*14:1 Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.
†14:4 Quomodo, etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors. Exactor. HIER. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Dimitte nobis debita Matth. 5.. Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem.
‡14:5 Baculum. Vocat Nabuchodonosor vel diabolum, quia sicut per illum flagellantur a Deo impii, sic per hunc in pœnis inferni vel quotidie in peccato suggerendo, insidiando.
§14:8 Abietes quoque. Principes diversarum gentium ab illo afflicti; vel filii, quorum patres interfecit. Ex quo dormisti. Quia victo forti et direptis vasis, ejus satellites corruerunt, unde: Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus Matth. 25.. Nota mortis mors dormitio dicitur. Qui succidat. Unde psalmus: Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei Psal. 79. Has aliquando peccantes tradit Dominus supplicio conterendas: unde dicitur: Conteret Dominus cedros Libani Psal. 28..
**14:9 Infernus. Habitatores vel principes ejus inferni subter te. Sub terra enim est infernus, in quo visus est dives ille a Lazaro, unde Dominus vinctos suos eruit, vinctum diabolum dimisit. Omnes principes. Etsi hæc facta non sunt, tamen fieri potuerunt. Solatium est malorum inimicos habere socios pœnarum.
††14:10 Vulneratus es. Qui immortalis et Deus videbaris. Nos pro imbecillitate sensuum putabamus non posse resistere potentiæ Dei, et te solum in altitudine tua permanere.
‡‡14:11 Subter. ID. Putredo tinea et operimentum vermium, etc., usque ad qui dicebat Christo: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me Matth. 4..
§§14:12 Qui mane oriebaris. HIER. Hi sunt falsi apostoli, etc., usque ad et in lateribus aquilonis, in frigidis.
***14:13 In cœlum conscendam. ID. In firmamento erat, in cœlum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Hæc omnia ad hæreticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse. In lateribus aquilonis. Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiæ. De quo: Dicam aquiloni, Da: id est, redde captivos. Nubium. Id est prophetarum, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem Psal. 35.. Et veritas tua usque ad nubes. Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.
†††14:15 Verumtamen ad infernum detraheris. Qui per virtutes potuisti ascendere, per vitia cades. Sancti habent pennas columbæ et aquilæ ut volent et requiescant: impii quasi plumbum merguntur in aquis vehementibus, et descendunt in profundum quas lapis Zach. 5.. Iniquitas sedet super talentum plumbi. Detraheris. Invitus Christus; descendit voluntarius. Profundum. Ad infimas et pessimas pœnas. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Laci. Id est, inferni, etc., usque ad sed per teporem et simulationem fidei a Domino rejiciuntur.
‡‡‡14:16 Est vir. ID. Non Deus; unde: Inimicus homo superseminavit zizaniam Matth. 13..
§§§14:17 Urbes. ID. Ecclesias, ut faceret synagogas diaboli, et hæretica pravitate pollueret munditiam fidei. Vinctis ejus non. Quos solvunt apostoli, imitatores magistri, etc., usque ad sed in tenebris recludebat, ut nec Evilmerodach filio suo aperiret.
*14:18 Omnes reges. ID. Reges gentium, etc., usque ad nec in morte quiescit a cruciatibus.
†14:19 Tu autem. Videtur fabulæ consentire, etc., usque ad reviviscet pater tuus. Quasi cadaver. ID. Multitudine peccatorum putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ Psal. 37.. Virtus suavis odoris est.
‡14:20 Consortium. Scilicet sepulturæ. Altera est enim pœna auctoris, altera ejus qui ab auctoritate compulsus: Hic est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti. Tu enim terram. Quasi: In superbia tua regnum Chaldæorum destructum est, quod adhuc mansisset, nisi superbia tua non fuisset. Populum. Quem tibi Deus commiserat corrigendum et regendum. Occidisti. Non Deo reservans vivos, sed pœnæ tuæ præparans socios. Non vocabitur. Ideo non vocabitur, in æternum, etc., usque ad deleta est omnis progenies, pro superbia et impietate patris.
§14:21 Iniquitate: ID. 70. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes, draconem, qui regnat in mari, quem Leviathan appellant, Hebræi volunt esse patrem diaboli; secundum illud: Quia mendax est et pater ejus Joan. 8., quod male intelligendo depravant.
**14:23 Et ponam. Nihil est in ea nisi venatio regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa. In possessionem ericii. Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio.
††14:24 Juravit Dominus. Hucusque de Babylone et regibus, etc., usque ad et hoc in terra Juda et in montibus ejus, sicut Dominus prædixerat.
‡‡14:25 In montibus. Nota proprietatem, etc., usque ad sed et eos qui virtutibus profecerunt.
§§14:26 Hoc consilium, id est, auferatur jugum ejus, etc., usque ad generaliter ad orbem terrarum pertinere.
***14:28 In anno quo mortuus. A principio libri hucusque sub Ozia, Joatham, Achaz, vaticinatus est Isaias, usque ad finem sub Ezechia prædicta et partim completa. Achaz. Quo vivente, regnante in peccatoribus: nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei juxta Septuaginta fieri poterat ad Prophetam.
†††14:29 Ne læteris. Rege mortuo, inimici lætantur, quasi aliquid lucri facturi novis rebus: hinc Philisthæi, quos Achaz afflixit, de morte ejus lætantur et Judæis insultant, quia maturo rege perdito, subjaceant ejus filio, quo regnante, se putant fines eorum posse invadere. Virga percussoris. HIER. Abjecto jugo Dei, etc., usque ad et de eis serpentes volantes, vel qui absorbeant volucres.
‡‡‡14:31 Ulula. ID. Quasi: Philisthæi, plorate miseriam vestram, quæ venit per Sennacherib. Ulula, porta; clama, civitas. Philisthæi potione cadentes, etc., usque ad anima malis cogitationibus repleta. Ab aquilone enim fumus. Exardescentibus sagittis diaboli, qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Jeremiæ succenditur. Non est qui effugiat agmen ejus. Nullus præter Jerusalem, etc., usque ad et sola Jerusalem sit liberanda.
§§§14:32 Nuntiis gentis. Angelis qui præsunt civitatibus et gentibus: singulis mirantibus, cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit, vel evaserit. Fundavit Sion. Super fundamentum prudentiæ, justitiæ, fortitudinis, temperantiæ, quæ sunt Christus.