*47:9 Dies peregrinationis, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quid est quod dicit Jacob Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in æternum.
†47:11 Joseph vero patri et fratribus suis Ramesse. Quærendum est utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen: hanc enim petierant, et Pharao præceperat dari. ISID. Allegorice. Tradidit Joseph patri et fratribus optimam terram Gessen, præbens eis cibaria, quia fames terram oppresserat: sic et Dominus parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus est secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit Matth. 2: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei, his dat terram optimam, de qua dicitur psal. 26: Credo videre bona Domini in terra viventium.
‡47:12 Præbens cibaria, singulis, etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.
§47:16 Adducite pecora vestra, et dabo vobis, etc. Quæritur, eum Joseph frumenta colligeret, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Joseph Pharaoni dixerunt: Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum, etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Ægypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique? An, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Ægypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quæ solent Nili inundatione provenire: dicuntur illæ paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
**47:20 Emit igitur, etc. Non injustitiæ vel iniquitatis arguitur Joseph, cum etiam fidelitas ejus inde commendetur, quia nullius personæ gratiam suscepit, sed juxta emptoris pretium æquo libramine repensavit. Mystice autem significat omnes qui in spiritali Ægypto sunt et ejus opes ambiunt, servos esse. Nullus est enim liber Ægyptius, qui carnalis est, et venundatus sub peccato: Pharao enim eos subjecit; unde fortasse dicitur Exod. 20: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ægypto, de domo servitutis. Unde Rom. 6: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. etc. Et ibidem: Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam. Ægyptii autem violenter in servitutem redacti sunt, Hebræi vero violenter in servitium. Vendiderunt autem Ægyptii semetipsos, nec dispensatoris culpa est, ubi digna repensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit, cum illum qui indignus numero sanctorum vel consortio fuit, Satanæ tradit I Cor. 5. Nemo ergo dicat Paulum durius egisse, qui hominem de Ecclesia ejecit, ut expulsus disceret non blasphemare: hominis enim voluntas est iniqua, cum amans terrena despicit cœlestia, et propter avaritiam se subjicit diabolo. Dei autem permissio est justa, cum eum qui spernens meliora, elegit pejora, dimittit arbitrio suo ut cadat. Emit igitur, etc. Allegorice emptio Joseph, qui frugibus emit terram Ægypti, significat Christum doctrina et sanguinis pretio redimere mundum. Quod autem dicit: Accipite semina, et serite agros ut fruges habere possitis, etc., semen est verbum Dei, agri corpora quæ vomere evangelico exarata, et semine spirituali seminata, fructum virtutum germinant. Quinta pars, quæ regi dabatur, quinque sensuum census, qui Christo regi solvendus. Quatuor reliquæ in sementem et cibos possessoribus permittuntur, quia actualis vitæ usus unicuique conceditur, ut seminet virtutum opera, et fructus justitiæ metat in vitam æternam, qui a Christo nobis tribuitur. Unde Joseph dicitur: Salus nostra in manu tua est, quia salus mundi in potestate Christi.
††47:22 Præter terram sacerdotum, etc. Hoc significat, Ecclesiæ terram, in qua veri sunt sacerdotes, liberam esse a censu mundano, quæ verbo divino indesinenter pascitur, nec damnum panis spiritualis sustinebit.
‡‡47:29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Ea filium juratione constringit, etc., usque ad qui in baptismo apparuit fere trigesimo anno.
§§47:31 Quo jurante. AUG., ubi supra. Quod habent Latini codices, Adoravit super caput virgæ ejus, nonnulli emendatius habent: Adoravit super caput virgæ suæ, vel in capite virgæ suæ, vel in cacumine, vel super cacumen virgæ suæ. Et ideo merito quæritur quid sit quod dictum est, etc., usque ad ubi figura rei futuræ præsignabatur. HIERON. Et adoravit Isræl contra summitatem virgæ ejus. Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph: quod scilicet honorans filium potestatem illius adoraverit, cum in Hebræo multo aliter legatur: Et adoravit Isræl ad caput lectuli; quia postquam juravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.