6
In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.* Græcorum. RAB. Sive advenarum gentilium in civitate conversantium: sive, etc., usque ad quotidiano ministerio gravabantur. Despicerentur. ID. Ex defectu plus gravarentur. Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Non est æquum nos, etc. Ostendunt Apostoli episcopos et doctores Ecclesiæ non debere corporalibus rebus implicari. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Considerate, etc. BEDA. Hinc jam decreverunt apostoli, etc., usque ad non sine septenarii numeri mysterio. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.§ Nos vero, etc. De seipsis non interrogant, sed judicant. Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.** Et elegerunt, etc. RAB. Hic ordo servandus est in ordinandis: eligat populus, ordinet episcopus. Stephanum. Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur, aut primo martyrii honor feratur. Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.†† Et orantes. Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensæ communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: Orantes imposuerunt eis manus: hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta. Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.‡‡ Et verbum, etc. RAB. Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat: Omni die non cessabant docentes, etc., et in hoc ipsum redit, dicens: Et verbum Domini crescebat. ID. Sæpe in hoc libro, et in Evangelio etiam talia interponuntur capitula, etc., usque ad quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.§§ Stephanus, Græce; Latine, corona: qui quod præcepturus erat in re, præsagio nominis præoccupabat: quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter, qui lapidatus est humiliter. Hebraice interpretatur Stephanus norma nostra, qui primo passus, sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo. Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano: 10 et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur. 11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. 12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, 13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:*** Homo iste. Ex despectu, non vocant eum proprio nomine, sed hominem quasi carnalem et infimum appellant. 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. 15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.

*6:1 Græcorum. RAB. Sive advenarum gentilium in civitate conversantium: sive, etc., usque ad quotidiano ministerio gravabantur. Despicerentur. ID. Ex defectu plus gravarentur.

6:2 Non est æquum nos, etc. Ostendunt Apostoli episcopos et doctores Ecclesiæ non debere corporalibus rebus implicari.

6:3 Considerate, etc. BEDA. Hinc jam decreverunt apostoli, etc., usque ad non sine septenarii numeri mysterio.

§6:4 Nos vero, etc. De seipsis non interrogant, sed judicant.

**6:5 Et elegerunt, etc. RAB. Hic ordo servandus est in ordinandis: eligat populus, ordinet episcopus. Stephanum. Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur, aut primo martyrii honor feratur.

††6:6 Et orantes. Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensæ communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: Orantes imposuerunt eis manus: hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta.

‡‡6:7 Et verbum, etc. RAB. Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat: Omni die non cessabant docentes, etc., et in hoc ipsum redit, dicens: Et verbum Domini crescebat. ID. Sæpe in hoc libro, et in Evangelio etiam talia interponuntur capitula, etc., usque ad quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus.

§§6:8 Stephanus, Græce; Latine, corona: qui quod præcepturus erat in re, præsagio nominis præoccupabat: quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter, qui lapidatus est humiliter. Hebraice interpretatur Stephanus norma nostra, qui primo passus, sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo.

***6:13 Homo iste. Ex despectu, non vocant eum proprio nomine, sed hominem quasi carnalem et infimum appellant.