48
His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.* His ita transactis assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim. HIERON. Et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Ex hoc apparet quod supra diximus, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuit, Ephraim et Manassen. Si autem post multos annos moriente Jacob duos tantum duxit ad benedictionem, illo utique tempore cum filii ejus generare nequiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex his habere non potuit. Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. Qui confortatus, etc. HIERON. Et confortatus Isræl sedit super lectulum. Cur LXX idem verbum aliter atque aliter ediderint nescio, sed audacter dico quod idem verbum mittha, quod hic lectulum transtulerunt, supra ubi dixit adorasse Jacob, virgam nominaverunt. Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan: benedixitque mihi, et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. Duo igitur filii qui nati, etc. HIERON., Quæst in Gen. Patet quod septuaginta animæ ingressæ sunt in Ægyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur. Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.§ Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel et sepelivi eam, etc. Joseph quasi nescienti indicat ubi et quando matrem sepelierit, forte prophetice commemorans ibi sepultam esse matrem ejus, ubi erat Christus nasciturus. Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. 10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, 11 dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. 12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.** Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, etc. Isid. in Gen., tom. 5 Sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: Major serviet minori, ita et in filiis Joseph, etc., usque ad et juniorem de sinistro dextrum. 13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. 15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: 16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.†† Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt. 17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. 19 Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes. 20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. 21 Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.‡‡ Do tibi partem unam, etc. HIERON. in Gen., tom. 3 Ego dedi tibi Sichimam præcipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhæorum in gladio meo et sagitta. Sichima juxta Græcam et Latinam consuetudinem declinata est, etc., usque ad et Mausoleum ejus ibi usque hodie cernitur. AUG. Quod Sichimam dicit Jacob præcipuam se dare filio suo Joseph, et addidit quod possederit eam in gladio et arcu, quæritur quomodo ad litteram conveniat Gen. 34. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverant, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur, qui priores fecerunt injuriam, contaminando ejus filiam? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis, qui hoc fecerunt? Deinde si modo de victoria glorians dat eam Joseph, cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret, id exprobrando memoravit? Latet ergo hic propheticum sacramentum, quia Joseph quadam præcipua significatione Christum significavit: et ei datur illa terra ubi obruit Jacob deos alienos Gen. 35, ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et in Christum credentes.

*48:1 His ita transactis assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim. HIERON. Et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Ex hoc apparet quod supra diximus, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuit, Ephraim et Manassen. Si autem post multos annos moriente Jacob duos tantum duxit ad benedictionem, illo utique tempore cum filii ejus generare nequiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex his habere non potuit.

48:2 Qui confortatus, etc. HIERON. Et confortatus Isræl sedit super lectulum. Cur LXX idem verbum aliter atque aliter ediderint nescio, sed audacter dico quod idem verbum mittha, quod hic lectulum transtulerunt, supra ubi dixit adorasse Jacob, virgam nominaverunt.

48:5 Duo igitur filii qui nati, etc. HIERON., Quæst in Gen. Patet quod septuaginta animæ ingressæ sunt in Ægyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.

§48:7 Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel et sepelivi eam, etc. Joseph quasi nescienti indicat ubi et quando matrem sepelierit, forte prophetice commemorans ibi sepultam esse matrem ejus, ubi erat Christus nasciturus.

**48:12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, etc. Isid. in Gen., tom. 5 Sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: Major serviet minori, ita et in filiis Joseph, etc., usque ad et juniorem de sinistro dextrum.

††48:16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.

‡‡48:22 Do tibi partem unam, etc. HIERON. in Gen., tom. 3 Ego dedi tibi Sichimam præcipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhæorum in gladio meo et sagitta. Sichima juxta Græcam et Latinam consuetudinem declinata est, etc., usque ad et Mausoleum ejus ibi usque hodie cernitur. AUG. Quod Sichimam dicit Jacob præcipuam se dare filio suo Joseph, et addidit quod possederit eam in gladio et arcu, quæritur quomodo ad litteram conveniat Gen. 34. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverant, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur, qui priores fecerunt injuriam, contaminando ejus filiam? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis, qui hoc fecerunt? Deinde si modo de victoria glorians dat eam Joseph, cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret, id exprobrando memoravit? Latet ergo hic propheticum sacramentum, quia Joseph quadam præcipua significatione Christum significavit: et ei datur illa terra ubi obruit Jacob deos alienos Gen. 35, ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et in Christum credentes.