4
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: [Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?* Si cœperimus loqui tibi. Ibid. Molliter incipiunt, sed in aspera prorumpunt. Sic hæretici blanda verba proponunt, ne caveantur, sed aspera subinferunt. Sed conceptum. Ibid. Perfecti nec in corde perversa concipiunt quæ silentio compescunt. Alii prava concipiunt, sed silentii vigore magno constringunt: alii et concipiunt et mox efferunt. In sensu leves, in lingua præcipites. De his est Eliphaz, qui suo experimento de omnibus idem sentit. Tenere quis poterit. Quasi vellet retinere: in quo innuit se in loquendo offensurum. Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; Ecce docuisti plurimos. Ibid. Certa bona sunt quæ et ille fatetur, qui criminari vult. Quantus ante fuit qui tot suis occupatus disponendis, etiam libere alios docuit, actu et verbo recta ostendens? Quia vero criminator bona de eodem dicit, ad crimen inflexit, dicens: vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. Nunc autem venit, etc., quasi non servasti recta quæ dicebas. Nota autem quod sunt iniqui, et bona justorum quæ nota negare non possunt, dicunt, ne pravi videantur: et ut inde magis credatur eis, in malis quæ inserunt, et hæc ipsa bona ad cumulum reatus invertunt. Hic recta Job ergo dixisse, sed non servasse, quasi suo testimonio malus reprehenditur: inferius male loqui notatur, ut taceat. Et hi sunt duo modi quibus bonos impetunt mali, dicentes eos vel prava dicere, vel bel bona quæ dicunt non tenere. Defecisti, etc. Ubi est timor tuus? Quasi de virtutibus miretur perditis, quas congruo ordine ponit. Sicut in via sæculi audacia fortitudinem, timor debilitatem parit, ita et in via Dei audacia debilitatem, timor Dei fortitudinem: quia qui Deo jungitur, potestate quadam super omnia levatur; fortitudo non nisi in adversis ostenditur, unde patientia additur, quia in fortitudine quasi proficit, qui mala aliena non motus tolerat. De patientia perfectio nascitur, unde in patientia animam possidere, homo dicitur, id est, in omnibus recte vivere, cunctis motibus mentis ex virtute dominari: qui enim se vincit, contra omnia est fortis. Ibid. Quoniam autem invehendo corripuit, nunc quasi exhortando subdit: Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?§ Recordare, obsecro te. Sed et hoc reprehensibiliter agit. Innocens enim et rectus sæpe hic funditus delentur, etsi ad æterna servantur: sed qui non pro æterna sed terrena mercede Deo serviunt, ipsi sibi fingunt quod quærunt, et docere præsumentes cum terrenam securitatem prædicant cunctis suis laboribus ostendunt quod amant. Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,** Quin potius vidi eos. Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo prævalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prævalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala præterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari. flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.†† Flante Deo perisse. Ibid. Nos conflamus ærem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quæ extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur. GREG. Postquam clementer monuit, aperte increpat. Rugitus leonis, id est, severitas et terror ipsius Job: vox leænæ, loquacitas conjugis, dentes catulorum, edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quæ aliquando erumpentia colorem variant. Præda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quæ in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit: 10 Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. 11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.‡‡ Tigris periit. Hoc est varietas tuæ simulationis exstincta est, etc., usque ad hi tales per sapientiam putant se omnes transcendere. 12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.§§ Porro ad me dictum est verbum absconditum. Ibid. Abscondita se hæretici audire simulant, unde et latenter prædicant, ut sanctior eorum prædicatio habeatur, non aliis æqua. Furtive, etc. Ibid. Quia non cum aliis per ostium intrant, sed rimas quærunt pravæ intelligentiæ, quia vero fur lumen timet, addit: 13 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,*** In horrore visionis nocturnæ. In pavore nocturnæ visionis se percepisse venas susurri divini dicunt, quia ut alta jactent, vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se nequitiæ sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur. Quando solet sopor occupare. Hoc est, dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, seipsos timere simulant quod dicunt, unde subdit: 14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;††† Pavor tenuit me. Ut miri videantur in altis, quasi pertimescunt quæ fingunt: et tamen audaces sunt proferre, quæ asserunt vix se potuisse audire. Ad me dictum est verbum. Ibid. Filius Dei dicitur, etc., usque ad eo magis rectitudinem ejus repressa formidat: unde subdit: In horrore visionis nocturnæ, etc. Id est, in pavore occultæ contemplationis, in qua nihil manifeste, sed quasi imaginarie, videtur. Sed ad hanc nemo pertingit, nisi carnalibus desideriis repressis, unde: Quando solet sopor occupare homines. Vigilat qui curis sæculi intendit: dormit in quiete qui fugit. Hic est Jacob qui in itinere dormit et angelos videt, id est, in cursu hujus vitæ a sæcularibus rebus oculos claudit quod ad concupiscendum culpa primis parentibus aperuit. Et nemo ad videnda interna perducitur, nisi ab his quæ exterius implicant subtrahatur; unde: Vacate et videte: quoniam ego sum Deus Psal. 45.. Sed quo animus in contemplatione levatus super se altiora conspicit, eo in se terribilius tremit, unde: Pavor tenuit me et tremor et omnia ossa. Ibid. Id est, fortiora acta, etc., usque ad stimulum carnis sentit, addit: 15 et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. 16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.‡‡‡ Stetit quidam. Ibid. Ut incomprehensibilia se novisse judicent, etc., usque ad quia bonum commune specialiter sibi arrogavit. Inhorruerunt pili carnis meæ. Ibid. Pili sunt superflua quælibet humanæ corruptionis cogitationes vitæ veteris: quas si a mente excludimus, pilos carne incidimus, ut non dolore fatigemur. Unde Moyses: Levitæ radant omnes pilos carnis suæ Levit. 14.. Hæc autem subtilius in nobis conspicimus, cum alta penetramus, unde recte nunc dicitur: Cum spiritus transiret. Cum enim mens vera videt, durius se de superfluis cruciat. Transeunte ergo spiritu, pili pertimescunt, quia ante vim compunctionis superfluæ cogitationes fugiunt, quia intima visio animam contra se inflammat; et dum illicita districte resecat, mens latius speculationi inhæret, et bene figit spiritum qui transibat, nec tamen hæc ipsa mora contemplationis vim pietatis plene aperit, unde subdit: Stetit quidam cujus non agnoscebam vultum. Ibid. Quidam non dicitur, etc., usque ad per coæternam ejus speciem conspicit, subdit: Imago coram oculis me. Imago Patris Filius est, qui dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Et vocem quasi auræ lenis audivi. Ibid. Vox auræ, cognitio, etc., usque ad qui ex hoc auditu, didicit. 17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?§§§ Nunquid homo comparatione Dei justificabitur? Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinæ comparata injustitia, ut quæ lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris æstimet. Aut factore suo purior? Ibid. Hoc æstimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et conditor naturæ non est iniquus judex culpæ. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturæ in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo æstimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguit Ecce qui serviunt ei. IDEM. Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura hæc mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suæ, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. GREG. Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis sæculi occupati; unde subdit: 18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; 19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? 20 De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.* De mane usque ad vesperam. Id est, a vitæ suæ exordio usque ad terminum perpetratione iniquitatis vulnerantur, a qua succisi in profundum ruunt. Ibid. Vel mane, prosperitas; vespera, adversitas; sed per utrumque pereunt, quia per prospera lascivi, per adversa impatientes ad insaniam surgunt. Et quia nullus eorum, scilicet, qui de mane usque ad vesperam succidentur intelligit, quid bonis afflictis hic servetur, quid sibi futurum qui hic bona putant. Sed quia non omnes sic deseruntur, subdit: Qui autem reliqui fuerint. Id est, despecti mundi, quos sæculum ut indignos reliquit, ut puer Ægyptius, id est, amator sæculi, peccatis niger, sæpe a sæculo despectus relinquitur, ut non cum eo currat, sed fractus adversis torpeat. Sed hunc David, id est, Christus, invenit, et in suum amorem convertit, et cibo verbi pascit, et ducem itineris, id est, prædicatorem suum facit: quo duce convivantes, id est, mundi lætitiam destruit, quæ eum comitem habere despexit. Auferentur ex eis. Quia Deus sibi eos elegit. Morientur, et non in sapientia. Interposita sorte justorum, redit ad interitum non intelligentium. Reprobi justos despiciunt, quia per mortem suam invisibilia quærunt, vel per mortem vitam invisibilem quærunt. Sed ipsi, qui pariter mortem et sapientiam fugiunt, sapientiam quidem penitus deserunt, nolentes pro veritate mori, mortem tamen non evadunt. 21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.]

*4:2 Si cœperimus loqui tibi. Ibid. Molliter incipiunt, sed in aspera prorumpunt. Sic hæretici blanda verba proponunt, ne caveantur, sed aspera subinferunt. Sed conceptum. Ibid. Perfecti nec in corde perversa concipiunt quæ silentio compescunt. Alii prava concipiunt, sed silentii vigore magno constringunt: alii et concipiunt et mox efferunt. In sensu leves, in lingua præcipites. De his est Eliphaz, qui suo experimento de omnibus idem sentit. Tenere quis poterit. Quasi vellet retinere: in quo innuit se in loquendo offensurum.

4:3 Ecce docuisti plurimos. Ibid. Certa bona sunt quæ et ille fatetur, qui criminari vult. Quantus ante fuit qui tot suis occupatus disponendis, etiam libere alios docuit, actu et verbo recta ostendens? Quia vero criminator bona de eodem dicit, ad crimen inflexit, dicens:

4:5 Nunc autem venit, etc., quasi non servasti recta quæ dicebas. Nota autem quod sunt iniqui, et bona justorum quæ nota negare non possunt, dicunt, ne pravi videantur: et ut inde magis credatur eis, in malis quæ inserunt, et hæc ipsa bona ad cumulum reatus invertunt. Hic recta Job ergo dixisse, sed non servasse, quasi suo testimonio malus reprehenditur: inferius male loqui notatur, ut taceat. Et hi sunt duo modi quibus bonos impetunt mali, dicentes eos vel prava dicere, vel bel bona quæ dicunt non tenere. Defecisti, etc. Ubi est timor tuus? Quasi de virtutibus miretur perditis, quas congruo ordine ponit. Sicut in via sæculi audacia fortitudinem, timor debilitatem parit, ita et in via Dei audacia debilitatem, timor Dei fortitudinem: quia qui Deo jungitur, potestate quadam super omnia levatur; fortitudo non nisi in adversis ostenditur, unde patientia additur, quia in fortitudine quasi proficit, qui mala aliena non motus tolerat. De patientia perfectio nascitur, unde in patientia animam possidere, homo dicitur, id est, in omnibus recte vivere, cunctis motibus mentis ex virtute dominari: qui enim se vincit, contra omnia est fortis. Ibid. Quoniam autem invehendo corripuit, nunc quasi exhortando subdit:

§4:7 Recordare, obsecro te. Sed et hoc reprehensibiliter agit. Innocens enim et rectus sæpe hic funditus delentur, etsi ad æterna servantur: sed qui non pro æterna sed terrena mercede Deo serviunt, ipsi sibi fingunt quod quærunt, et docere præsumentes cum terrenam securitatem prædicant cunctis suis laboribus ostendunt quod amant.

**4:8 Quin potius vidi eos. Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo prævalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prævalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala præterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.

††4:9 Flante Deo perisse. Ibid. Nos conflamus ærem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quæ extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur. GREG. Postquam clementer monuit, aperte increpat. Rugitus leonis, id est, severitas et terror ipsius Job: vox leænæ, loquacitas conjugis, dentes catulorum, edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quæ aliquando erumpentia colorem variant. Præda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quæ in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit:

‡‡4:11 Tigris periit. Hoc est varietas tuæ simulationis exstincta est, etc., usque ad hi tales per sapientiam putant se omnes transcendere.

§§4:12 Porro ad me dictum est verbum absconditum. Ibid. Abscondita se hæretici audire simulant, unde et latenter prædicant, ut sanctior eorum prædicatio habeatur, non aliis æqua. Furtive, etc. Ibid. Quia non cum aliis per ostium intrant, sed rimas quærunt pravæ intelligentiæ, quia vero fur lumen timet, addit:

***4:13 In horrore visionis nocturnæ. In pavore nocturnæ visionis se percepisse venas susurri divini dicunt, quia ut alta jactent, vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se nequitiæ sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur. Quando solet sopor occupare. Hoc est, dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, seipsos timere simulant quod dicunt, unde subdit:

†††4:14 Pavor tenuit me. Ut miri videantur in altis, quasi pertimescunt quæ fingunt: et tamen audaces sunt proferre, quæ asserunt vix se potuisse audire. Ad me dictum est verbum. Ibid. Filius Dei dicitur, etc., usque ad eo magis rectitudinem ejus repressa formidat: unde subdit: In horrore visionis nocturnæ, etc. Id est, in pavore occultæ contemplationis, in qua nihil manifeste, sed quasi imaginarie, videtur. Sed ad hanc nemo pertingit, nisi carnalibus desideriis repressis, unde: Quando solet sopor occupare homines. Vigilat qui curis sæculi intendit: dormit in quiete qui fugit. Hic est Jacob qui in itinere dormit et angelos videt, id est, in cursu hujus vitæ a sæcularibus rebus oculos claudit quod ad concupiscendum culpa primis parentibus aperuit. Et nemo ad videnda interna perducitur, nisi ab his quæ exterius implicant subtrahatur; unde: Vacate et videte: quoniam ego sum Deus Psal. 45.. Sed quo animus in contemplatione levatus super se altiora conspicit, eo in se terribilius tremit, unde: Pavor tenuit me et tremor et omnia ossa. Ibid. Id est, fortiora acta, etc., usque ad stimulum carnis sentit, addit:

‡‡‡4:16 Stetit quidam. Ibid. Ut incomprehensibilia se novisse judicent, etc., usque ad quia bonum commune specialiter sibi arrogavit. Inhorruerunt pili carnis meæ. Ibid. Pili sunt superflua quælibet humanæ corruptionis cogitationes vitæ veteris: quas si a mente excludimus, pilos carne incidimus, ut non dolore fatigemur. Unde Moyses: Levitæ radant omnes pilos carnis suæ Levit. 14.. Hæc autem subtilius in nobis conspicimus, cum alta penetramus, unde recte nunc dicitur: Cum spiritus transiret. Cum enim mens vera videt, durius se de superfluis cruciat. Transeunte ergo spiritu, pili pertimescunt, quia ante vim compunctionis superfluæ cogitationes fugiunt, quia intima visio animam contra se inflammat; et dum illicita districte resecat, mens latius speculationi inhæret, et bene figit spiritum qui transibat, nec tamen hæc ipsa mora contemplationis vim pietatis plene aperit, unde subdit: Stetit quidam cujus non agnoscebam vultum. Ibid. Quidam non dicitur, etc., usque ad per coæternam ejus speciem conspicit, subdit: Imago coram oculis me. Imago Patris Filius est, qui dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Et vocem quasi auræ lenis audivi. Ibid. Vox auræ, cognitio, etc., usque ad qui ex hoc auditu, didicit.

§§§4:17 Nunquid homo comparatione Dei justificabitur? Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinæ comparata injustitia, ut quæ lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris æstimet. Aut factore suo purior? Ibid. Hoc æstimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et conditor naturæ non est iniquus judex culpæ. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturæ in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo æstimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguit Ecce qui serviunt ei. IDEM. Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura hæc mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suæ, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. GREG. Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis sæculi occupati; unde subdit:

*4:20 De mane usque ad vesperam. Id est, a vitæ suæ exordio usque ad terminum perpetratione iniquitatis vulnerantur, a qua succisi in profundum ruunt. Ibid. Vel mane, prosperitas; vespera, adversitas; sed per utrumque pereunt, quia per prospera lascivi, per adversa impatientes ad insaniam surgunt. Et quia nullus eorum, scilicet, qui de mane usque ad vesperam succidentur intelligit, quid bonis afflictis hic servetur, quid sibi futurum qui hic bona putant. Sed quia non omnes sic deseruntur, subdit: Qui autem reliqui fuerint. Id est, despecti mundi, quos sæculum ut indignos reliquit, ut puer Ægyptius, id est, amator sæculi, peccatis niger, sæpe a sæculo despectus relinquitur, ut non cum eo currat, sed fractus adversis torpeat. Sed hunc David, id est, Christus, invenit, et in suum amorem convertit, et cibo verbi pascit, et ducem itineris, id est, prædicatorem suum facit: quo duce convivantes, id est, mundi lætitiam destruit, quæ eum comitem habere despexit. Auferentur ex eis. Quia Deus sibi eos elegit. Morientur, et non in sapientia. Interposita sorte justorum, redit ad interitum non intelligentium. Reprobi justos despiciunt, quia per mortem suam invisibilia quærunt, vel per mortem vitam invisibilem quærunt. Sed ipsi, qui pariter mortem et sapientiam fugiunt, sapientiam quidem penitus deserunt, nolentes pro veritate mori, mortem tamen non evadunt.