9
Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens:* Quibus abscedentibus. Postquam ad presbyteros locuta est, oratorium ingreditur Judith, quia sollicitudo sanctorum post prædicationis obsequium, redit ad cordis sui secretum, ut ibi compleat puræ ascensionis incensum: secundum illud, Cum oraveris, intra in cubiculum tuum. Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: Domine Deus. Bene in oratione actum Simonis commemorat, qui cum fratre Levi stuprum sororis in alienigenas vindicavit. Futurum enim erat, ut Holofernes qui in Judith voluit explere immunditiam libidinis, gladio feriretur ultionis. et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, Respice castra. Sicut luxuriosos luxuriosis comparat, ita nunc superbis superbos, Assyrios, scilicet Ægyptiis; quia sicut potentia divina est in illis, ita manifestari potest et his subversis, quia idem Dominus, eadem potentia, eadem justitia. 10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. 11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. 12 Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur: 13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. 14 Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum. 15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. 16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. 17 Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. 18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: 19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.

*9:1 Quibus abscedentibus. Postquam ad presbyteros locuta est, oratorium ingreditur Judith, quia sollicitudo sanctorum post prædicationis obsequium, redit ad cordis sui secretum, ut ibi compleat puræ ascensionis incensum: secundum illud, Cum oraveris, intra in cubiculum tuum.

9:2 Domine Deus. Bene in oratione actum Simonis commemorat, qui cum fratre Levi stuprum sororis in alienigenas vindicavit. Futurum enim erat, ut Holofernes qui in Judith voluit explere immunditiam libidinis, gladio feriretur ultionis.

9:9 Respice castra. Sicut luxuriosos luxuriosis comparat, ita nunc superbis superbos, Assyrios, scilicet Ægyptiis; quia sicut potentia divina est in illis, ita manifestari potest et his subversis, quia idem Dominus, eadem potentia, eadem justitia.