*16:1 Viduæ filius. RAB. Vel Judææ. Eam vero fuisse genere Judæam, apparet ex hoc quod ait patre gentili fuisse oriundum.
†16:3 Et circumcidit. ID. Timotheum circumcidit pro scandalo Judæorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: Sed propter subintroductos fratres falsos, etc.
‡16:4 Custodire dogmata, quæ erant. ID. Non prædicabant quod ipsi fecerant, sed id quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris. In figura hujus facti feminalibus induebantur sacerdotes, velut seminaturi opus non autem tanquam facturi.
§16:5 Et ecclesiæ quidem, etc. ID. Hoc es superioribus capitulis sæpius expositum, cum diximus hujusmodi sententia superiorem claudi narrationem, et initium fieri sequentis.
**16:7 Tentabant ire. ID. Permittuntur apostoli velle, sed non ire, etc., usque ad Lucas in Bithynia, etc.
††16:9 Vir Macedo. Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguæ, vel forma speciali, vel judicio verbi. Adjuva nos. RAB. Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus præsidet, ut baptizentur et salvi fiant. Adjuva nos. Ostendit Macedones vel angelos a Deo inspirari, vel aliquos doctores cœpisse doceri.
‡‡16:11 Samothraciam. Thracia, Neapolis et Philippi, civitates sunt.
§§16:12 Aliquot, conferentes. In quibusdam libris invenitur: Conferentes verbum Domini die sabbati.
***16:14 Purpuraria. Regina induta regali purpura vel purpuræ textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quæ purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare cœgit: quia repulsam prædicationem a Judæis Ecclesia devoto corde suscepit.
†††16:15 Cœgit nos. RAB. Hic datur exemplum vel duo exempla dantur: unum hospites cogendi, alterum ad nuper conversos intrandi.
‡‡‡16:17 Subsecuta Paulum. ID. Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam.
§§§16:23 Miserunt eos in carcerem. ID. Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: Misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
*16:25 Media autem nocte, etc. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis.
†16:26 Terræ motus factus est magnus, etc. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, quia illis in carcere hymnos canentibus, laus eorum terram movet: carceris fundamenta concutit, ostia aperit, catenas vinctorum solvit.
‡16:29 Procidit, etc. RAB. Propter potentiam et scientiam: potentia, quia terræmotu ostia sunt aperta: scientia, quia cognovit Paulus cur se vellet interficere: ideo præ omnibus Paulo et Silæ procidit ad pedes.
§16:33 Lavit plagas eorum. BED. Pulchra rerum varietas. Quibus plagas vulneris lavit, per eos plagas criminis amisit. Continuo. RAB. Velocitas obedientiæ signatur. Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia.
**16:34 Cumque perduxisset, apposuit eis mensam, etc. ID. Optimum utriusque exemplum: ingressus domus, et mensæ appositio.