*8:1 In illa die. RAB. Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die cœpit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiæ. Ecclesia. Collectio vel congregatio, sive vocatio. Dispersi sunt. Hoc est quod Dominus præcepit: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam Matth. 10.. Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii.
†8:2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judæi timentes Deum etsi nondum Christiani.
‡8:3 Saulus. RAB. A Saule persecutore qui rex Isræl fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt. Devastabat. ID. Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: Benjamin lupus rapax mane comedet prædam, sero dividet spolia Gen. 49.. Trahens. Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur. Dispersi. RAB. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in prædicatione Evangelii.
§8:5 Philippus. De numero disseminatorum fuit, qui primus Christum prædicavit Samariæ. Diaconus secundus a Stephano. Secundus post ipsum narratur quasi hæres et ejusdem gradus.
**8:6 Intendebant. RAB. Credebant audientes verba, et videntes signa. Duæ causæ fidei: Verba prædicationis, et signa virtutum. Ex præsenti capitulo et samaritanæ mulieris historia probatur animos hujus gentis ad credendum promptos fuisse, ait Beda.
††8:11 Magis. RAB. Magi de singulis philosophantur, de natura mundi, cursu siderum, et motibus. Seducens. Seorsum et a veritate ducens, vel in excessum, sive stuporem et admirationem convertens, per præstigias suas. Dementasset. Dementare est rationalem mentem absentare.
‡‡8:12 Philippo. RAB. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri. Jesu Christi. ID. Cujus erant ignari vel (ut prædictum est) in nomine Jesu Trinitatem prædicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest.
§§8:13 Tunc Simon. ID. Vel credidit Domino, verbis Philippi et virtute, etc., usque ad Ecclesiam fraudulenter ingressi, baptisma furantur.
***8:14 Miserunt. Petrus Joannem sociat sibi, quia virginitas Ecclesiæ grata est, et placet.
†††8:16 In nomine. Non est sic legendum, in nomine Jesu tantum, ut aliæ personæ excludantur, sed sic: tantum baptizati erant, etc., id est necdum confirmati. Jesu. Tamen ante, in Patrem credeban et in Spiritum sanctum, sicut alii Judæi. Vel, plena fides unius personæ fidem Trinitatis confirmat.
‡‡‡8:17 Imponebant manus. BEDA. Philippus, qui Samariæ evangelizabat, unus de septem, etc., usque ad cum tradit Spiritum paracletum baptizatis.
§§§8:19 Potestatem. RAB. Non baptizandi tantum in aqua et prædicandi, sive virtutes faciendi quam habebat Philippus, sed cuicunque imponendi manus, etc.
*8:20 Pecunia tua. Non nostra, qui non cupimus, sed tua, quam Spiritui comparas, ut illam pro eo vendas, et illam Spiritu emas. Ideo Spiritum emere volebat, ut aliis vendens eum, plus accipere posset. Pecunia. RAB. Ex hoc exemplum capitur, ut perditorum eleemosyna non recipiatur. Apostoli nolentes pecuniam, dicunt, sit tecum, id est tuam retine, et hoc, in perditionem, ut, pecunia injuste congregata, pœnam æternam luas.
†8:22 Pœnitentiam age. Pro cupiditate, et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse. RAB. Ut omnes videant id quod es. Non quod ignoret Petrus eum pœnitentiam non acturum, sed quia omnibus justum est prædicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur. Roga Deum. Cui patet cor, de quo Propheta: Quam bonus Isræl Deus Psal. 72.; quem fallere nemo potest, quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1..
‡8:24 Precamini. Causa desperationis non audet ipse precari, sed apostolos rogat, ut pro se precentur, nec pro se audet orare, qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur. Quæ dixistis. Non quæ credidi, sed quasi infidelis eis imputat quæ ventura sunt.
§8:26 Angelus autem. Post reditum apostolorum, de Philippo historia texitur. Ad viam, etc. Nam via descendit, et per viam descenditur ex natura loci.
**8:27 Æthiops. Natura et merito. Æthiops enim tenebrosus. Unde: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 67.. Potens, etc. BEDA. Regina Æthiopum thesaurarium præmittens, etc., usque ad, Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam Psal. 44., etc. Candacis reginæ. Mos erat illius regionis a feminis regi, et eas Candaces vocari.
††8:28 Revertebatur. Incipiebat reverti legens Isaiam. Ubicunque in Novo Testamento salutis narratur principium, de Isaia sumitur testimonium, qui interpretatur salus Domini.
‡‡8:30 Putasne intelligis, etc. RAB. Suas invicem linguas agnoscunt, vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi.
§§8:31 Quomodo, etc. Hic arguit illorum audaciam qui existimant sine doctore Scripturam divinam intelligere.
***8:33 In humilitate. BEDA. Etenim judex omnium, veritatem judicii non reperit, sed sine ulla sua culpa, seditione Judæorum, et voce Pilati, damnatus est. Humilitate. RAB. Passione qua humiliavit se factus obediens usque ad mortem Philip. 2.. Tolletur. Secundus homo de cœlo cœlestis, sanctitate segregatus a terrenis, vel, de vita in mortem transibit.
†††8:35 Aperuit. RAB. Thesaurum scientiæ aperuit. Vel aperuit os, ut Spiritus loquatur in eo, secundum illud: Dilata os tuum, et implebo illud Psal. 80.. Mystice, os Ecclesiæ Philippus aperuit, ut ex hoc Gentibus is prædicetur quem prius nesciebant. Evangelizavit. Solvit quæstionem illius interrogantis: De quo propheta dixit? Demonstrat autem quod de Jesu prophetatum est.
‡‡‡8:36 Ad quamdam aquam. Ad hoc enim prædicatio duxerat, ut aqua indigeret, quæ de baptismo in via audierat.
§§§8:37 Si credis. RAB. Non ignorabat ejus fidem, sed volebat manifestam confessionem, ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi.
*8:39 Spiritus Domini. RAB. Vel Spiritus irruit in eum fortiter, sicut et in apostolos, etc., usque ad in quos Spiritus descenderat?
†8:40 Inventus est. Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine, vel nimia velocitate. Cæsaream. BEDA. Cæsaream Palæstinæ dicit ubi infra domum habuisse describitur, quæ usque hodie demonstratur, necnon et cubiculum filiarum quatuor ejus prophetantium virginum.