*14:1 Et factum est, etc., aqua, inde hydropis, morbus aquosus subcutaneus, de vitio vesicæ natus cum inflatione turgente et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici, quanto plus bibit, tanto plus sitit, et ideo comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat, comparaturque diviti avaro.
†14:3 Si licet, etc. Sabbatis præcipue docet et operatur Jesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed et propter populi celebriorem conventum, quærens salutem omnium.
‡14:4 At illi tacuerunt. Merito tacent, qui contra se dicturum quidquid dixerat vident. Si enim licet, cur observant? Si non licet, cur pecora curant? Ipse vero. Ideo ante Pharisæos hydropicum sanat, et mox contra avaritiam disputat, ut ipsos avaritiæ arguat per quam sabbatum violant, et legem male interpretantur. In sabbato enim non a bonis, sed a malis operibus feriandum est, unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Lev. 23., id est peccatum. Sic in æterna requie a malis tantum feriabitur, non a bonis.
§14:5 Cujus vestrum. Competenti exemplo solvit quæstionem, ut ostendat eos sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Bos in puteum. Congrue animali quod decidit in puteum hydropicum comparat, quia noxio humore peribat. Et bene bovem et asinum nominat, ut vel sapientes vel hebetes, vel utrumque populum signat, scilicet Judæum pressum jugo legis, et gentilem nulla ratione domitum, sed stolidum et brutum, quos omnes a puteo concupiscentiæ demersos extrahit: Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei Rom. 35..
**14:7 Dicebat autem. Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de Evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisæi, vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere.
††14:8 Cum invitatus fueris: Cum per gratiam fidei vocatus a prædicatore, membris Ecclesiæ te junxeris, non te de meritis gloriando, quasi cæteris sublimior extollas. Ne forte honoratior. Honoratiori post invitato locum dat, qui de suæ conversationis confidentia securior factus, cito illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate præitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, etc., cum de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione altum senserat, humiliat, dicens cum Propheta: Exaltatus autem humiliatus sum et confusus Psal. 87..
‡‡14:9 Et tunc incipias, etc. Et tunc, erubescens quod de te aliquando majora præsumpsisti, incipies ad pœnitentiam humiliari, et te minoris cognoscere meriti, ne nunc incipias quærere quod tibi servatur in fine, quia hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissima benedictione deficiet.
§§14:10 Tunc erit tibi gloria, etc. Quotidie Dominus, dum convivas suos visitat et dijudicat, tanta spiritus sui humilibus dona præstat, ut eos cœtus fidelium cum admiratione glorificet; stupensque in auctoris sui laudem prosiliat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus Psal. 138..
***14:12 Dicebat autem. Secundum ordinem litteræ. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum: sed ita expendat temporalia, ut per hæc pateat via ad æterna. Et ei qui se invitaverat. Principi Pharisæorum loquitur, qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat; vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur, et sic nulla specialis retributio sequeretur. Noli vocare amicos. Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad præmia vitæ. Sunt autem et quædam talium divitum convivia, quæ non solum in præsenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt futuro; unde Apostolus: Non in comessationibus et ebrietatibus Rom. 8., id est in luxuriosis conviviis, quæ aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere. Ne forte. Quasi dicat: Si intendis invitare, ut inviteris, ibi potes falli; sed si distribueris pauperibus, de mercede non falleris.
†††14:13 Voca pauperes. Qui pauperes vocat in futuro præmium percipiet. Qui amicos et fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter Deum facit, in exemplum filiorum Job, sicut cætera fraternæ dilectionis officia, ipse qui jussit remunerat. Qui luxuriosos propter lasciviam vocat, pœna non carebit.
‡‡‡14:14 In resurrectione. Cum omnes resurrecturi sint, tamen singulariter et quasi propria dicitur resurrectio justorum, qui in ea sunt immutandi.
§§§14:15 Hæc cum audisset, etc. Illectus dulcedine auditæ resurrectionis in laudem ejus prorumpit, et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi. Beatus, etc. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum Joan. 6.. Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divinæ majestatis visione frui meruerit, hic æterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fide tenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero ejus veraciter attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur.
*14:16 Homo quidam, etc. Verbum incarnatum satietatem internæ dulcedinis multis præparavit, sed pauci veniunt, quia multi qui per fidem ei subjiciuntur male vivendo ei continuo contradicunt. Cœnam magnam. Hoc convivium, non prandium sed cœna dicitur, quia post prandium de quo Matthæus agit, cœna restat, post cœnam nullum convivium restat: de prandio multi, et de cœna nullus ejicitur.
†14:17 Et misit servum. Hora cœnæ finis sæculi; unde Apostolus: Nos scimus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor. 10.. In hoc fine mittitur servus, id est ordo prædicatorum ad invitatos per legem et prophetas, ut repulso fastidio ad gustandam cœnam se præpararent, quia omnia jam sunt parata. Christo enim immolato, introitus regni patet.
‡14:18 Et cœperunt, etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suæ vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam cœlestia diligit, etiamsi ad cœlestia se tendere dicat. Villam emi. Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quæritur, scilicet substantia corporis. AUG. In empta villa, dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, etc., usque ad amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum. Rogo te. Dum dicit: Rogo te, habe me excusatum, humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione.
§14:19 Juga boum. Quinque juga boum, quinque corporis sensus, qui recte juga dicuntur, qui in utroque sexu geminantur; qui quoniam non interna, sed sola exteriora cognoscunt et tangunt, recte per eos curiositas designatur, quæ dum exterius investigat vitam proximi, sua intima nescit. Et curiosi animus quanto est peritus alieni, tanto ignarus sui. Nec discrepant verba excusantis a significatione sui vitii, dum dicit: Eo probare illa. Quia probatio ad curiositatem solet pertinere.
**14:20 Uxorem duxi. Quia multi non propter fecunditatem, sed propter desideria carnis uxores ducunt, ideo per rem istam carnis voluptas designatur, propter quam ad cœnam Dei fastidiosus venire recusat.
††14:22 Factum est, etc. Multos tales ex Judæis ad cœnam tuam collegimus, sed isti locum convivii tui non implent, superest locus ubi gentium numerositas suscipiatur.
‡‡14:23 Exi in vias et sepes, etc. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur: Invita, sed Compelle intrare. Qui enim hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a præsentis vitæ desideriis corriguntur, illi non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui domum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam intelligentiam opere adimplent.
§§14:25 Ibant autem turbæ, etc. Turbæ quæ sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad cœnam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, præcedentem ad æternæ pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.
***14:26 Si quis venit. Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino præcepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Adhuc. Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus.
†††14:27 Et qui non bajulat. Crux duobus modis bajulatur: cum vel per abstinentiam caro afficitur, vel per compassionem proximi affligitur animus. Et venit post me. Aliquis enim carnem lacerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat, hic crucem ferre videtur, sed Deum non sequitur.
‡‡‡14:28 Quis enim ex vobis. Postquam Dominus sequentibus se in Jerusalem dedit sublimia præcepta de contemptu mundi, et de abjectione corporis, supponit præceptum de perseverantia, ad quam necessaria est cum humilitate patientia. Et hoc per simile ædificantis. Turrim ædificare. Quia sublimia præcepta dedit, ædificandæ sublimitatis comparationem subjungit. Computat sumptus. Ille computat sumptus, qui discernit esse erogandam temporalem pecuniam, et cor avertendum a cupiditatibus mundi, et animam præparandam contra adversa mundi.
§§§14:29 Omnes qui vident. Sicut ait Apostolus: Facti sumus spectaculum mundo, angelis et hominibus II Cor. 4.. Et in omni quod agimus, considerare occultos adversarios debemus, qui nostris operibus insidiantur, et nisi contra eos vigilemus, patimur irrisores quos habemus ad malum suasores.
*14:31 Aut quis, etc. Post similitudinem de turre ædificanda, supponit similitudinem majoris rei, de rege pugnaturo. In quo ostenditur per impletionem præcedentium mandatorum nullum ad gloriam posse pertingere, nisi severi judicis sententia temperetur per misericordiam. In conspectu enim Dei omnis homo imperfectus. Si possit. Quasi cum decem millibus occurrit Deo, qui offert opera decem mandatorum quæ exterius gessit. Sed Deus quasi cum duplicato numero contravenit, cum vix illum præparatum in solo opere, discutit simul de opere et cogitatione. Et ideo, dum adhuc longe est per dilationem judicii, nos fragilitatis nostræ insufficientiam attendentes, ad impetrandam severi judicis pacem debemus præmittere legationem lacrymarum, bonorum operum, piorum affectum.
†14:33 Sic ergo, etc. Infert a præmissis similitudinibus. Quandoquidem non bene potest ædificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere qui non præmittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus.
‡14:34 Bonum. Vere qui vult meus esse discipulus oportet ut renuntiet omnibus, quia ita erit bonum sal, id est dignus constitui in numero apostolorum, ad condienda corda auditorum spiritualia sapientia.
§14:35 Neque in sterquilinium. Sal sterilem facit terram. Unde ira victorum destructas urbes sale seminabat, ne in eis germen oriretur. Ita apostoli, destructo peccati regno, germen vitiorum compescunt. Sal cibos condit, carnes siccat. Prædicatio a vermibus et putredine vitiorum illæsam servat suo Creatori humanam naturam.