6
Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,* Cumque cœpissent homines multiplicari super terram. HIER., in Quæst. Hebr. Verbum Hebraicum Elohim utriusque numeri est: Deum enim et deos significat: ideo Aquila filios deorum dicere ausus est, deos sanctos vel angelos intelligens, quem sequens Symmachus ait: Videntes filii potentum filias hominum. videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt. Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius, etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt. Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,§ Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio. pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,** Pœnituit eum quia, etc. GREG., Moral. lib. 5. Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus sæculi. Sic nunc, pro utilitate hominis, vocem in se passionis humanæ ipse conditor hominum sumit, cum constet quia qui cuncta, priusquam venerint, conspicit, nihil fecerit quod pœnitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque mirandum si ipse creator omnium, ut carnem pertrahat ad intellectum suum, in seipso carnis sermonem servet vel sumat. Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos. Noë vero invenit gratiam coram Domino. Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.†† Nœ vir justus. Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. In generationibus suis. Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam. 10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. 11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. 12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), 13 dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.‡‡ Disperdam eos cum, etc. Tradunt doctores terræ virorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus esum carnium concessum, cum antea tantum terræ fructibus victitarent. 14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.§§ Fac tibi arcam de lignis. Scilicet fortibus et insolubilibus, et bene coarctatis; quæ alia translatio dicit quadrata, ut nec vi ventorum nec inundatione solvetur. Mansiunculas, etc. STRAB. LXX: Bicamerata et tricamerata in arca facies: bicamerata in inferioribus, tricamerata in superioribus. Quinque ergo mansionibus distincta sunt: prima, id est inferior, fuit stercoraria, quo stercora defluebant, ne qui erant in arca fetore læderentur; secunda, apothecaria; tertia, immitium animalium et serpentium; quarta, mansuetorum; quinta, id est suprema, hominum et avium. Ostium, ubi bicamerata et tricamerata jungebantur, id est, inter apothecariam et bestiarum habitationem. AUG. In prima habitatione in inferioribus semel camerata erat arca, in secunda super inferiorem habitationem bicamerata. In tertia vero super secundam tricamerata. Dicunt alii in inferioribus duas fuisse mansiunculas, et sic arcam fuisse bicameratam. Harum inferior stercora suscipiebat, secunda escas, quæ apothecaria dicebatur; in superioribus tricamerata erat, ubi homines et animalia congrua distinctione continebantur. ISID. in Gen., tom. 5 Arcam construxit Nœ de lignis imputribilibus, etc., usque ad in quinque prophetizatus, in sexta evangelizatus. 15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.*** Trecentorum cubitorum, etc. ISID., ibid. Potest in trecentis cubitis lignum crucis ostendi, etc., usque ad quia unus Deus ex quo omnia, et una fides, et unum baptisma. GREG. hom. XVI in Ezech. Arca quæ trecentis cubitis fieri in longitudine jussa est, quinquaginta in latitudine, triginta in altitudine, etc., usque ad et per quem omnes proficiunt qui se peccatores noverunt. 16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.††† In cubito consummabis summitatem ejus. Sic Ecclesia in unitate collecta sublimatur atque perficitur; unde Matth. 11: Qui non colligit mecum, dispergit. Ostium autem arcæ, etc. Nemo enim intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de latere aperto emanavit. Cœnacula et tristega, etc. LXX: Bicamerata et tricamerata. Ex omnibus enim gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia, ex circumcisione et præputio; vel tripartitam, ex tribus filiis Nœ, quorum progenie repletur orbis. Inferiora autem arcæ distincta sunt, quia in hac vita terrena est diversitas gentium: in summo autem omnes consummantur in unum, quia omnia et in omnibus Christus. ALCUIN. Congrue arca in summo, velut tecto quodam angusto, cacuminata est, ut imbrium minas diffunderet, et ima in aquis stabilitate quadrata consistens, nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium quæ intus erant inclinari posset aut mergi. GREG. in Moral. Arca in inferioribus ampla, in superioribus angusta, etc., usque ad grandes acervi palearum, quæ ignibus comburuntur. GREG. Moraliter autem, qui se ab amore mundi convertit, in corde ædificat arcam salutis, habens in se longitudinem, id est, Trinitatis fidem, ac longitudinem vitæ et immortalitatis; latitudinem in charitate, qua potest bene facere etiam inimicis; altitudinem in spe, qua se erigat ad cœlestia et summam actuum suorum ad unum referat. 17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. 18 Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. 19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.‡‡‡ Et ex cunctis, etc. AUG. l. XV de Civit. Dei, c. ult., t. 7 Quæritur de minutissimis, sic in Ecclesiæ sacramentis versantur boni et mali. 20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. 21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.§§§ Tolles igitur, etc. Solet quæri de animalibus quæ tantum putantur vesci carnibus, utrum præter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quæ aliorum alendorum necessitas cœgisset includi; vel, quod magis credendum est, præter carnes alimenta esse potuerunt quæ omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quæ cuique congrueret, alimoniam, præter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret. 22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

*6:1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram. HIER., in Quæst. Hebr. Verbum Hebraicum Elohim utriusque numeri est: Deum enim et deos significat: ideo Aquila filios deorum dicere ausus est, deos sanctos vel angelos intelligens, quem sequens Symmachus ait: Videntes filii potentum filias hominum.

6:2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.

6:3 Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius, etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt.

§6:5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.

**6:6 Pœnituit eum quia, etc. GREG., Moral. lib. 5. Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus sæculi. Sic nunc, pro utilitate hominis, vocem in se passionis humanæ ipse conditor hominum sumit, cum constet quia qui cuncta, priusquam venerint, conspicit, nihil fecerit quod pœnitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque mirandum si ipse creator omnium, ut carnem pertrahat ad intellectum suum, in seipso carnis sermonem servet vel sumat.

††6:9 Nœ vir justus. Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. In generationibus suis. Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam.

‡‡6:13 Disperdam eos cum, etc. Tradunt doctores terræ virorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus esum carnium concessum, cum antea tantum terræ fructibus victitarent.

§§6:14 Fac tibi arcam de lignis. Scilicet fortibus et insolubilibus, et bene coarctatis; quæ alia translatio dicit quadrata, ut nec vi ventorum nec inundatione solvetur. Mansiunculas, etc. STRAB. LXX: Bicamerata et tricamerata in arca facies: bicamerata in inferioribus, tricamerata in superioribus. Quinque ergo mansionibus distincta sunt: prima, id est inferior, fuit stercoraria, quo stercora defluebant, ne qui erant in arca fetore læderentur; secunda, apothecaria; tertia, immitium animalium et serpentium; quarta, mansuetorum; quinta, id est suprema, hominum et avium. Ostium, ubi bicamerata et tricamerata jungebantur, id est, inter apothecariam et bestiarum habitationem. AUG. In prima habitatione in inferioribus semel camerata erat arca, in secunda super inferiorem habitationem bicamerata. In tertia vero super secundam tricamerata. Dicunt alii in inferioribus duas fuisse mansiunculas, et sic arcam fuisse bicameratam. Harum inferior stercora suscipiebat, secunda escas, quæ apothecaria dicebatur; in superioribus tricamerata erat, ubi homines et animalia congrua distinctione continebantur. ISID. in Gen., tom. 5 Arcam construxit Nœ de lignis imputribilibus, etc., usque ad in quinque prophetizatus, in sexta evangelizatus.

***6:15 Trecentorum cubitorum, etc. ISID., ibid. Potest in trecentis cubitis lignum crucis ostendi, etc., usque ad quia unus Deus ex quo omnia, et una fides, et unum baptisma. GREG. hom. XVI in Ezech. Arca quæ trecentis cubitis fieri in longitudine jussa est, quinquaginta in latitudine, triginta in altitudine, etc., usque ad et per quem omnes proficiunt qui se peccatores noverunt.

†††6:16 In cubito consummabis summitatem ejus. Sic Ecclesia in unitate collecta sublimatur atque perficitur; unde Matth. 11: Qui non colligit mecum, dispergit. Ostium autem arcæ, etc. Nemo enim intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de latere aperto emanavit. Cœnacula et tristega, etc. LXX: Bicamerata et tricamerata. Ex omnibus enim gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia, ex circumcisione et præputio; vel tripartitam, ex tribus filiis Nœ, quorum progenie repletur orbis. Inferiora autem arcæ distincta sunt, quia in hac vita terrena est diversitas gentium: in summo autem omnes consummantur in unum, quia omnia et in omnibus Christus. ALCUIN. Congrue arca in summo, velut tecto quodam angusto, cacuminata est, ut imbrium minas diffunderet, et ima in aquis stabilitate quadrata consistens, nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium quæ intus erant inclinari posset aut mergi. GREG. in Moral. Arca in inferioribus ampla, in superioribus angusta, etc., usque ad grandes acervi palearum, quæ ignibus comburuntur. GREG. Moraliter autem, qui se ab amore mundi convertit, in corde ædificat arcam salutis, habens in se longitudinem, id est, Trinitatis fidem, ac longitudinem vitæ et immortalitatis; latitudinem in charitate, qua potest bene facere etiam inimicis; altitudinem in spe, qua se erigat ad cœlestia et summam actuum suorum ad unum referat.

‡‡‡6:19 Et ex cunctis, etc. AUG. l. XV de Civit. Dei, c. ult., t. 7 Quæritur de minutissimis, sic in Ecclesiæ sacramentis versantur boni et mali.

§§§6:21 Tolles igitur, etc. Solet quæri de animalibus quæ tantum putantur vesci carnibus, utrum præter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quæ aliorum alendorum necessitas cœgisset includi; vel, quod magis credendum est, præter carnes alimenta esse potuerunt quæ omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quæ cuique congrueret, alimoniam, præter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.