ea vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsan hanc misit Epistolam.
†16:2 Suscipiatis digne. Vel, ut alii codices habent, valde honeste et honorifice.
‡16:3 Priscam et Aquilam. Aquila est vir Priscillæ: hi coadjutores Pauli Romam ad confirmationem Romanorum venerant. Sic et omnes alii quos salutat, Romæ fuisse intelliguntur.
§16:4 Ecclesiæ gentium. Quia hi laborant ad profectum gentium exhortantes fidem Christi, qui etiam pericula pro Apostolo pati non recusaverunt; unde et Romani eis obedire debent.
**16:10 Appellen. Per tentationes inventus est fidelis in Christo: etsi non suus amicus, vel particeps operis.
††16:11 Aristoboli. Solebat iste Aristobolus congregare fratres in Christo, quos Apostolus salutat adeo probans factum illius. Ex Narcissi. Narcissus dicitur fuisse presbyter, sicut legitur in aliis codicibus, qui peregrinando confirmabat sanctos fratres, qui quia præsens tunc non aderat, suos salutat; et quia non omnium illorum merita noverat, discernit, subdens: qui sunt in Domino, id est eos quos dignos noveritis.
‡‡16:12 Laboravit. Labor hic, de quo crebrius Apostolus, est in exhortatione et in ministerio sanctorum, et in pressura et in egestate propter Deum.
§§16:13 Et meam. Pro sanctitate ejus vocat suam matrem, cujus filium præposuit pro ecclesiastico officio.
***16:15 Et omnes. Omnes, quibus scribit et quos nominat, jubet se salutare invicem in osculo sancto, id est in pace Christi, ut religiosa sint oscula, non carnalia.
†††16:16 Christi. Id est quæ in Christo confidunt, non in alia re.
‡‡‡16:17 Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.
§§§16:19 Vestra enim. Ideo moneo vos vitare illos, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur: quia estis in capite mundi, et sic exemplo vestro jam possent alii corrumpi. Vel, rogo vos vitare illos, quia leviter obedistis, quod bonum est, et inde gaudeo; sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo, et sine aliqua parte mali.
*16:20 Deus autem. Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam, id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia. Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.
†16:21 Salutat vos. Quasi dicat: Tot et tanti congaudent vestro cœpto, et ideo perseverare vos decet.
‡16:23 Et universa. Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat.
§16:25 Ei autem. Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolæ notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiæ Dei. Secundum revelationem. Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quæ æternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata.
**16:26 Per Scripturas prophetarum. Ab eo reseratas, testimonium dantes huic prædicationi. Patefactum in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bene operando. Taciti aliis, sed cogniti soli Deo: quia etsi sit modo hominibus revelatum, tamen soli Deo cognitum est, quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui quærunt cur tantum distulit Deus? cur tot gentes perire permisit.
††16:27 Cui honor. AUG. Quod additur: Cui gloria, etc., usque ad quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium.