*9:1 Saulus autem. Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum, etc. Minis terrens cæde afficiebat præsentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.
†9:4 Et cadens. Territus ad terram refugit, vel quasi adorans in faciem cadit. Quid me, etc. BEDA. Non ait: Cur persequeris etc., usque ad, Quandiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis Matth. 25..
‡9:5 Ego sum Jesus. Non Deum vel Dei Filium se vocat, sed humilitatis meæ, inquit, infirma suscipe, et superbiæ tuæ squamas depone.
§9:7 Surge. Impiger operare ut bos, et esto doctor Ecclesiæ. In lege scriptum est: Non alligabis os bovi trituranti I Cor. 9.. Ingredere. RAB. Ingressurus civitatem terretur, ne sanctis tristitiam inferat; dehinc Dominus jubetur ingredi, ut fidem discat quam impugnaverat. Et dicetur. Exemplum discendi datur, et superbia increpatur, ut nullus alium indignum existimet a quo doceatur quod ignorat.
**9:8 Apertis oculis. RAB. Ostenditur ei in corpore quod prius patiebatur in anima. Sicut enim apertus oculus sine visu, sic lex inutilis sine fide Christi. BEDA. Oculis non posset rursus bene videre, nisi prius excæcatus, et propriam sapientiam, quæ turbatur, excludens, fidei se committeret.
††9:9 Et erat. RAB. Hic datur forma pœnitentibus, ut ex triduo incipiant, hoc etiam triduo catechumenorum gradus dedicatur. Tribus diebus. Apparet quod per triduum cæcatus lucem gratiæ exspectabat, non torpens otio, sed illustratus a Deo cœlestia rimabatur. Credibile est quod etiam eo tempore dispensationem Evangelii edoctus sit. Non videns. Quia non credebat Deum tertia die resurgendo mortem vicisse, suo exemplo instruitur, qui tenebras tridui luce reversa mutavit. Non manducavit. RAB. Hoc animæ suæ acciderat, quæ cibum interiorem non habuerat et potum. Ex inedia autem corporis et siti ostenditur animam indigentem satiari oportere.
‡‡9:10 Anania. ID. Indicium familiaritatis aliquem vocari suo nomine.
§§9:11 In vicum. ID. Vici dicuntur agri, aut civitatibus, aut sibi intrinsecus in civitate proximi.
***9:15 Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.
†††9:17 Introivit. Impleta est prophetia Isaiæ dicentis: Habitabit lupus cum agno, id est, Saulus cum Anania.
‡‡‡9:18 Ceciderunt, etc. BEDA. Serpentis corpus squamis tegitur, etc., usque ad quod lumen recepit in mente. RAB. Quod cadunt squamæ, similitudo est interioris visionis renovatæ de legis velamine.
§§§9:20 Et continuo. Implet sermonem Domini dicentis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum Luc. 9., etc.
*9:21 Nonne. RAB. Exemplum dat non erubescendi, ubi potest veritas mutare sententias suas.
†9:24 Custodiebant. Non Judæi, sed cives cum rege suo Aretha, ut ipse scribit ad Galatas. Judæis enim concordabant Gentiles in persecutione Christianorum.
‡9:26 Cum autem venisset. Non quam cito baptizatus est: venit in Jerusalem ad apostolos, sed (sicut Galatis scribit) primo abiit in Arabiam, et inde reversus est Damascum; deinde post annos tres venit Jerusalem videre Petrum, etc. Deinde, ut Lucas testatur, venit in partes Syriæ et Ciliciæ.
§9:27 Barnabas. BEDA. Hic fuit Cyprius genere, Levites, qui pretium agri ad pedes apostolorum supra memoratur attulisse.
**9:29 Cum Græcis. Græci Judæi dicuntur, quod inter Græcos dispersione sunt nati.
††9:30 Cæsaream. Cæsarea Philippi civitas est Syriæ. Tharsus civitas est Ciliciæ.
‡‡9:31 Ecclesia. Talia, ut supra dictum est, in fine narrationum, et principio interseruntur sæpe, ad laudem apostolorum et ecclesiasticæ fidei. Et consolatione. Consolatio in labore datur, unde patet quod Ecclesia tentabatur.
§§9:33 Nomine Æneam. RAB. Æneas signat genus humanum languens, etc., usque ad qui infirmatur voluptate carnis, et delectatione sæculi.
***9:34 Surge. Quem de paralysi curaverat, surgere et sternere sibi præcepit, insinuans ut qui fidem in corde perceperat, non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat.
†††9:35 Lyddæ et Saronæ. Duæ civitates fuerunt conversæ ad Deum, ideo enim fiebant virtutes in eis.
‡‡‡9:36 Nomine Tabitha. RAB. Tabitha de Hebræo in Latinum Dorcas transfertur, vel Damula, ut in quisbusdam exemplaribus invenitur. Dorcas. Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Hæc animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Græce vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.
§§§9:39 In cœnaculo. RAB. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi, quod faciendum erat de ea.
*9:40 Ejectis. ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit. BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suæ circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos. Isti sunt tres gradus resuscitationis.
†9:41 Dans autem. Contacta manu Petri Tabitha resurgit, quia anima languens in peccatis, nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.