13
Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos.* Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. [Super montem caliginosum levate signum: exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli, venientibus de terra procul, a summitate cæli; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, Dissolventur, etc. Quia nullum opus Dei justitia dignum reperietur. et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. Combustæ. Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Combustæ igne. Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4., et: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes II Cor. 3.. Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. 10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.§ Obtenebratus est sol. Possunt hæc ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi. 11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.** Et visitabo super orbis mala. Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: Misericordia autem mea non auferetur ab eis. Et requiscere. Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur. 12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.†† Pretiosior erit vir auro, etc. ID. Omnia rara pretiosa, id est, vir Babylonis rarius invenietur auro. Similiter dicitur sermo Domini pretiosus, id est, raro inveniebantur. In die quoque judicii visitabit Dominus mala orbis, et quiescere faciet arrogantiam dæmonum, et pauci invenientur electi propter persecutionem Antichristi. 13 Super hoc cælum turbabo; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus.‡‡ Cœlum turbabo, etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, cœlum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi. 14 Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.§§ Damula fugiens. Damula, diabolus est vel prava doctrina, cujus magistri in damula significantur, quæ Græce dicitur. 15 Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio; 16 infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. 17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint;*** Ecce ego suscitabo, etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Nœ auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quæ reddant unicuique secundum opera sua. 18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. 19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.††† Et erit Babylon illa civitas, etc. ID. Non postea reædificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas. 20 Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. 21 Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi;‡‡‡ Bestiæ, etc. Per has omnes bestias lucis refugas, dæmonum vel angelorum fortitudines intelligimus, quibus ad puniendum traduntur. Struthiones. De quibus in Job satis tractatum est, quæ de terra altius non elevantur, cum pennas habere videantur. Pilosi. Sylvestres homines hispidi, qui et incubones, vel satyri, vel genera dæmonum. 22 et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.]§§§ Ululæ in ædibus. Magnitudinis corvinæ, sed maculis respersæ, quæ rostro in palude sito horrendum stridunt. Sirenes. Sunt serpentes cristati et alati velut alii pisces marini in specie muliebri, vel portenta diaboli, quæ dulci cantilena decipiunt homines, hujus sæculi naufragium, non clausis auribus transeuntes.

*13:1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

13:7 Dissolventur, etc. Quia nullum opus Dei justitia dignum reperietur.

13:8 Combustæ. Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Combustæ igne. Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4., et: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes II Cor. 3..

§13:10 Obtenebratus est sol. Possunt hæc ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi.

**13:11 Et visitabo super orbis mala. Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: Misericordia autem mea non auferetur ab eis. Et requiscere. Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur.

††13:12 Pretiosior erit vir auro, etc. ID. Omnia rara pretiosa, id est, vir Babylonis rarius invenietur auro. Similiter dicitur sermo Domini pretiosus, id est, raro inveniebantur. In die quoque judicii visitabit Dominus mala orbis, et quiescere faciet arrogantiam dæmonum, et pauci invenientur electi propter persecutionem Antichristi.

‡‡13:13 Cœlum turbabo, etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, cœlum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi.

§§13:14 Damula fugiens. Damula, diabolus est vel prava doctrina, cujus magistri in damula significantur, quæ Græce dicitur.

***13:17 Ecce ego suscitabo, etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Nœ auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quæ reddant unicuique secundum opera sua.

†††13:19 Et erit Babylon illa civitas, etc. ID. Non postea reædificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas.

‡‡‡13:21 Bestiæ, etc. Per has omnes bestias lucis refugas, dæmonum vel angelorum fortitudines intelligimus, quibus ad puniendum traduntur. Struthiones. De quibus in Job satis tractatum est, quæ de terra altius non elevantur, cum pennas habere videantur. Pilosi. Sylvestres homines hispidi, qui et incubones, vel satyri, vel genera dæmonum.

§§§13:22 Ululæ in ædibus. Magnitudinis corvinæ, sed maculis respersæ, quæ rostro in palude sito horrendum stridunt. Sirenes. Sunt serpentes cristati et alati velut alii pisces marini in specie muliebri, vel portenta diaboli, quæ dulci cantilena decipiunt homines, hujus sæculi naufragium, non clausis auribus transeuntes.