15
Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.* Igitur sors filiorum Judæ, etc. Cum consuetudo sit sanctæ Scripturæ quatuor partes orbis, quas axes vel plagas nominant, appellare, in descriptione finium tribus Judæ, duæ tantum nominantur. Et facti sunt, inquit, fines filiorum tribus Juda secundum plebes eorum a finibus Idumææ, a deserto Sin ad occidentem. Et cum descripsisset fines ab occidente, ait, et ab oriente mare salsum, septentrionem vero et meridiem reticuit. Fines ergo Judææ proximi sunt Idumææ finibus, quæ terrena interpretatur: post terrena enim statim sequuntur fines Judææ, sed a deserto, inquit, Sin, id est tentationum. Post tentationes ergo sequuntur fines hæreditatis Judæ. Oriens et Occidens nominantur vicina loca, quæ supra diximus, id est, confinia. Vallis quoque Ægypti vicina occidentalibus partibus designatur, quæ a deserto est ad occidentem. Ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post hæc a collibus, inquit, qui tendunt ad occidentem, et inde ascenditur ab occidente usque ad Cadesbarne, et sic protenditur ab occidente ad Cades. Hi sunt fines eorum ab Africa, et inde perrexit usque ad vallem Ægypti. Vide quomodo in occidentis partibus Africum Ægyptum et occasum nominat, ut sciat sibi quisque hæc esse transeunda, et ita demum ad tribum regiam pervenire, de qua ortus est Dominus noster. A finibus autem Idumææ est desertum Sin; ideo necesse est nos transire eremum tentationum, ut possimus pervenire in hæreditatem filiorum Juda. Ascendere quoque oportet ascensum collium Accabin, quod interpretatur scorpiones, quia transeundi sunt a nobis et calcandi scorpiones, de quibus scribit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, etc. Luc. 10. Qui ergo vult ingredi in hæreditatem tribus Judæ, ascendat istas ascensiones, calcet et evadat hos scorpiones. Forte hoc iter agenti Ezechieli dicebat Dominus, Fili hominis, in medio scorpionum tu habitas Ezech. 2.. Et sunt, inquit, fines usque ad Cadesbarne. Cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Judæ usque ad sanctificationem perveniunt. Dicitur etiam ab orientis partibus Judæ esse mare salsum, et post hæc in parte ejus nominatur fons solis, et civitas solis, et in eadem tribu est etiam civitas litterarum. Oportet ergo omnem qui vult introire in partem filiorum Juda, transire prius mare salsum, id est, mundi hujus undas et turbines superare, et omnia hujus mundi evadere quæ pro sui incerto et lubrico, marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Judææ terram pervenire, et ad fontem solis justitiæ, qui est fons aquæ salientis in vitam æternam, et postea civitatem solis justitiæ invenire. Est et in Ægypto civitas solis, sed illa hujus solis nomen accepit quem Pater cœlestis oriri jubet super bonos et malos Matth. 5.. Illa vero quæ est in Judæa, sanctorum tantum efficitur, quia civitas Dei est, et fons ille supra dictus, fluvius effectus, lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Tu quoque si undique munitus sis, et continentiæ muro circumdatus, patientiæ et magnanimitatis turribus confirmatus, efficieris civitas Dei. Si vero ad hoc lumen scientiæ Dei tibi addideris, et te sol justitiæ irradiaverit, efficieris civitas solis, vel civitatem solis sorte hæreditabis. Si autem in lege Dei die ac nocte studueris, et de manu tua liber legis non recesserit, efficietur hæreditas tua civitas litterarum. ADAM., hom. 20 in Jos. Non parum utilitatis confertur animæ, etc., usque ad sed cum transierit dies una et altera et tertia, suo tempore per occultos meatus, relata ad visum, cibi vel poculi virtus paulatim purgat aspectum. Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben: et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem: pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. 10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. 11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur. 12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. 13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. Caleb vero. ADAM., hom. 20. Initium distributionis Jesu, etc., usque ad Nota quod Caleb dicitur filius Jephone, et Othoniel filius Cenez, qui est Caleb junior, id est consanguineus. 14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. 16 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. 17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem. 18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit. Sedens in asino. Cui. GREG., lib. III Dialog., c. 34. Axa super asinum sedet, etc., usque ad ut prius irriguum superius, et post inferius poneretur. 19 At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. 20 Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. 21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Jagur, 22 et Cyna et Dimona et Adada, 23 et Cades et Asor et Jethnam, 24 Ziph et Telem et Baloth, 25 Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor; 26 Amam, Sama, et Molada, 27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet, 28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia, 29 et Baala et Jim et Esem, 30 et Eltholad et Cesil et Harma, 31 et Siceleg et Medemena et Sensenna, 32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum. 33 In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena, 34 et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim, 35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca, 36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et villæ earum. 37 Sanan et Hadassa et Magdalgad, 38 Delean et Masepha et Jecthel, 39 Lachis et Bascath et Eglon, 40 Chebbon et Leheman et Cethlis, 41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum. 42 Labana et Ether et Asan, 43 Jephtha et Esna et Nesib, 44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum. 45 Accaron cum vicis et villulis suis. 46 Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus. 47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus. 48 Et in monte: Samir et Jether et Socoth 49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir: 50 Anab et Istemo et Anim, 51 Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum. 52 Arab et Ruma et Esaan, 53 et Janum et Beththaphua et Apheca, 54 Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum. 55 Maon et Carmel et Ziph et Jota, 56 Jezraël et Jucadam et Zanoë, 57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villæ earum. 58 Halhul, et Besur, et Gedor, 59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villæ earum. 60 Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum. 61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha, 62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum. 63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.§ Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem, id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?

*15:1 Igitur sors filiorum Judæ, etc. Cum consuetudo sit sanctæ Scripturæ quatuor partes orbis, quas axes vel plagas nominant, appellare, in descriptione finium tribus Judæ, duæ tantum nominantur. Et facti sunt, inquit, fines filiorum tribus Juda secundum plebes eorum a finibus Idumææ, a deserto Sin ad occidentem. Et cum descripsisset fines ab occidente, ait, et ab oriente mare salsum, septentrionem vero et meridiem reticuit. Fines ergo Judææ proximi sunt Idumææ finibus, quæ terrena interpretatur: post terrena enim statim sequuntur fines Judææ, sed a deserto, inquit, Sin, id est tentationum. Post tentationes ergo sequuntur fines hæreditatis Judæ. Oriens et Occidens nominantur vicina loca, quæ supra diximus, id est, confinia. Vallis quoque Ægypti vicina occidentalibus partibus designatur, quæ a deserto est ad occidentem. Ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post hæc a collibus, inquit, qui tendunt ad occidentem, et inde ascenditur ab occidente usque ad Cadesbarne, et sic protenditur ab occidente ad Cades. Hi sunt fines eorum ab Africa, et inde perrexit usque ad vallem Ægypti. Vide quomodo in occidentis partibus Africum Ægyptum et occasum nominat, ut sciat sibi quisque hæc esse transeunda, et ita demum ad tribum regiam pervenire, de qua ortus est Dominus noster. A finibus autem Idumææ est desertum Sin; ideo necesse est nos transire eremum tentationum, ut possimus pervenire in hæreditatem filiorum Juda. Ascendere quoque oportet ascensum collium Accabin, quod interpretatur scorpiones, quia transeundi sunt a nobis et calcandi scorpiones, de quibus scribit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, etc. Luc. 10. Qui ergo vult ingredi in hæreditatem tribus Judæ, ascendat istas ascensiones, calcet et evadat hos scorpiones. Forte hoc iter agenti Ezechieli dicebat Dominus, Fili hominis, in medio scorpionum tu habitas Ezech. 2.. Et sunt, inquit, fines usque ad Cadesbarne. Cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Judæ usque ad sanctificationem perveniunt. Dicitur etiam ab orientis partibus Judæ esse mare salsum, et post hæc in parte ejus nominatur fons solis, et civitas solis, et in eadem tribu est etiam civitas litterarum. Oportet ergo omnem qui vult introire in partem filiorum Juda, transire prius mare salsum, id est, mundi hujus undas et turbines superare, et omnia hujus mundi evadere quæ pro sui incerto et lubrico, marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Judææ terram pervenire, et ad fontem solis justitiæ, qui est fons aquæ salientis in vitam æternam, et postea civitatem solis justitiæ invenire. Est et in Ægypto civitas solis, sed illa hujus solis nomen accepit quem Pater cœlestis oriri jubet super bonos et malos Matth. 5.. Illa vero quæ est in Judæa, sanctorum tantum efficitur, quia civitas Dei est, et fons ille supra dictus, fluvius effectus, lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Tu quoque si undique munitus sis, et continentiæ muro circumdatus, patientiæ et magnanimitatis turribus confirmatus, efficieris civitas Dei. Si vero ad hoc lumen scientiæ Dei tibi addideris, et te sol justitiæ irradiaverit, efficieris civitas solis, vel civitatem solis sorte hæreditabis. Si autem in lege Dei die ac nocte studueris, et de manu tua liber legis non recesserit, efficietur hæreditas tua civitas litterarum. ADAM., hom. 20 in Jos. Non parum utilitatis confertur animæ, etc., usque ad sed cum transierit dies una et altera et tertia, suo tempore per occultos meatus, relata ad visum, cibi vel poculi virtus paulatim purgat aspectum.

15:13 Caleb vero. ADAM., hom. 20. Initium distributionis Jesu, etc., usque ad Nota quod Caleb dicitur filius Jephone, et Othoniel filius Cenez, qui est Caleb junior, id est consanguineus.

15:18 Sedens in asino. Cui. GREG., lib. III Dialog., c. 34. Axa super asinum sedet, etc., usque ad ut prius irriguum superius, et post inferius poneretur.

§15:63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem, id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?