*15:4 Qui ex vobis, etc. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, sæcularibus occupationibus non teneri, caduca non præferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto sæculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium ibi medicus demonstrat, scilicet, judex spem veniæ non negat. Centum oves. Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit; sed una periit, quando homo pascua vitæ peccando dereliquit: ergo quia rationalis creaturæ numerus pereunte homine erat diminutus, quærit in terra hominem ut summa integretur. Nonne dimittit. Quasi dicat: Murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere laborat.
†15:5 Imponit in humerum. Ovem in humeris posuit, qui, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit: unde humeri Christi crucis brachia sunt, illic peccata nostra deposuit, in illa nobilis patibuli cervice requievit.
‡15:6 Et veniens. Reparato homine ad cœlum redit pastor, ibi angelorum choros invenit. Qui amici, quia in stabilitate sua voluntatem ejus continue custodiunt; qui et vicini, quia claritate visionis ejus fruuntur. Et nota, quod non dicit: Congratulamini ovi inventæ, sed mihi, quia gaudium ejus est vita nostra.
§15:7 Dico vobis. In nonaginta novem, justorum numerus intelligitur; in una ove, peccatorum. Gaudium. Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem: agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium, et offensam timere debemus. Quam super. Si in nonaginta novem justis qui non erraverunt nec indigent pœnitentia, angeli intelliguntur, majus videtur impios justificare quam justos creare et conservare, quia etsi utrumque æqualis potentiæ, hic majoris misericordiæ et majoris gaudii.
**15:8 Aut quæ mulier. Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit. Sed Dei sapientia lucernam ad quærendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est lux in testa, id est verbum in carne. Quod ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominum de reatu suo perturbavit, et sic drachma reperitur, dum in homine similitudo Conditoris reparatur. Habens drachmas decem. Angelorum et hominum naturam, quam ad æternitatem Dominus consistere voluit, ad suam similitudinem creavit. Decem ergo drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus angelorum additus est homo, ut compleretur decimus electorum numerus. Qui nec post culpam a Creatore periit, quia eum sapientia Dei per carnem miraculis coruscans, ex lumine testæ reparavit. Convocat. Amicæ et vicinæ supernæ potestates, quæ tanto Deo juxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur. Quas vocat, dum per exhibitionem gratiæ hominibus impensæ ad amorem sui vehementius accendit.
††15:11 Homo quidam. Duabus præmissis parabolis, quantum ipse cum angelis gaudeat de pœnitentium salute insinuat. In hac tertia non solum gaudium ostendit, sed etiam murmur invidentium reprehendit.
‡‡15:12 Et dixit, etc. Sicut Deus non habet alium a quo formetur, a quo negatur, sic iste vult sua potestate uti, ut nullo formante, nullo regente vivat. Pater, da. Dimidium patrimonium petentibus datur, nec est culpa patris qui dat adolescentiori. Nulla in regno Dei infirma ætas, nec fides gravatur annis, nisi ipse certe se judicaverit inidoneum qui poscit. Si iste non recessisset a patre, impedimentum nescisset ætatis, sed perægre profectus merito patrimonium vastat. Et divisit. Fidelibus suæ gratiæ protectionem, quam desiderabant, impertiendo: infidelibus vero naturalibus solum ingenii quo contenti erant, beneficium concedendo.
§§15:13 Non post multos. Non multo post institutionem humani generis, placuit animæ liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam naturæ suæ, et deserere eum a quo condita est, confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consumat quanto datorem deserit. Hæc est prodiga vita, quæ amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior
***15:14 Et ipse cœpit. Quia nihil satis est prodigæ voluptati, quia voluptas semper habet famem sui; merito ergo eget, qui thesauros sapientiæ, divitiarumque cœlestium altitudinem reliquit.
†††15:15 Uni civium. Unus civium ille est qui concupiscentiis terrenis merito pravitatis suæ præpositus princeps mundi vocatur. Qui in villam mittit, quia cupiditati mundialis substantiæ subjugat. Porcos pascit, cum ea quibus immundi spiritus gaudent, operatur. Ut pasceret porcos. Porcus immundum animal, quod sordibus delectatur; sic diabolus, qui in idolis cruore pecudum pascitur, et morte ipsius hominis. Misit ergo in villam, id est suum fecit famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam.
‡‡‡15:16 Et cupiebat. Cibus dæmonum est ebrietas, fornicatio et hujusmodi, quæ blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant, quorum deus venter est Philip. 3.. Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui. Nemo illi dabat. Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse jam mortuum.
§§§15:17 Quanti mercenarii. Qui futuræ mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis supernæ gratiæ reficiuntur alimentis. Sed fame perit, qui extra domum patris, id est sine fide vivens, vitam beatam in inani philosophia inquirit.
*15:18 Pater, peccavi. Etsi Deus omnia novit, vocem tamen exspectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis jam esse cognitum: habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit; habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.
†15:19 Fac me, etc. Ad Filii affectum, qui omnia quæ Patris sunt sua esse non ambigit, aspirare non præsumit, sed mercenarii statum jam pro mercede serviturus desiderat, sed nec hunc etiam nisi paterna dignatione se promereri posse testatur. AMBR. Distat inter servum, mercenarium et filium. Servus, etc., usque ad quod post osculum patris generosissime dedignatur.
‡15:20 Cum autem adhuc longe esset, etc. Antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie eum quæreret, tamen nondum dignus operibus rediret, per Verbum incarnatum anticipat filii reditum. Ante ad terras venit quam ille ad domum confessionis, ipsum verbum non deserens, sed in verbo usque ad peregrinationem nostram condescendens. Brachium, id est filium in amplexum revertentis humiliavit. Pater super filii collum cecidit, dum leve jugum suæ dilectionis sibi imposuit, et osculatus est eum, ut ostenderetur quod alibi dicitur: Osculetur me osculo oris sui Cant. 1.. Rediens, osculum charitatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia.
§15:22 Cito proferte, etc. Stola prima, vestis innocentiæ, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum. Annulum. Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. In manu. Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Et calceamenta. Id est exempla priorum munite in officio prædicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad æterna præparando.
**15:23 Adducite vitulum. Prædicate Christum et mortem ejus insinuate, ut et corde credat, occisum imitando, et ore percipiat passionis sacramentum ad emendationem.
††15:24 Et cœperunt epulari. Non solum filius pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi ejus, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota, quod post datam stolam, annulum, calceamentum, vitulus immolatur, quia nisi quis spem primæ immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera præmunierit, nisi ipsam fidem confitendo prædicaverit, cœlestibus non potest interesse sacramentis.
‡‡15:25 Erat autem filius, etc. Filius, id est populus Isræl, qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat: litterali sensu, contentus, terrena operans, terrena exspectans. Hic est qui agrum emit, et quinque juga boum, legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur, et uxorem duxit in affectu carnis. Et cum veniret. Appropinquat filius domum cum aliquis in populo illo spiritualiter legem intelligens, labores servilis operis improbat, et Ecclesiæ libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, id est spiritu plenos vocibus consonis Evangelium prædicare. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur quæ sint hæc festa Ecclesiæ in quibus se esse non videt.
§§15:26 Interrogavit. Et nunc quærit Isræl cur Deus lætetur in assumptione gentium, et propter invidiam nescit patris voluntatem, et foris stat, quamvis per præcones rogetur.
***15:28 Indignatus. Indignabantur Judæi et conquerebantur, quia Jesus cum gentibus epularetur. Et adhuc de gentium salute indignantur nec volunt introire. Sed cum plenitudo gentium introierit, egredietur pater ad rogandum Isræl, quando manifesta erit vocatio Judæorum.
†††15:29 Ecce tot annis. HIER. Justitiam legis secutus, justitiæ Dei non est subjectus. Quæ enim major est justitia Dei quam ignoscere pœnitentibus? Mandatum tuum, etc. Quasi non sit præterire, saluti alterius invidere, vel de justitia se jactare.
‡‡‡15:30 Occidisti illi vitulum. Confitentur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Judæo et gentili. Generaliter autem de justo et peccatore potest accipi. Devoravit substantiam, etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui, relicto connubio verbi Dei, cum dæmone feda cupiditate fornicatur. Filii, tu semper, etc. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, et ad perfruitionem potioris exsultationis invitans. Omnia mea, etc. In æterna beatitudine, et omnium singula, et singulorum omnia.