3
Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,* Post hæc, etc. Attentos facit, quasi ad occulta quæ clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca. GREG. Maledixit diei suo. Ecce hoc non secundum historiæ superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies præteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire cætera quæ sequuntur, nec abortivus quod post ait requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram. Post hæc. Id est post omnia prædicta, quæ passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum. Maledixit. Ibid. Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit. et locutus est: [Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Pereat dies in qua natus sum. Non conditus, etc., usque ad sed peccati tenebras intulit. Pereat dies. Dies, mundi prosperitas, qui in nocte desinit, quia ad tribulationem perducit: vel, dies, peccati delectatio; nox, mentis cæcitas. Homo tribus modis dicitur, per naturam, per culpam, et per infirmitatem. Homo ergo in die nascitur, nocte concipitur: quia ad delectationem peccati non rapitur, nisi prius per mentis tenebras infirmetur. Sed pereat dies, id est, peccati delectatio vigore justitiæ destruatur. Et nox. Greg. in Job l. 4. Id est, quod cæcata mens per consensum perpetrat, dum blandimenta delectationis caute non perspicit, pœnitentia exstinguat: ne culpa, quæ blandiri incipit, ad interitum trahat. Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. Dies illa, etc. Ibid. Id est, exordio delectationis, ad quem finem perditionis rapit, videatur, et per pœnitentiam crucietur. Quod si ita punita est. Non requirat. In judicio ut puniat; et non illustrabit. Illustrat lumine, qui arguit: sed quasi tegitur, qui in memoria judicis non revocatur. Unde: Quorum tecta sunt peccata Psal. 31., nec tunc in conspectu omnium monstrentur. Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.§ Non illustretur, etc., obscurent eum. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ. GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo. Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur. Omni parte. Amaritudine. Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam? Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.** Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Quasi turbo tempestatis est concitatus, etc., usque ad pro cæcitate damnationis in qua nati sumus. Non computetur in die anni. Annus superna gratia, etc., usque ad sed exors ab illa patria in æternum est. Unde subdit: Sit nox illa solitaria, nec laude digna.†† Sit nox illa solitaria. Quia a frequentia illa separatur, vel hominem, quem sibi socium fecerat, amittit: et electis per gratiam redemptis solus cum corpore suo gehennæ traditur. Nec laude digna. Homo cum substratus, idola coluit, in quibus dæmonia quasi tenebras noctis laudavit: sed jam idolis reprobatis, nox est laude digna. Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.‡‡ Maledicant ei. Ibid. In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. Leviathan. Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adæ addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter. Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.§§ Caligine Ejus noctis. Obtenebrentur stellæ. Id est, hypocritæ, qui lucent per opera ad oculos hominum. Hæ sunt quæ cauda draconis, id est, extrema persecutione Antichristi, trahuntur; hæ obtenebrantur, quia malitia hostis sic prævalet eis, ut apertis malis involvantur, quales intus, tales exterius. Exspectet lucem. Hoc secundum membra ejus, etc., usque ad quæ Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit. Nec ortum surgentis auroræ. Ibid. Ortus auroræ est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen æternum. Sed quantumcunque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quæ erit illa gloria illius novæ nativitatis: hæc nox non clausit, sed aperuit ostia ventris, quia concepto homine, ad peccatum desideria concupiscentiæ, reseravit. His autem ostiis, id est, desideriis concupiscentiæ carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus: quia hoc justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus. 10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.*** Quia non conclusit ostia ventris, etc. Hoc de ipso capite, etc., usque ad ut latrones dicimus captis vitam dare, si non auferunt. 11 Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii?††† Quare non in vulva mortuus sum. Non est credendum, etc., usque ad ne ad delectationem suggestio traheret. Et egressus ex utero. GREG. Quia peccatum conceptum foras, etc., usque ad dum contentionem propriæ carnis contra spiritum ferunt. 12 Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? 13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem‡‡‡ Nunc enim. Ibid. Per nunc, quod est præsentis temporis, stantem semper in præsenti, id est, æternam quietem designat. Requiescerem cum regibus. Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos prædicatores, qui se regunt, et consules terræ, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti prædicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant cœlum. Qui ædificant, Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines ædificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimæ quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc. 14 cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines; 15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento;§§§ Cum principibus qui possident aurum. Principes sunt Ecclesiæ rectores, etc., usque ad qui autem futura prævidit, jam præterita recolit. 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.* Aut sicut abortivum. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat. 17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. Ibi impii. Id est, in luce Christi, quam antiqui præstolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam æternam quietem prægustant. Et hoc est: Et ibi requieverunt. In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius æterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini Psal. 38.. Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit. 18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. Et quondam vincti. Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suæ corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quæ hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriæ filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit: Qui non audierunt, etc. Exactor diabolus, qui semel nummum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit, vox ejus est tentatio. Audit qui tentatur, et resistit: exaudit qui consentit. Idem de interna pace, quia quod mens valde amat, sæpius replicat. 19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.§ Parvus et magnus ibi sunt. Ibid. Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. Et servus. Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpæ, non quæ mentem polluat, sed quæ sine læsione beatitudinis, arctius beatitudini et lætitiæ astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus. 20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt:** Quare misero data est lux? GREG. in lib. Job lib. 5. Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit sæculi prospera, quæ ab ea retrahunt. Quare misero data est lux, id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: Et vita his qui, etc. Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine præesse. 21 qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum;†† Qui exspectant mortem. Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quasi effodientes thesaurum. Quia qui thesaurum fodiendo quærit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit. 22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum?‡‡ Viro cujus. Ecce cum quæreretur quare misero data est lux, ostendit hic, via abscondita est viro: quia si jam bene agit, quid aget in fine nescit; vel aliquando quæ putantur Deo placere, displicent. 23 viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris?§§ Circumdedit eum Deus. GREG. Quia licet cœlestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebræ ignorantiæ, præteriti est immemor, futura non invenit, præsentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit, flet: et omni visu supernam lucem requirit: unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat; unde sequitur: 24 Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus:*** Antequam comedam. Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum. Et quasi inundantes aquæ, etc. Aquæ inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum præterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit: 25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.††† Quia timor. Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinæ, sed vindictæ, unde: Quis novit potestatem iræ tuæ? Psal. 89. Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excæcationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium pœnæ. 26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.]‡‡‡ Dissimulavi. Ibid. Et si semper cogitando, etc., usque ad si Job qualis in potestate fuit ad exemplum proponit. Nonne dissimulavi? Potestas habita et ad utilitatem cogitanda, et propter tumorem dissimulanda, et potens ut prodesse debeat, posse se sciat. Nonne silui? Ecce qualis est in ore. Nonne quievi? Ecce qualis erga illicita, etc., usque ad quia nostra perfectio culpa non caret, unde addit: Et venit super me indignatio. Unde magna arte dicturus verbera, præmisit recte facta, ut in his quisque consideret quæ pœna maneat iniquos, si ita hic castigat justos, ut si justus vix salvabitur, impius ubi parebit?

*3:1 Post hæc, etc. Attentos facit, quasi ad occulta quæ clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca. GREG. Maledixit diei suo. Ecce hoc non secundum historiæ superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies præteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire cætera quæ sequuntur, nec abortivus quod post ait requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram. Post hæc. Id est post omnia prædicta, quæ passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum. Maledixit. Ibid. Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit.

3:3 Pereat dies in qua natus sum. Non conditus, etc., usque ad sed peccati tenebras intulit. Pereat dies. Dies, mundi prosperitas, qui in nocte desinit, quia ad tribulationem perducit: vel, dies, peccati delectatio; nox, mentis cæcitas. Homo tribus modis dicitur, per naturam, per culpam, et per infirmitatem. Homo ergo in die nascitur, nocte concipitur: quia ad delectationem peccati non rapitur, nisi prius per mentis tenebras infirmetur. Sed pereat dies, id est, peccati delectatio vigore justitiæ destruatur. Et nox. Greg. in Job l. 4. Id est, quod cæcata mens per consensum perpetrat, dum blandimenta delectationis caute non perspicit, pœnitentia exstinguat: ne culpa, quæ blandiri incipit, ad interitum trahat.

3:4 Dies illa, etc. Ibid. Id est, exordio delectationis, ad quem finem perditionis rapit, videatur, et per pœnitentiam crucietur. Quod si ita punita est. Non requirat. In judicio ut puniat; et non illustrabit. Illustrat lumine, qui arguit: sed quasi tegitur, qui in memoria judicis non revocatur. Unde: Quorum tecta sunt peccata Psal. 31., nec tunc in conspectu omnium monstrentur.

§3:5 Non illustretur, etc., obscurent eum. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ. GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo. Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur. Omni parte. Amaritudine. Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?

**3:6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Quasi turbo tempestatis est concitatus, etc., usque ad pro cæcitate damnationis in qua nati sumus. Non computetur in die anni. Annus superna gratia, etc., usque ad sed exors ab illa patria in æternum est. Unde subdit:

††3:7 Sit nox illa solitaria. Quia a frequentia illa separatur, vel hominem, quem sibi socium fecerat, amittit: et electis per gratiam redemptis solus cum corpore suo gehennæ traditur. Nec laude digna. Homo cum substratus, idola coluit, in quibus dæmonia quasi tenebras noctis laudavit: sed jam idolis reprobatis, nox est laude digna.

‡‡3:8 Maledicant ei. Ibid. In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. Leviathan. Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adæ addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.

§§3:9 Caligine Ejus noctis. Obtenebrentur stellæ. Id est, hypocritæ, qui lucent per opera ad oculos hominum. Hæ sunt quæ cauda draconis, id est, extrema persecutione Antichristi, trahuntur; hæ obtenebrantur, quia malitia hostis sic prævalet eis, ut apertis malis involvantur, quales intus, tales exterius. Exspectet lucem. Hoc secundum membra ejus, etc., usque ad quæ Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit. Nec ortum surgentis auroræ. Ibid. Ortus auroræ est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen æternum. Sed quantumcunque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quæ erit illa gloria illius novæ nativitatis: hæc nox non clausit, sed aperuit ostia ventris, quia concepto homine, ad peccatum desideria concupiscentiæ, reseravit. His autem ostiis, id est, desideriis concupiscentiæ carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus: quia hoc justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus.

***3:10 Quia non conclusit ostia ventris, etc. Hoc de ipso capite, etc., usque ad ut latrones dicimus captis vitam dare, si non auferunt.

†††3:11 Quare non in vulva mortuus sum. Non est credendum, etc., usque ad ne ad delectationem suggestio traheret. Et egressus ex utero. GREG. Quia peccatum conceptum foras, etc., usque ad dum contentionem propriæ carnis contra spiritum ferunt.

‡‡‡3:13 Nunc enim. Ibid. Per nunc, quod est præsentis temporis, stantem semper in præsenti, id est, æternam quietem designat. Requiescerem cum regibus. Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos prædicatores, qui se regunt, et consules terræ, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti prædicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant cœlum. Qui ædificant, Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines ædificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimæ quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc.

§§§3:15 Cum principibus qui possident aurum. Principes sunt Ecclesiæ rectores, etc., usque ad qui autem futura prævidit, jam præterita recolit.

*3:16 Aut sicut abortivum. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.

3:17 Ibi impii. Id est, in luce Christi, quam antiqui præstolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam æternam quietem prægustant. Et hoc est: Et ibi requieverunt. In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius æterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini Psal. 38.. Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.

3:18 Et quondam vincti. Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suæ corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quæ hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriæ filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit: Qui non audierunt, etc. Exactor diabolus, qui semel nummum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit, vox ejus est tentatio. Audit qui tentatur, et resistit: exaudit qui consentit. Idem de interna pace, quia quod mens valde amat, sæpius replicat.

§3:19 Parvus et magnus ibi sunt. Ibid. Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. Et servus. Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpæ, non quæ mentem polluat, sed quæ sine læsione beatitudinis, arctius beatitudini et lætitiæ astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus.

**3:20 Quare misero data est lux? GREG. in lib. Job lib. 5. Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit sæculi prospera, quæ ab ea retrahunt. Quare misero data est lux, id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: Et vita his qui, etc. Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine præesse.

††3:21 Qui exspectant mortem. Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quasi effodientes thesaurum. Quia qui thesaurum fodiendo quærit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit.

‡‡3:22 Viro cujus. Ecce cum quæreretur quare misero data est lux, ostendit hic, via abscondita est viro: quia si jam bene agit, quid aget in fine nescit; vel aliquando quæ putantur Deo placere, displicent.

§§3:23 Circumdedit eum Deus. GREG. Quia licet cœlestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebræ ignorantiæ, præteriti est immemor, futura non invenit, præsentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit, flet: et omni visu supernam lucem requirit: unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat; unde sequitur:

***3:24 Antequam comedam. Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum. Et quasi inundantes aquæ, etc. Aquæ inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum præterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit:

†††3:25 Quia timor. Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinæ, sed vindictæ, unde: Quis novit potestatem iræ tuæ? Psal. 89. Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excæcationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium pœnæ.

‡‡‡3:26 Dissimulavi. Ibid. Et si semper cogitando, etc., usque ad si Job qualis in potestate fuit ad exemplum proponit. Nonne dissimulavi? Potestas habita et ad utilitatem cogitanda, et propter tumorem dissimulanda, et potens ut prodesse debeat, posse se sciat. Nonne silui? Ecce qualis est in ore. Nonne quievi? Ecce qualis erga illicita, etc., usque ad quia nostra perfectio culpa non caret, unde addit: Et venit super me indignatio. Unde magna arte dicturus verbera, præmisit recte facta, ut in his quisque consideret quæ pœna maneat iniquos, si ita hic castigat justos, ut si justus vix salvabitur, impius ubi parebit?