*15:1 Ego sum vitis vera. Et me præcedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturæ vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. Et Pater, etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum.
†15:3 Propter sermonem, etc. Non ait: propter aquam baptismi, quia et ipsa sine verbo est solum aqua, per verbum fit sacramentum.
‡15:5 Ego sum, etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites. Mihi quasi viti adhærentes. Qui manet in me. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert. Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.
§15:6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.
**15:7 Et verba. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.
††15:8 In hoc clarificatus, etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: In hoc, etc. Ut fructum plurimum. Sicut non æqualitatem ostendit nostræ naturæ et suæ, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. Efficiamini. Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex præceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur æqualitas, sed similitudo dans eis æternam æternitatem.
‡‡15:11 Ut gaudium. Gaudium Dei de nobis qui præscivit et prædestinavit semper est plenum, in nobis incipit ex fide, crescit imo et perficietur in resurrectione.
§§15:12 Hoc est præceptum, etc. Et supra de dilectione proximo, sed repetitio est confirmatio: ibi tamen dicit: Mandatum do, quasi non ante fuerit; hic autem, hoc est quasi non aliud sit. Ibi Novum, ne in vetustate remaneamus, hic, Meum, ne contemnatur.
***15:13 Majorem hac. Diffinit plenitudinem mutuæ dilectionis quam habere præcipit.
†††15:15 Jam non dicam. Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quæ præcipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus.
‡‡‡15:17 Hæc manao, etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus. Ut diligatis. AUG. Merito sæpe dilectionem commendat, quasi sola præcipienda sit sine qua non possunt cætera, quæ sine cæteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit:
§§§15:18 Si mundus. Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.
*15:19 Mundus quod suum. Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis.
†15:20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.
‡15:22 Si non venissem. Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem, etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt Rom. 2.. De peccato. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem.
§15:24 Quæ nemo, etc. AUG. Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo. Oderunt, etc. Judæi dicunt se diligere Deum et tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam pœnam, oderunt veritatem quæ irrogat pœnam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt.
**15:25 Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.
††15:26 Cum autem. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Quem ego mittam. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. Qui a Patre. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.