5
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.* Hic est liber generationis Adam. Ad similitudinem Dei factus est. Alii, ad similitudinem Adæ. Est quasi conclusio a superioribus cum recapitulatione. In die qua creavit Deus hominem. In die etenim creatus est, quia in claritate divinæ contemplationis constitutus. Ad similitudinem Dei. Quia rationem ei dedit, qua intelligendo bona et mala discerneret, intellecta diligeret, et dilecta oblivioni non traderet, et in hoc Dei similitudinem retineret. Sed postquam per inobedientiam hanc similitudinem delevit, factus terrenus terrenos generavit. Unde qualis terrenus, tales et terreni. CHRYSOST., hom. 21 in Gen., tom. 4 Considera quomodo iisdem verbis usus fuerit quibus et initio, ut doceret nos quod generationes illas, quasi reprobas factas, neque memoria post hac dignetur; sed ex Seth, qui nunc illis natus est, genealogiam orditur, ut ex hoc discas quantam Deus humani generis rationem habeat, et quomodo illos aversetur quibus sanguinaria mens est. Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. Vixit autem Adam, etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat centum annos et reliquos qui sequuntur. Et genuit, etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia genuit filios et filias. Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra; Seth, positio vel resurrectio; Enos, homo; Cainan, lamentatio; Malalehel, laudans Deum; Jared, roboratus; Enoch, dedicatio; Mathusalam, mortis emissio; Lamech, humiliatus; Nœ, requies. Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum. Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. 10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. 11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. 14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. 15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. 17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. 18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. 19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. 21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. 22 Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. 24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. Ambulavitque cum Deo, etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset. 25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.§ Vixit quoque Mathusala, etc. AUG. Quæritur quomodo Mathusala secundum annorum computationem post diluvium vivere potuerit, cum omnes, præter eos qui in arcam ingressi sunt, perierunt. Sed hanc quæstionem codicum mendositas peperit: non solum enim in Hebræis aliter invenitur, verum etiam in LXX interpretatione, paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusala defunctus reperitur. Quod Mathusala juxta LXX ultra diluvium numerantur anni, inde est quia significat Christum, cujus vita nullam sentit ætatem, ut in majoribus quoque non sensisse diluvium videretur. 26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. 27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. 28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: 29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. 30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.** Et facti sunt omnes dies, etc. HIERON., in Quæst. Hebr., tom. 3 Et fuerunt omnes dies Mathusalæ quos vixit anni nongenti sexaginta novem, et mortuus est. Juxta diligentem supputationem quatuordecim annis post diluvium vixis se refertur, etc., usque ad eo anno scilicet quo cœpit esse diluvium. Nœ vero cum quingentorum esset annorum, etc. Ibid. Nœ interpretatur requies, quia sub illo omnia retro opera per diluvium quieverunt.

*5:1 Hic est liber generationis Adam. Ad similitudinem Dei factus est. Alii, ad similitudinem Adæ. Est quasi conclusio a superioribus cum recapitulatione. In die qua creavit Deus hominem. In die etenim creatus est, quia in claritate divinæ contemplationis constitutus. Ad similitudinem Dei. Quia rationem ei dedit, qua intelligendo bona et mala discerneret, intellecta diligeret, et dilecta oblivioni non traderet, et in hoc Dei similitudinem retineret. Sed postquam per inobedientiam hanc similitudinem delevit, factus terrenus terrenos generavit. Unde qualis terrenus, tales et terreni. CHRYSOST., hom. 21 in Gen., tom. 4 Considera quomodo iisdem verbis usus fuerit quibus et initio, ut doceret nos quod generationes illas, quasi reprobas factas, neque memoria post hac dignetur; sed ex Seth, qui nunc illis natus est, genealogiam orditur, ut ex hoc discas quantam Deus humani generis rationem habeat, et quomodo illos aversetur quibus sanguinaria mens est.

5:3 Vixit autem Adam, etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat centum annos et reliquos qui sequuntur. Et genuit, etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia genuit filios et filias. Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra; Seth, positio vel resurrectio; Enos, homo; Cainan, lamentatio; Malalehel, laudans Deum; Jared, roboratus; Enoch, dedicatio; Mathusalam, mortis emissio; Lamech, humiliatus; Nœ, requies. Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum.

5:24 Ambulavitque cum Deo, etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.

§5:25 Vixit quoque Mathusala, etc. AUG. Quæritur quomodo Mathusala secundum annorum computationem post diluvium vivere potuerit, cum omnes, præter eos qui in arcam ingressi sunt, perierunt. Sed hanc quæstionem codicum mendositas peperit: non solum enim in Hebræis aliter invenitur, verum etiam in LXX interpretatione, paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusala defunctus reperitur. Quod Mathusala juxta LXX ultra diluvium numerantur anni, inde est quia significat Christum, cujus vita nullam sentit ætatem, ut in majoribus quoque non sensisse diluvium videretur.

**5:31 Et facti sunt omnes dies, etc. HIERON., in Quæst. Hebr., tom. 3 Et fuerunt omnes dies Mathusalæ quos vixit anni nongenti sexaginta novem, et mortuus est. Juxta diligentem supputationem quatuordecim annis post diluvium vixis se refertur, etc., usque ad eo anno scilicet quo cœpit esse diluvium. Nœ vero cum quingentorum esset annorum, etc. Ibid. Nœ interpretatur requies, quia sub illo omnia retro opera per diluvium quieverunt.