*41:1 Taceant insulæ. HIER. Quia in salo gentes, scilicet quæ salsis et amaris fluctibus sæculi tunduntur.I
†41:2 Quis suscitavit ab oriente. ID. Quidam Hebræorum hoc ad Cyrum regem Persarum referunt, etc., usque ad qui ab initio cognovit hæc.
‡41:3 Semita in pedibus. Laborem vel lassitudinem ejus vitæ non sentiet: Exsultavit ut gigas ad currendam viam.
§41:5 Viderunt insulæ. ID. Id est gentes in circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis præceptorum, ut in timore Domini permaneret.
**41:8 Et tu, Isræl, serve meus. ID. Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur.
††41:9 Et a longinquis. Jam usque ad extrema Judæi dispersi, et inde ad finem multi vocati.
‡‡41:14 Vermis Jacob. ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. Qui mortui estis ex Isræl. Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres I Cor. 15.; et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus Gal. 2..
§§41:15 Ego posui te quasi plaustrum. Vir ecclesiasticus habet prædicationis rostra, etc., usque ad ut male congregati bene dividantur.
***41:19 Dabo in solitudinem cedrum. ID. Arborum varietates diversitatem spiritualis gratiæ significant, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiæ deesse videatur: quarum sublimitatem ad cœlestia festinantem illuminat lignum olivæ, fomes lucis, requies laborantis vel lassati. Spinam, et myrtum, et lignum olivæ. LXX: Sethim, quæ est arbor albæ spinæ similis, etc., usque ad et ideo consolatores sanctæ Ecclesiæ significat.
†††41:22 Annuntiate. ID. Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt.
‡‡‡41:23 Si potestis. Neque dæmones possunt, nisi Dei permissione, quod assident idolis, quia nec porcos, nec sancti Job jumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satanæ quosdam.
§§§41:25 Suscitavi. ID. Adhuc contra idola loquitur et contra cultores eorum, etc., usque ad ut credant in eum qui venit ab ortu solis.
*41:26 Quis annuntiavit ab exordio? quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, quia justus est; in adventu Filii, dæmones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant. Audiens sermones vestros. Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt.
†41:27 Primus ad Sion dicet. Ecclesiam significant; ecce astiterunt filii, scilicet tui, quos per fidem meam donavi tibi, scilicet apostoli, quorum prædicatione nati sunt tibi filii.
‡41:29 Ecce omnes injusti. Quidquid de idolis vel de gentibus diximus, ad hæresiarchas et pravitatis dogmata referamus, quia, Christo pacem Ecclesiæ nuntiante et veritatem monstrante, ipsi errores sequuntur, et vento et turbini comparantur.