8
Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben,* Et factum est cum, etc., sequitur Filia Merari. Id est amaritudinis. Ecclesia enim per amaritudinem et tribulationem ad futuræ vitæ gaudia generatur: ubi Dominum laudabit in æternum. Quod enim quindecim generatione progenita narratur, significat quod Ecclesia per hebdoadem legis et ogdoadem evangelii, de patriarchis et apostolis est edita, et ad cœlestem gratiam ascensura; unde hic numerus graduum in Psalterio ponitur, futuræ ad cœlos ascensionis figurativus, quo sancti venientes merito dicunt, Ecce nunc benedicite Domino. et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ: Et vir ejus fuit Manasses, etc. Manasses interpretatur obliviosus vel necessitas, cui Judith conjugio copulata quasi decalogo legis vel ritibus gentilium obnoxia. Sed veniente Christo et luce Evangelii clarescente in mundo, omnis illa observantia cessit, et quasi vilis collectio messis velociter transiit; unde Apostolus: Ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu Gal. 3.. Et ad Romanos ait: Mortificati estis legi per corpus Christi Jesu, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit Rom. 7.. Et vir Manasses, Christus Ecclesiæ sponsus. Bene Manasses dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristinæ per consolationem vitæ futuræ. Hic in tempore messis hordeaceæ, id est collectionis plebis Judaicæ, cum mitteret apostolos suos prædicare et manipulos credentium congregare: venit æstus persecutionis super caput ejus, id est super divinitatem ejus. Caput enim Christi Deus II Cor. 2.. Inde enim maxime scandalizabantur Judæi, quod dicebat se esse Filium Dei. Unde, Facis teipsum Deum Joan. 10.. Et alibi: Quia Filium Dei se fecit Ibid. 19.. Passus est Jesus in gente sua, et sepultus in horto. Hujus sponsa ablato sponso, jejunio, et orationi operam dat, usque ad consummationem sæculi, nec erroribus hæreticis dignatur pollui. Cui vir suus reliquit divitias spiritualis sapientiæ et virtutis: et familiam, id est gentium multitudinem, aggregavit. instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias et festa domus Israël. Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas. Cui vir suus reliquerat divitias multas. Ex veteris legis et ex philosophiæ instructione, moralisque disciplinæ, multiplices opes ad Christum veniens attulit Ecclesia; unde et Paulus se ad pedes Gamaliel nutritum gloriatur, et Moyses omni sapientia Ægyptiorum eruditus legitur. Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. 10 Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? 11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum? 12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.§ Non est iste sermo. Cum afflicti sumus, nec tempus, nec modum præscribere Domino debemus, sed magis arbitrio ejus cuncta relinquamus. Unde quidam patrum in oratione sua dixisse legitur: Fili Dei, fili Dei, sicut scis, et sicut vis, miserere mei Matth. 6.. Regnum tantum Dei quærere debemus, et omnia adjicientur. Præsens vita sit fidelibus in usu, futura in fructu. Sit res temporalis in itinere, desideretur æterna in perventione. 13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. 14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus: 15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. 16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi 17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: 18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, 19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus præter ipsum. 20 Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. 21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. 22 Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. 23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. 24 Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt, 25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. 26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur, 27 sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. 28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.** Et dixerunt. Quæcunque loquitur Ecclesia in confessione fidei in doctrina religionis, laudabilia et irreprehensibilia sunt, hæc singulos fideles orando præmonet, si quisque sicut probavit verum esse quod docet, ita operibus implet: unde subditur: 29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. 30 Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis,†† Et dixit illis Judith. Judith, id est Ecclesia, commendat præsbyteris portam, id est castrorum Dei sollicitam custodiam, ut pervigili et solerti cura contra hostium insidias semper parati assistant et orationibus muniti. 31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. 32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël. 33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. 34 Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.

*8:1 Et factum est cum, etc., sequitur Filia Merari. Id est amaritudinis. Ecclesia enim per amaritudinem et tribulationem ad futuræ vitæ gaudia generatur: ubi Dominum laudabit in æternum. Quod enim quindecim generatione progenita narratur, significat quod Ecclesia per hebdoadem legis et ogdoadem evangelii, de patriarchis et apostolis est edita, et ad cœlestem gratiam ascensura; unde hic numerus graduum in Psalterio ponitur, futuræ ad cœlos ascensionis figurativus, quo sancti venientes merito dicunt, Ecce nunc benedicite Domino.

8:2 Et vir ejus fuit Manasses, etc. Manasses interpretatur obliviosus vel necessitas, cui Judith conjugio copulata quasi decalogo legis vel ritibus gentilium obnoxia. Sed veniente Christo et luce Evangelii clarescente in mundo, omnis illa observantia cessit, et quasi vilis collectio messis velociter transiit; unde Apostolus: Ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu Gal. 3.. Et ad Romanos ait: Mortificati estis legi per corpus Christi Jesu, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit Rom. 7.. Et vir Manasses, Christus Ecclesiæ sponsus. Bene Manasses dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristinæ per consolationem vitæ futuræ. Hic in tempore messis hordeaceæ, id est collectionis plebis Judaicæ, cum mitteret apostolos suos prædicare et manipulos credentium congregare: venit æstus persecutionis super caput ejus, id est super divinitatem ejus. Caput enim Christi Deus II Cor. 2.. Inde enim maxime scandalizabantur Judæi, quod dicebat se esse Filium Dei. Unde, Facis teipsum Deum Joan. 10.. Et alibi: Quia Filium Dei se fecit Ibid. 19.. Passus est Jesus in gente sua, et sepultus in horto. Hujus sponsa ablato sponso, jejunio, et orationi operam dat, usque ad consummationem sæculi, nec erroribus hæreticis dignatur pollui. Cui vir suus reliquit divitias spiritualis sapientiæ et virtutis: et familiam, id est gentium multitudinem, aggregavit.

8:7 Cui vir suus reliquerat divitias multas. Ex veteris legis et ex philosophiæ instructione, moralisque disciplinæ, multiplices opes ad Christum veniens attulit Ecclesia; unde et Paulus se ad pedes Gamaliel nutritum gloriatur, et Moyses omni sapientia Ægyptiorum eruditus legitur.

§8:12 Non est iste sermo. Cum afflicti sumus, nec tempus, nec modum præscribere Domino debemus, sed magis arbitrio ejus cuncta relinquamus. Unde quidam patrum in oratione sua dixisse legitur: Fili Dei, fili Dei, sicut scis, et sicut vis, miserere mei Matth. 6.. Regnum tantum Dei quærere debemus, et omnia adjicientur. Præsens vita sit fidelibus in usu, futura in fructu. Sit res temporalis in itinere, desideretur æterna in perventione.

**8:28 Et dixerunt. Quæcunque loquitur Ecclesia in confessione fidei in doctrina religionis, laudabilia et irreprehensibilia sunt, hæc singulos fideles orando præmonet, si quisque sicut probavit verum esse quod docet, ita operibus implet: unde subditur:

††8:30 Et dixit illis Judith. Judith, id est Ecclesia, commendat præsbyteris portam, id est castrorum Dei sollicitam custodiam, ut pervigili et solerti cura contra hostium insidias semper parati assistant et orationibus muniti.