42
[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet.* Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1.. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium. Linum fumigans. Sacerdotium jam pene exstinctum, de lino autem fit sacerdotale vestimentum. Educet judicium. Judicabit, scilicet non metuens Scribas et Pharisæos. Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulæ exspectabunt. Non erit tristis. ID. Hoc Matthæus non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, æqualitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec lætus. In terra judicium. Unde: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, etc. Joan. 9.. Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium,§ Justitia. Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judæis. ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.** Vinctum. Funibus peccatorum: in Evangelio, quem Satanas vinxerat Dominus solvit. Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.†† Alteri. Filius et Spiritus sanctus in Deitate a Patre alter non est, et ideo eamdem et gloriam et laudem habet. Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.]‡‡ Vobis faciam. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius præter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quæ polliceor futura. 10 [Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum.§§ Novum. In novitate Spiritus, non in vestustate litteræ; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo. Qui descenditis in mare. ID.. Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt. 11 Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ; de vertice montium clamabunt.*** Cedar. Filius Ismælis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberæ velaverunt ignominiam ancillæ. Ismæl enim filius ancillæ Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia. De vertice montium. HIER. Super montem excelsum ascende. De vertice montis. De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quæ prædicant. 12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. 13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.]††† Vociferabitur. Unde: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus Deut. 32.; et ego in gente stulta irritabo eos. 14 [Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.‡‡‡ Sicut parturiens. Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem, sic proferam dissimulatum dolorem. 15 Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. 16 Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.§§§ In semitis. ID. In cognitione prophetarum, qui sunt semitæ ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem prædicunt. 17 Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili; qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.* Confundantur. Cum plenitudo gentium intraverit. Tunc etiam Isræl conversus, erroris sui pœnitebit, qui idolis ante servivit. 18 Surdi, audite, et cæci, intuemini ad videndum. 19 Quis cæcus, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini? 20 Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies? 21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. 22 Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde. Laqueus juvenum. Revertitur ad prædicationem Domini, increpans Scribas et Pharisæos: Hi enim erant laquei simplicibus ne ad Dominum converterentur. 23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? Quis est. Hortatur eos propheta, ut saltem aliqui audiant et causam suæ captivitatis intelligant et caveant. 24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. 25 Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.]§ Super eum. Ut quod prius tacuerat, jam non taceret nec verbis, sed tormentis corriperet. Et non cognovit. Sicut historiæ tradunt, nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt, nec Judæi malitia sua excæcati.

*42:1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..

42:3 Linum fumigans. Sacerdotium jam pene exstinctum, de lino autem fit sacerdotale vestimentum. Educet judicium. Judicabit, scilicet non metuens Scribas et Pharisæos.

42:4 Non erit tristis. ID. Hoc Matthæus non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, æqualitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec lætus. In terra judicium. Unde: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, etc. Joan. 9..

§42:6 Justitia. Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judæis.

**42:7 Vinctum. Funibus peccatorum: in Evangelio, quem Satanas vinxerat Dominus solvit.

††42:8 Alteri. Filius et Spiritus sanctus in Deitate a Patre alter non est, et ideo eamdem et gloriam et laudem habet.

‡‡42:9 Vobis faciam. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius præter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quæ polliceor futura.

§§42:10 Novum. In novitate Spiritus, non in vestustate litteræ; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo. Qui descenditis in mare. ID.. Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt.

***42:11 Cedar. Filius Ismælis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberæ velaverunt ignominiam ancillæ. Ismæl enim filius ancillæ Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia. De vertice montium. HIER. Super montem excelsum ascende. De vertice montis. De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quæ prædicant.

†††42:13 Vociferabitur. Unde: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus Deut. 32.; et ego in gente stulta irritabo eos.

‡‡‡42:14 Sicut parturiens. Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem, sic proferam dissimulatum dolorem.

§§§42:16 In semitis. ID. In cognitione prophetarum, qui sunt semitæ ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem prædicunt.

*42:17 Confundantur. Cum plenitudo gentium intraverit. Tunc etiam Isræl conversus, erroris sui pœnitebit, qui idolis ante servivit.

42:22 Laqueus juvenum. Revertitur ad prædicationem Domini, increpans Scribas et Pharisæos: Hi enim erant laquei simplicibus ne ad Dominum converterentur.

42:23 Quis est. Hortatur eos propheta, ut saltem aliqui audiant et causam suæ captivitatis intelligant et caveant.

§42:25 Super eum. Ut quod prius tacuerat, jam non taceret nec verbis, sed tormentis corriperet. Et non cognovit. Sicut historiæ tradunt, nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt, nec Judæi malitia sua excæcati.