*7:2 Viri fratres et patres. Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniæ occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriæ. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos: sic, Viri fratres et patres: lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande cœpit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum prædicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset prædicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit. Deus gloriæ, etc. Memor Stephanus præcepti illius: Diligite inimicos vestros Luc. 6., etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit. In Mesopotamia. Mesopotamia in capite Syriæ constituta ad aquilonem. RAB. Mesopotamia et Charram in Chaldæa sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram.
†7:3 Et dixit, etc. In Genesi videtur contineri quod post mortem patris sui locutus est Dominus Abrahæ qui in Charra mortuus est, ubi cum eo filius habitavit. Sed priusquam in civitate habitaret, cum esset in Mesopotamia, dictum est ei: Exi de terra tua, etc. Terram et cognationem Abrahæ Chaldæorum patriam, genusque appellat, unde jam exierat, degens modo in Mesopotamia; sed adhuc tenebatur spe et desiderio redeundi, et ideo audit: Exi de terra et de cognatione tua; non ut corpus extraheret (quod jam fecerat), sed amorem cordis evelleret. RAB. Tertium Stephanus prætermisit, id est, et de domo patris tui: quod factum est propter nimiam populi peritiam vel imperitiam.
‡7:4 Tunc exiit, etc. RAB. De Ur Chaldæorum Abraham exivit. Ur, etc., usque ad mortuo patre dictum est ei: Exi de terra tua, etc. Pater ejus, etc. ID. Redit ad originem generis Isræl, et amicitiæ divinæ exordium, ut nihil prætermittat in quo blasphemare videatur. Vos habitatis. Dixit vos, non vero nos, quia jam quodammodo apostoli terram reliquerant, et Stephanus, qui jam quasi in morte positus erat
§7:6 Quia erit semen, etc. BEDA. Non ita intelligendum est, quasi male tractandum, etc., usque ad sive in terra Chanaan, sive in Ægypto. Annis quadringentis. RAB. Sic est jungendum: Accola, etc., usque ad ad distributionem terræ promissionis completus est.
**7:7 Judicabo. ID. Judicium aliquando discretionem significat, ut ibi: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Aliquando pœnam, ut: Judica illos, Deus Psal. 5..
††7:8 Testamentum circumcisionis. ID. Fœdus sive signum ideo factum, ut populus Isræl, etc., usque ad signatur vitandam esse jactationem gloriæ in circumcisione spiritali. Die octavo. RAB. Octo diebus mysterium circumcisionis nostræ ostenditur, qui per octavam Novi Testamenti (quæ in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur) a vitiis octava die circumcidimur.
‡‡7:9 Vendiderunt in Ægyptum. Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Ægyptiis, sed Ismælitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Ægyptum Putiphar sacerdoti.
§§7:14 In animabus. Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In Hebræo septuaginta tantum reperiuntur. RAB. Si Jacob et Joseph cum duobus filiis non numerantur, etc., usque ad quam pro Hebraica veritate sermonem suum suspectum facere.
***7:15 Et descendit. Secundum situm locorum descensus est de terra promissionis in Ægyptum, et quia libertati successerat servitus, Jacob cum progenie descendisse in Ægyptum dicitur.
†††7:16 Translati. RAB. Per synecdochen dicuntur translati propter Joseph, cui Jacob, etc., usque ad, Ferte ossa mea hinc vobiscum Gen. 50.. BEDA. De solo Joseph Scriptura testatur, quod ossa ejus, etc., usque ad duodecim patriarchæ non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem. Et posili sunt, RAB. Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethæi, etc., usque ad nec Moysi, nec Domino servire voluerunt. In sepulcro, etc. Hoc de solo Jacob, cujus corpus filii de Ægypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca: et ibi Lia condita est: unde civitas illa vocatur Hebron, id est conjugium, quia patres ibi cum conjugibus sepulti sunt. Duas autem historias confundit, et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filiis Sichem emit Abraham, sed Jacob ab illis emit Sichem; ideo sic jungendum est: Translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem: quasi diceretur, in Sichem illam quam emit Jacob a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem, quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius. Quidam jungunt principium et finem sermonis, dicentes, a filiis Sichem, et post inferunt, Emor filii, ut hic locus congruat Genesi.
‡‡‡7:18 Rex alius. Rex iste diabolus est, qui effeminatos diligit, masculos odit.
§§§7:19 Genus nostrum, etc. Patres nostros dicit, et, genus nostrum, ne patres blasphemare videatur.
*7:20 Gratus Deo, etc. Ostendit beatus Stephanus quod Moyses non blasphemaverit.
†7:22 Moyses. RAB. Moyses idem valet quod aquaticus, quia de aqua est assumptus, vel liniens, quia inventus est in fiscella, bitumine lita. Moyses typus est Salvatoris, qui, percusso diabolo, genus suum liberavit.
‡7:24 Vindicavit illum, etc. Ostendit illum qui injuriam faciebat non esse de genere suo.
§7:26 Apparuit illis. RAB. Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos, litigantibus Judæis et infidelibus qui resistebant apostolis.
**7:27 Quis te constituit, etc. Quasi respondeat Moyses: Nullus, sed: Solus Deus. Non est potestas nisi a Deo. Hinc tale a Christo responsum quidam acceperat: O homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos Luc. 12. Quis te constituit, etc. In contentione sua illos redarguit jam tunc legi et Moysi fuisse contrarios.
††7:28 Nunquid, etc. Quidam putant illum qui defensus est ex ira rem protulisse.
‡‡7:29 Fugit. Moyses fuit in Madian, id est, Christus in gentes.
§§7:30 In igne flammæ, etc. Ignis in rubo Spiritus sanctus, peccata populi quasi spinæ, quia ardor Spiritus sancti peccata illius populi non consumpsit qui densas nequitiæ spinas beneficiis Dei opposuit. RAB. Ideo forma ignis (quæ non est imitabilis) ostensa est illis, ne aliquam, etc., usque ad quam promptum homini calceamentum tollere.
***7:32 Ego sum. Sum, proprium Dei verbum est, secundum illud: Ego sum qui sum, etc.: Qui est, misit me ad vos. Serpentes non sunt timendi, ubi Deus præsens loquitur.
†††7:33 Solve calceamentum. Hoc nos admonet, ut stantes in Ecclesia (quæ est sancta terra), mortuis operibus renuntiemus.
‡‡‡7:34 Videns, etc. RAB. Deus totus est visus, totus est auditus, omnia videt, omnia audit, sed videre et audire dicitur quando miseretur. Vidi afflictionem. ID. Qui licet aliquem tentari permittam, non tamen putandum est quod nesciam.
§§§7:35 Quem negaverunt. Synecdoche. Multi dicuntur negasse, cum unus dixisset, vel forsan quia plures consenserunt uni neganti. Principem. Magna laus, quod princeps et redemptor et eductor populi dicitur.
*7:37 Hic est Moyses. In eos culpam retorquet, quam ipsi inobedientes et increduli in Moysen refundebant.
†7:38 Verba vitæ. RAB. Id est, duas tabulas cum Decalogo, et mandata cætera, de quibus dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis.
‡7:40 Ad Aaron. ID. Quasi ad principem. Quasi ignari Divinitatis loquuntur. Deus enim verus non est factus, sed omnia fecit, nec creatura est, sed Creator omnium. Fac nobis deos. ID. Deos dicunt, propter duas columnas, etc., usque ad columna ignis in nocte populum præcedebat.
§7:42 Militiæ cœli. Militia cœli aliquando dicitur exercitus angelorum, sed in hoc loco, sidera militiam cœli nominat, cum protinus addat, sidus Dei vestri. In libro, etc. Quamvis multi sint prophetæ, unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebræos unus est liber. Nunquid victimas. RAB. Quamvis necessitate serviendi Deo libarent, mente tamen, etc., usque ad semper corde in Ægyptum sunt reversi. Quæritur quomodo non obtulerint Deo, cum legatur Deo eos quædam obtulisse, non voluntate, sed metu pœnarum? Deus autem non quæ offeruntur, sed voluntatem offerentium accipit.
**7:43 Figuras, etc. RAB. Sidus Dei vestri est Lucifer, cui assignaverunt figuras. Iidem dii in figuris et stellis adorabantur. ID. Quidam sic dicunt sidus Dei vestri, ut ad Deum pertineat verbum, quia non ipsum Dominum, sed ejus sidus susceperunt. Et transferam. Propter hæc sacrilegia trans Babylonem ducemini captivi. Non est putandus primus martyr errasse, qui pro eo quod in propheta scriptum est, Trans Damascum ducti sunt, dixit, trans Babylonem: magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem.
††7:44 Tabernaculum. Quia dicebant eum contra sanctum locum agere, ostendit quod in sanctum locum non est locutus blasphemiam Secundum formam. RAB. Quam ei in Sina ostenderat, quia et secundum formam factum, ostenditur ipsum tabernaculum formam fuisse. ID. Historice cum Jesu dicitur, quia Moyses erat defunctus.
‡‡7:46 Ut inveniret tabernaculum. Id est verum templum, cujus illud figura, quod loco non mutaretur, id est Ecclesiam quam prævidebat futuram firmam et immutabilem, de qua Apostolus: Firmum fundamentum Domini stat II Tim. 2, 9. Et alibi: Fundamentum aliud nemo potest ponere præter illud quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3..
§§7:48 Sed non Excelsus. RAB. Ex sententia Salomonis Judæos convincit, etc., usque ad non in solo templo Judæorum eum habitare. Sicut per prophetam, etc. De tabernaculo primo, quod fuit umbra et non veritas, prius dixit, postea testimonium posuit dicentis de tabernaculo quod verius fuit. Si introiero in tabernaculum Domini, etc., ad ultimam sententiam posuit Deum. Ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
***7:49 Cœlum mihi. Sic demonstrat se circumdare omnia; unde alibi, cœlum se palmo metiri, et terram pugillo se concludere asserit. Terra autem. Terræ exemplo designat omnem creaturam Creatoris.
†††7:51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.
‡‡‡7:52 Patres vestri. RAB. Supra patres nostri dicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia. Et occiderunt. RAB. Tres gradus malitiæ eorum ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt.
§§§7:55 Stantem. Immobiliter, quia non ite rum casurus, vel indicatur habitus auxiliantis, et injurias judicantis, et pro servo pugnantis. Video cœlos. RAB. Migraturus a terra, cœlos vidit apertos, ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit, mereatur hæreditatem cœli, et ideo in ipsa passione videt præmium. Filium hominis. Cum Christus sit Filius Dei, maluit tamen appellare Filium hominis, ut confundatur Judæorum infidelitas, qui eum ut purum hominem crucifixerunt, quem Deum credere noluerunt.
*7:57 Et ejicientes. RAB. In hoc se implere legem glorificabant. Moyses enim de blasphemante dixit: Educ eum foras extra castra, et lapidet eum populus Lev. 24..
†7:58 Domine Jesu, suscipe spiritum meum, in cœlum quod video apertum. Christus dixit Patri: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Stephanus, quasi servus Domino, Domine, etc. Quia nesciunt. RAB. Multi eorum, occidendo Stephanum, æstimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus prædixerat: Veniet, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium præstare Deo Joan. 16..
‡7:59 Obdormivit. Pulchre dictum est, Obdormivit, et non, Mortuus est, quia obtulit sacrificium dilectionis, et obdormivit in spe resurrectionis. Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in æternum vertitur. Saulus autem, etc. Non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Unde periret, nisi gratia Dei et pœnitentia ei subveniret; quia qui faciunt et consentiunt, digni sunt morte.