*15:2 Seditione. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui hæc dicebant. Statuerunt. RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judæa, etc., usque ad ad fidem venisse probatur.
†15:6 Conveneruntque apostoli. ID. Hic datur exemplum faciendi conventus, ad discernenda ea quæ fidei sunt necessaria.
‡15:7 Per os meum. ID. Non alterius ex apostolis, quasi dicat: Qui primus prædicavi gentibus, primus ab eis jugum legis excutiam. Nam eunucho nullus apostolorum prædicavit: sed Philippus diaconus, et gratuito impletus est dono.
§15:9 Fide purificans. CHRYS. A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim hæc non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt.
**15:12 Tacuit autem omnis multitudo. Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro.
††15:13 Et postquam, etc. CHRYS. Hic erat episcopus Ecclesiæ Hierosolymitanæ, etc., usque ad ubi scilicet et finem imponit operibus.
‡‡15:16 Revertar et reædificabo, etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis. RAB. Umbra legis, quæ traditionibus Pharisæorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judæi, sed etiam gentes nomen ejus requirant.
§§15:17 Super quas invocatum. ID. Secundum illud: Invocabunt sacerdotes nomen meum super filios Isræl Num. 6.; et alibi: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus Psal. 98., etc. Invocatum est. Pro futuro, more prophetico.
***15:19 Ego judico. RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum.
†††15:20 Et suffocatis. Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant Ezech. 4.. Hoc præceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. Et sanguine. RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant.
‡‡‡15:22 Tunc placuit. ID. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Placuit mittere Antiochiam. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos.
§§§15:23 Apostoli et seniores. Apostolorum communis titulus præponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio. Fratribus ex gentibus. RAB. Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Salutem. Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur.
*15:24 Evertentes animas. In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus.
†15:28 Visum est. Id est placuit. Spiritui sancto. Qui arbiter suæ potestatis, ubi vult spirat, et quæ vult loquitur. Spiritui sancto. RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Et nobis. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. Quam hæc necessaria. RAB. Hæc necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quæ vobis fieri non vultis, alii ne faciatis.
‡15:29 Ut abstineatis vos, etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.
§15:34 Visum est autem RAB. Materia est futuri sermonis: Solus autem Judas abiit Jerusalem.
**15:39 Dissensio. Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quæ juste non fit. Assumpto Marco. Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabæ, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit.
††15:40 Electo Sila. RAB. Ad hoc remanere eum fecit Dominus, juxta illud: Visum est autem Silæ ibi remanere, ut Paulo cooperaretur sicut Marcus Barnabæ. Fuit enim in hoc divinum consilium.