14
Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël: sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui.* Sorte omnia dividentes, etc. ISID. Deletis gentibus, Josue sorte dividit populis terram promissionis: Christus quoque a facie fidelium suorum, gentes, id est gentilium errorum spiritus, ejecit, et sorte divisit terram, unicuique propria dona tribuens. Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: Duabus. ID. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est. Absque. ID. Levitæ non accipiunt hæreditatem terræ, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars hæreditatis, etc. Psal. 15. sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. Nec acceperunt. ID. Habitacula Levitis, etc., usque ad qui dispensatione omnium vivunt. Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram. Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.§ Locutus. ADAM., hom. 18. Caleb primum hæreditatem accepit a Jesu, usque ad ipse enim omnia edocuit et aperuit; ipse revelavit Paulo, quia lex spiritualis esset. Nosti. ID. Hoc est quod dixit Dominus, etc., usque ad quia omnia sapienter scripsit. Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum. 10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum, 11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.** Sic valens. Sanctus enim similiter valet, et in præsentibus, et in præteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet. 12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.†† Da ergo. Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnæ et munitæ, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii. In quo. ADAM., hom. 18. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu. 13 Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem: 14 atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël. 15 Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a præliis.‡‡ Et terra cessavit, etc. ADAM., homil. 19 in Jos. Non est hoc scriptum in distributione Moysi, sed in distributione Jesu. Si ergo vis dignus effici, qui hæreditatem consequaris a Jesu, oportet te prius omnia bella finire et in pace consistere, ut de carnis tuæ terra dicatur: quia cessavit terra a bellis.

*14:2 Sorte omnia dividentes, etc. ISID. Deletis gentibus, Josue sorte dividit populis terram promissionis: Christus quoque a facie fidelium suorum, gentes, id est gentilium errorum spiritus, ejecit, et sorte divisit terram, unicuique propria dona tribuens.

14:3 Duabus. ID. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est. Absque. ID. Levitæ non accipiunt hæreditatem terræ, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars hæreditatis, etc. Psal. 15.

14:4 Nec acceperunt. ID. Habitacula Levitis, etc., usque ad qui dispensatione omnium vivunt.

§14:6 Locutus. ADAM., hom. 18. Caleb primum hæreditatem accepit a Jesu, usque ad ipse enim omnia edocuit et aperuit; ipse revelavit Paulo, quia lex spiritualis esset. Nosti. ID. Hoc est quod dixit Dominus, etc., usque ad quia omnia sapienter scripsit.

**14:11 Sic valens. Sanctus enim similiter valet, et in præsentibus, et in præteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet.

††14:12 Da ergo. Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnæ et munitæ, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii. In quo. ADAM., hom. 18. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu.

‡‡14:15 Et terra cessavit, etc. ADAM., homil. 19 in Jos. Non est hoc scriptum in distributione Moysi, sed in distributione Jesu. Si ergo vis dignus effici, qui hæreditatem consequaris a Jesu, oportet te prius omnia bella finire et in pace consistere, ut de carnis tuæ terra dicatur: quia cessavit terra a bellis.