16
Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.* Ad discipulos. Quia Pharisæi superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Homo quidam. Villicus proprie, villæ custos, sed ponitur hic pro œconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istæ similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus præceptum opera illa facit. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. Centum cados. Cadus Græce, amphora dicitur Latine, continens tres urnas. Chorus modiis triginta impletur. Simpliciter sic potest accipi; quisquis indigentiam pauperis, vel ex dimidia, vel ex quinta parte alleviat misericordiæ suæ mercede donandus est. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Et laudavit Dominus. Si dispensator iniqui mammonæ Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam præparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Filii hujus sæculi. Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: Filii hujus sæculi, id est tenebrarum; et filii lucis, æternæ vitæ. Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.§ Facite vobis. Mammona lingua Syrorum divitiæ iniquitatis, quia de iniquitate collectæ sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in justitiam, quanto magis epulæ divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in cœlum. 10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.** Qui fidelis. In pecunia cum paupere participanda. Et in majori. Adhærens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quæ possidet non bene dispensat, æternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat. 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?†† Si ergo, etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat. 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?‡‡ Et si in alieno. Si carnales divitias quæ labuntur non bene dispensatis, veras et æternas divitias quis dabit vobis? 13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.§§ Nemo servus. Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniæ Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et æterna diligere. Aut uni adhærebit. AUG. Non quidem diliget. Nemo enim diligit, etc., usque ad et de bonitate ejus et impunitate sibi blanditur. Non potestis, etc. Non ait habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus; sed qui servitutis excussit jugum, distribuit ut Dominus. Qui servit mammonæ, illi utique servit qui merito suæ perversitatis rebus istis præpositus princeps mundi a Domino dicitur. 14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.*** Audiebant autem. Monebat Dominus scribas et Pharisæos non superbe sapere, non de sua justitia præsumere, sed peccatores pœnitentes suscipere: et sua quæ forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi præceptorem misericordiæ, humilitatis, et parcimoniæ, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret. 15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.††† Et ait, etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctæque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed hæc tumoris altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium. 16 Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.‡‡‡ Lex et prophetæ. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terræ promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram præcipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter cœlum præcipiuntur majora. Et omnis. Magna vis est cum de terra genitu cœlum quærit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisæis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturæ, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat. 17 Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.§§§ Facilius est. Quamvis dicam, Lex et prophetæ usque ad Joannem, tamen non prædico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis præcepta transire, quia etiam illa quæ levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur. 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.* Omnis etc. AMBR. Non omne conjugium est a Deo. Non enim gentilibus Christianæ copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar conjugium, lex Dei non est. 19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Homo quidam. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in æterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. Qui induebatur purpura, etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia præcepta pretio redimere noluit. 20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, Et erat quidam. Si qua reprehensibilia in pauperibus videmus, despicere non debemus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Ulceribus plenus. Hujus ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas, unguentatosque convivas, fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat. 21 cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.§ Cupiens. In una re duo judicia Dei explentur: ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur; et rursum ex visione divitis, tentatus quotidie pauper probatur, quem ad majorem ipsius probationem paupertas simul et ægritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatio, afficiunt. Canes. Potest in lingua canum lingua significari adulantium qui vulnera lingunt, dum mala quæ in nobis reprehendimus improbo favore laudant. 22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.** In sinum Abrahæ. Sinus Abrahæ est requies beatorum pauperum, quorum est regnum cœlorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni pœnarum profunditas est, quæ superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Et sepultus est. In lege non tenacia, sed rapina damnatur; in Evangelio dives quod sua non dedit torquetur. 23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:†† Elevans autem. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Vidit Abraham. GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum pœna torquentur quos inutiliter amaverunt. 24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.‡‡ Ut intingat. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit, de extremo ejus digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit, in inferno minima quærit. 25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:§§ Quia recepisti. AUG. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit. 26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.*** Et in his omnibus. Sicut reprobi a pœnis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animæ etsi in naturæ suæ bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiæ conjunctæ, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. 27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:††† Rogo ergo. Postquam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem pœna sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritualiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad pœnam, et cognitio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria, et de pœna inutiliter amatorum amplius torqueatur. Ut mittas. Serius dives iste magister incipit esse, cum jam nec discendi tempus habeat, nec docendi. 28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. 29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos. 30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. 31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.‡‡‡ Si Moysen. Qui verba legis despiciunt, Redemptoris præcepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hæc difficilius implebunt, et cujus dicta implere renuunt, ei procul dubio credere recusant.

*16:1 Ad discipulos. Quia Pharisæi superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Homo quidam. Villicus proprie, villæ custos, sed ponitur hic pro œconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istæ similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus præceptum opera illa facit.

16:6 Centum cados. Cadus Græce, amphora dicitur Latine, continens tres urnas. Chorus modiis triginta impletur. Simpliciter sic potest accipi; quisquis indigentiam pauperis, vel ex dimidia, vel ex quinta parte alleviat misericordiæ suæ mercede donandus est.

16:8 Et laudavit Dominus. Si dispensator iniqui mammonæ Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam præparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Filii hujus sæculi. Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: Filii hujus sæculi, id est tenebrarum; et filii lucis, æternæ vitæ.

§16:9 Facite vobis. Mammona lingua Syrorum divitiæ iniquitatis, quia de iniquitate collectæ sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in justitiam, quanto magis epulæ divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in cœlum.

**16:10 Qui fidelis. In pecunia cum paupere participanda. Et in majori. Adhærens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quæ possidet non bene dispensat, æternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat.

††16:11 Si ergo, etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat.

‡‡16:12 Et si in alieno. Si carnales divitias quæ labuntur non bene dispensatis, veras et æternas divitias quis dabit vobis?

§§16:13 Nemo servus. Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniæ Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et æterna diligere. Aut uni adhærebit. AUG. Non quidem diliget. Nemo enim diligit, etc., usque ad et de bonitate ejus et impunitate sibi blanditur. Non potestis, etc. Non ait habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus; sed qui servitutis excussit jugum, distribuit ut Dominus. Qui servit mammonæ, illi utique servit qui merito suæ perversitatis rebus istis præpositus princeps mundi a Domino dicitur.

***16:14 Audiebant autem. Monebat Dominus scribas et Pharisæos non superbe sapere, non de sua justitia præsumere, sed peccatores pœnitentes suscipere: et sua quæ forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi præceptorem misericordiæ, humilitatis, et parcimoniæ, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret.

†††16:15 Et ait, etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctæque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed hæc tumoris altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium.

‡‡‡16:16 Lex et prophetæ. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terræ promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram præcipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter cœlum præcipiuntur majora. Et omnis. Magna vis est cum de terra genitu cœlum quærit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisæis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturæ, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.

§§§16:17 Facilius est. Quamvis dicam, Lex et prophetæ usque ad Joannem, tamen non prædico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis præcepta transire, quia etiam illa quæ levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur.

*16:18 Omnis etc. AMBR. Non omne conjugium est a Deo. Non enim gentilibus Christianæ copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar conjugium, lex Dei non est.

16:19 Homo quidam. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in æterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. Qui induebatur purpura, etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia præcepta pretio redimere noluit.

16:20 Et erat quidam. Si qua reprehensibilia in pauperibus videmus, despicere non debemus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Ulceribus plenus. Hujus ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas, unguentatosque convivas, fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat.

§16:21 Cupiens. In una re duo judicia Dei explentur: ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur; et rursum ex visione divitis, tentatus quotidie pauper probatur, quem ad majorem ipsius probationem paupertas simul et ægritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatio, afficiunt. Canes. Potest in lingua canum lingua significari adulantium qui vulnera lingunt, dum mala quæ in nobis reprehendimus improbo favore laudant.

**16:22 In sinum Abrahæ. Sinus Abrahæ est requies beatorum pauperum, quorum est regnum cœlorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni pœnarum profunditas est, quæ superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Et sepultus est. In lege non tenacia, sed rapina damnatur; in Evangelio dives quod sua non dedit torquetur.

††16:23 Elevans autem. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Vidit Abraham. GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum pœna torquentur quos inutiliter amaverunt.

‡‡16:24 Ut intingat. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit, de extremo ejus digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit, in inferno minima quærit.

§§16:25 Quia recepisti. AUG. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.

***16:26 Et in his omnibus. Sicut reprobi a pœnis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animæ etsi in naturæ suæ bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiæ conjunctæ, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.

†††16:27 Rogo ergo. Postquam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem pœna sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritualiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad pœnam, et cognitio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria, et de pœna inutiliter amatorum amplius torqueatur. Ut mittas. Serius dives iste magister incipit esse, cum jam nec discendi tempus habeat, nec docendi.

‡‡‡16:31 Si Moysen. Qui verba legis despiciunt, Redemptoris præcepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hæc difficilius implebunt, et cujus dicta implere renuunt, ei procul dubio credere recusant.