*16:1 Hæc locutus sum, etc. Postquam exemplo suo docuit ferre odia in quo sciunt quid debeant facere, sed non possunt postquam etiam promisit Spiritum quo poterunt resistere, etiam addit: Hæc locutus sum, etc. Quod est exemplum de Spiritu qui confirmabit, ut, ita charitate diffusa in cordibus vestris, sit vobis multa pax et non scandalum.
†16:2 Sed venit hora. Quasi dicat: Si pulsi ab eis tot acquiretis mihi (unde vobis gaudendum) ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a Judaismo avertatis, in quo Deum Isræl credunt deseri et sancta sua.
‡16:4 Hæc autem. Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum, subdit: Hæc non dixi, etc. Quod si de passionibus accipimus, non solummodo post cœnam sed et ante proximum Pascha, et ab initio missionis duodecim apostolorum prædixerat; sed de consolatione Spiritus eis ventura non prædixerat, quia ipse cum eis corporali præsentia advocatus vel consolator erat; sed quia jam iturus est, opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abjicientes et interficientes.
§16:5 Vado ad eum. Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, viderunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius prædicta passione quæsierant: Domine, quo vadis?
**16:7 Si enim, etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse. Si autem. Mentibus vestris sic raptis ad cœlestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.
††16:8 Ille arguet. Non quod Filius non arguat, sed quia Spiritus dabit eis charitatem et pellet timorem, ut sit eis libertas arguendi. AUG. Arguitur de peccato qui in Christum non credit. Arguitur, etc., usque ad ne cum mundi principe judicentur quem judicatum imitantur. Et de justitia. Non de sua, sed de credentium justitia mundus arguitur, quorum comparatione damnatur. Unde non ait: Non videbit me mundus, sed Non videbitis me, vos apostoli. Contra infideles qui dicunt, Quomodo credemus quod non videmus? Est vera justitia credere quod non videtur, ut qui viderunt hominem crediderunt Deum. Et cum per ascensionem forma hominis subtracta est visibus, tunc ex omni parte impletum est: Justus ex fide vivit.
‡‡16:10 Et jam, etc. Id est, nunquam videbitis me talem ut modo, id est mortalem judicandum, sed glorificatum judicem. Et hoc est justitia fidei, de qua Apostolus: Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5., quam quia mundus ab istis non vult accipere arguitur.
§§16:11 De judicio. Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.
***16:13 Omnem veritatem, etc. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur. A semetipso, etc. AUG. Quia non est a seipso, quia solus Pater, etc., usque ad semper scivit, scit et sciet.
†††16:14 Ille me clarificabit. Quia spirituales faciendo vos declarabit quomodo Patri Filius est æqualis quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quæ non mihi, sed hominibus prosit. De meo. Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit, explanat: Omnia quæcunque habet Pater mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet. Ergo de Patre accipit Spiritus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit, Pater est solus.
‡‡‡16:15 Omnia, etc. AUG. De Spiritu dicit Christus. Spiritus Patris, etc., usque ad ita aperte ostenditur Patris et Filii esse Spiritus.
§§§16:16 Modicum. Id est, parvum tempus restat usque ad hoc quod patiar et claudar sepulcro, et iterum parvum tempus usquequo me videatis resuscitatum. Vel parvum tempus est, id est triduum quo clausus non videbo. Et iterum parvum, id est quadraginta dies, quo resuscitatus videbor. Quia vado. Hoc est quia tempus est ut, deposita mortalitate, humanam naturam cœlis inferam.
*16:20 Quia plorabitis. Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in ærumnis hujus sæculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quæ genuit in partu; sed lætatur de fructu, et plus gaudet de adventu futuræ prolis quam tristis est de præsenti dolore.
†16:23 Si quid petieritis. AUG. Ita sane intelligendum est, quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur quæ ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur enim sancti pro seipsis, non autem pro omnibus aliis amicis vel inimicis. Dabit vobis. In futuro non rogabitis, sed modo petite et dabitur vobis quod ad vos pertinet, et si non omnibus illis quibus petitis, et ideo dicitur vobis.
‡16:25 Hæc in proverbiis. Quæ hucusque dixi quasi in proverbiis (quæ solent homines audire sed non intelligere) dixi, quia animales estis. Animalis autem qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei I Joan. 1.. Quæcunque dicuntur de incorporea et immutabili substantia, habet quasi proverbia. Sed venit hora. Qua dato Spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis (etsi non ut in futuro) Deum videatis, et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me ejusdem substantiæ intelligatis, et tunc, In nomine meo petite. Quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem, ut Deus exaudio cum Patre; unde dicit: Et non dico vobis, quoniam ego rogabo Patrem.
§16:27 Ipse enim. Amat nos Pater quia amamus Filium, cum a Patre et Filio accepimus ut amemus Patrem et Filium: data charitate per Spiritum, quem et ipsum amamus cum Patre et Filio, prior amans facit in nobis quod ametur.
**16:28 Iterum relinquo mundum. Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.
††16:29 Dicunt ei discipuli ejus. Cum nondum venisset hora quam promisit: Ecce nunc palam loquitur. Illa quæ Dominus scit non intelligentibus esse proverbia: illi usque adeo nobis intelligunt, ut nec saltem se non intelligere intelligant. De qua eorum infirmitate admonens respondit: Modo creditis, etc.
‡‡16:30 Nunc scimus quia scis omnia. Aperte ostendunt, quia loquens de eis, ad eos maxime agebat quæ illos delectabant audire: et quæ ipsi interrogate volebant, hæc ipse præveniens ultro proferebat, et ideo illum, quia cogitationes noverat, confitentur scire omnia quasi Deum et Dei Filium. Et non opus est tibi, etc. Cum scias omnia, non est opus ut interroges aliquem a quo aliquid scias. Vel etiam interrogeris ab aliquo præsciens quid ille velit. Si autem aliquando interrogavit vel interrogatus est, non eis, sed aliis opus fuit.
§§16:31 Modo creditis. Ut parvuli, quibus quæcunque alta adhuc proverbia sunt, creditis, sed venit hora passionis, et jam prope est, in qua ita perturbemini, ut quod modo creditis, relinquatis, non modo corpore, sed etiam mentis fide; unde: Sperabamus quod redempturus esset Isræl.
***16:32 Et non sum, etc. Ecce profecerunt, sed ad majus vult eos extendi, ut cum dixerint: A Deo existi, dicat: Pater mecum est, nec sic putent a Deo exisse, ut putent etiam recessisse. Quia Pater mecum est. Dixerat Relinquo mundum et vado ad Patrem, nunc dicit: Pater mecum est, quod intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus, tamen lactis est alimentum. Ex quo est, quod sciebant eum nosse omnia.