12
In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.* In illo tempore. Narrata prædicatione et miraculis unius anni ante quæstionem Joannis factis, transit ad illa quæ facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur. Esurientes, etc. Quia, ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistæ addunt: manibus confricasse Luc. 6.. Unde et Petro dicitur: Macta et manduca Act. 10.. Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. Non licet. Secundum præceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: Misericordiam malo quam sacrificium Ose. 6., melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere. At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: At ille dixit, etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus. Non legistis. Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis? quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?§ Panes propositionis. Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus. aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?** Quia sabbatis sacerdotes. Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur. Unum exemplum datum est regiæ potestatis de David: aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et dominus sabbati. Dico autem vobis, quia templo major est hic.†† Dico autem vobis. Quasi dicat: Si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spirituale non potest defendere discipulos sibi credentes? Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:‡‡ Si autem. Et vos ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adjecit: Si autem sciretis, id est, quia Deus per gratiam disposuit liberare populum, et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos, si vetera omittunt. dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.§§ Dominus est enim. Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis Filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et dominus sabbati? Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.*** Et ecce homo. Iste homo dicitur cæmentarius fuisse, quia manus cui spiritualis ædificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi. Ecce homo manum, etc. Significat humanum genus in fœcunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi transgressor majori subjacet culpæ. Interrogabant. Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant. Sabbatis, etc. Præcipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, sed et propter celebriorem populi conventum, quærens salutem omnium. 11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?††† Quis erit. Competenti exemplo solvit quæstionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Levit. 23.. Id est, peccatum. Sic et in æterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis. 12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. 13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.‡‡‡ Extende. Quia nil plus valet curationi eleemosynarum largitate, unde dicitur: Non sit manus tua ad accipendum porrecta, sed ad dandum collecta Eccl. 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit. Sicut altera. Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat: sinistram sanam quia suæ utilitati intendebat: sed veniente Christo dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit charitate. 14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:§§§ Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur. 16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.* Et præcepit. Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo Judæis, ne invidia trucidarentur in ejus innocentia et mansuetudine. Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magnifacimus, laudem foris quæramus. 17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: 18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Animæ meæ. Per animam omnis affectus demonstratur. 19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: 20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: Arundinem. Judæos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit. Arundinem quassatam. Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis, linum fumigans exstinguit: quod Christus non fecit, qui potius venit quærere quod perierat; patientiam namque servavit, donec judicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe ad regnum rediret, in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus. Linum fumigans. Gentes, quas naturalis legis ardore fere exstincto fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involvit: quas non exstinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit. Donec. Tandiu prædicatio ejus nullis insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra judicium, et impleatur: Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra. 21 et in nomine ejus gentes sperabunt.] 22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.§ Et curavit. Tria signa simul facta sunt quæ et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso dæmone lumen fidei videant et Deum laudent. 23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? 24 Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.** In Beelzebub. Beel, id est, Baal: muscarum, ob sordes immolatitii sanguinis: deus est Accaron, quo nomine vocant principem dæmoniorum. 25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.†† Omne regnum. Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei dæmones ejicit, vel in principe dæmoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe dæmoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt. 26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?‡‡ Et omnis civitas. Eadem ratio est civitatis et domus, quæ regni. Civitas Jerusalem semper gloriosa, postquam in Christum et in Apostolos exarsit, facta divisione, excidio cecidit. 27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.§§ Et si ego in Beelzebub. Si expulsio dæmonum in filiis vestris Deo non dæmonibus deputatur, quare in me idem opus eamdem non habet causam? Ipsi, etc. Contemptibilia mundi in quibus sancta simplicitas meæ virtutis apparet. Vel ita potius: Filii, id est, Apostoli qui bene sibi conscii erant, nihil malæ artis ab eo didicisse: ideo ipsi testes mei judicii, judicantes duodecim tribus Isræl. 28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.*** Si autem ego. Illa pars: Si ego in Beelzebub ejicio dæmones, ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis. Si autem ego in spiritu Dei. Hic Lucas ait: in digito Luc. 11.. Digitus dicitur Spiritus sanctus pro partitione donorum. Regnum Dei, vel seipsum dicit. Unde alibi: Medius inter vos stetit, quem vos nescitis Luc. 11, Joan. 1.. Vel, regnum quod Joannes et ipse Jesus prædicavit. Pœnitentiam agite: appropinquabit enim regnum cœlorum Matth. 21.. Est et tertium regnum Scripturæ sanctæ, quod aufertur a Judæis et datur genti facienti fructum ejus. Vel regnum, id est, omnes mundi partes, Apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit. 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.††† Aut quomodo potest. Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum dæmonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a dæmonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: quorum opera diversa sunt. Unde addit: Qui non est mecum, etc. Domum illius. Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit. 30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.‡‡‡ Qui non est mecum, etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes. 31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.§§§ Omne peccatum et blasphemia. Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur. HIER. Omne peccatum. Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis sæculis, asserens. Spiritus autem. Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si pœniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad pœnitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiæ suæ merito excæcatis ait: Propterea non poterant credere Joan. 10.. Quod iterum dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum Isa. 6.. Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in æternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit: Quoniam dicebant, spiritum immundum habet Matth. 3.. 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.* Et quicunque. AMBR. Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis meæ, purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit. Qui autem. Gratiam sancti Spiritus qua pœnitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impœnitenti corde permanserit: cum hoc jam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit. Neque in hoc sæculo. Quædam enim culpæ in hoc sæculo laxantur: quædam vero (parvæ scilicet) etiam in futuro. Quæ quidem post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruit. Neque in futuro. Quia sunt quædam levia, quæ si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur, si digni sunt. 33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. Aut facite. Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. Aut facite, etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi. 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit. 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.§ Bonus homo. Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus judicat opera, ut et aliquando minora majorem, majora minorem habeant mercedem. Hoc in loco, vel Judæos ostendit de quali thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus hæret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere. 36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.** Verbum otiosum. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub. GREG. Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justæ necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus. 37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.†† Ex verbis. Mors et vita in manibus linguæ. 38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.‡‡ Tunc responderunt. Cum Scribæ et Pharisæi verba nullatenus possent improbare, in operibus quærunt tentare, quærentes signa videre, quasi non fuerint signa quæ viderant. 39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.§§ Nisi signum Jonæ. Ostendit Judæos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi pœniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium: ita Judæi non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint pœnitentiam: quia mors Christi reconciliatio est mundi. 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.*** Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus. 41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.††† Viri Ninivitæ. Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis prædicavit genti incredulæ, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum prædico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, speciosa: signat gentilitatem quam Christus amavit fœdam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiæ signatur, quæ non minus per pœnitentiam peractæ insipientiæ quam per industriam discendæ sapientiæ Deo conciliatur. Duæ enim partes sunt Ecclesiæ, quæ peccare nescit, et quæ peccare desistit, pœnitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet. 42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.‡‡‡ Cum autem, etc. Quasi dicat: Vos non estis similes Ninivitis vel reginæ Austri: quia me prædicante pœnitentiam non pœnituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur. Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satanæ, qui mundata gravius contaminat. Ambulat per loca. Explorat corda fidelium a mollitie fluxæ cogitationis purgata, si quos gressus ibi figere possit quod, quia nequit, ad humida redit. 44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.§§§ Revertar in domum. Sub umbra dormit, in secreto calami, et locis humentibus. Umbra tenebrosa, conscientia: calamus foris nitidus, intus vacuus, simulator: locus humidus, lasciva mollisque mens. 45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.* Septem alios spiritus. Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores. Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiæ cum Christo destinatæ. Septem vitia, septem dæmonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiæ et intellectus, etc. Sic erit, etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judæis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quæ cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judæos vacantes præsidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero dæmonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Ægypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum. 46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. Ecce mater ejus. RAB. Mystice. Mater et fratres populus est Judæorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariæ materteræ ejus: quæ dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judæ et Simonis. 47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. Dixit autem ei. Insidiose, utrum spirituali operi carnem præferat: et ideo se nosse dissimulat matrem et proximos per cognitionem, sed per conjunctionem spiritus esse sibi proximos dicit. 48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?§ Quæ est mater mea? Non recusat obsequia matris, sed præfert ministeria Patris: fratres non contemnit, sed opus spirituale præfert cognationi, ut et nos carni spiritum præferamus. Unde: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Ecce mater mea, etc. Hi sunt mater mea, qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres, qui faciunt opera Patris mei. Fratres et soror credendo, mater prædicando. 49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. 50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

*12:1 In illo tempore. Narrata prædicatione et miraculis unius anni ante quæstionem Joannis factis, transit ad illa quæ facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur. Esurientes, etc. Quia, ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistæ addunt: manibus confricasse Luc. 6.. Unde et Petro dicitur: Macta et manduca Act. 10..

12:2 Non licet. Secundum præceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: Misericordiam malo quam sacrificium Ose. 6., melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.

12:3 At ille dixit, etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus. Non legistis. Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?

§12:4 Panes propositionis. Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.

**12:5 Quia sabbatis sacerdotes. Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur. Unum exemplum datum est regiæ potestatis de David: aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et dominus sabbati.

††12:6 Dico autem vobis. Quasi dicat: Si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spirituale non potest defendere discipulos sibi credentes?

‡‡12:7 Si autem. Et vos ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adjecit: Si autem sciretis, id est, quia Deus per gratiam disposuit liberare populum, et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos, si vetera omittunt.

§§12:8 Dominus est enim. Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis Filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et dominus sabbati?

***12:10 Et ecce homo. Iste homo dicitur cæmentarius fuisse, quia manus cui spiritualis ædificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi. Ecce homo manum, etc. Significat humanum genus in fœcunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi transgressor majori subjacet culpæ. Interrogabant. Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant. Sabbatis, etc. Præcipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, sed et propter celebriorem populi conventum, quærens salutem omnium.

†††12:11 Quis erit. Competenti exemplo solvit quæstionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Levit. 23.. Id est, peccatum. Sic et in æterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.

‡‡‡12:13 Extende. Quia nil plus valet curationi eleemosynarum largitate, unde dicitur: Non sit manus tua ad accipendum porrecta, sed ad dandum collecta Eccl. 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit. Sicut altera. Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat: sinistram sanam quia suæ utilitati intendebat: sed veniente Christo dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit charitate.

§§§12:15 Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.

*12:16 Et præcepit. Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo Judæis, ne invidia trucidarentur in ejus innocentia et mansuetudine. Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magnifacimus, laudem foris quæramus.

12:18 Animæ meæ. Per animam omnis affectus demonstratur.

12:20 Arundinem. Judæos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit. Arundinem quassatam. Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis, linum fumigans exstinguit: quod Christus non fecit, qui potius venit quærere quod perierat; patientiam namque servavit, donec judicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe ad regnum rediret, in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus. Linum fumigans. Gentes, quas naturalis legis ardore fere exstincto fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involvit: quas non exstinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit. Donec. Tandiu prædicatio ejus nullis insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra judicium, et impleatur: Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra.

§12:22 Et curavit. Tria signa simul facta sunt quæ et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso dæmone lumen fidei videant et Deum laudent.

**12:24 In Beelzebub. Beel, id est, Baal: muscarum, ob sordes immolatitii sanguinis: deus est Accaron, quo nomine vocant principem dæmoniorum.

††12:25 Omne regnum. Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei dæmones ejicit, vel in principe dæmoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe dæmoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.

‡‡12:26 Et omnis civitas. Eadem ratio est civitatis et domus, quæ regni. Civitas Jerusalem semper gloriosa, postquam in Christum et in Apostolos exarsit, facta divisione, excidio cecidit.

§§12:27 Et si ego in Beelzebub. Si expulsio dæmonum in filiis vestris Deo non dæmonibus deputatur, quare in me idem opus eamdem non habet causam? Ipsi, etc. Contemptibilia mundi in quibus sancta simplicitas meæ virtutis apparet. Vel ita potius: Filii, id est, Apostoli qui bene sibi conscii erant, nihil malæ artis ab eo didicisse: ideo ipsi testes mei judicii, judicantes duodecim tribus Isræl.

***12:28 Si autem ego. Illa pars: Si ego in Beelzebub ejicio dæmones, ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis. Si autem ego in spiritu Dei. Hic Lucas ait: in digito Luc. 11.. Digitus dicitur Spiritus sanctus pro partitione donorum. Regnum Dei, vel seipsum dicit. Unde alibi: Medius inter vos stetit, quem vos nescitis Luc. 11, Joan. 1.. Vel, regnum quod Joannes et ipse Jesus prædicavit. Pœnitentiam agite: appropinquabit enim regnum cœlorum Matth. 21.. Est et tertium regnum Scripturæ sanctæ, quod aufertur a Judæis et datur genti facienti fructum ejus. Vel regnum, id est, omnes mundi partes, Apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.

†††12:29 Aut quomodo potest. Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum dæmonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a dæmonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: quorum opera diversa sunt. Unde addit: Qui non est mecum, etc. Domum illius. Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.

‡‡‡12:30 Qui non est mecum, etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.

§§§12:31 Omne peccatum et blasphemia. Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur. HIER. Omne peccatum. Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis sæculis, asserens. Spiritus autem. Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si pœniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad pœnitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiæ suæ merito excæcatis ait: Propterea non poterant credere Joan. 10.. Quod iterum dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum Isa. 6.. Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in æternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit: Quoniam dicebant, spiritum immundum habet Matth. 3..

*12:32 Et quicunque. AMBR. Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis meæ, purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit. Qui autem. Gratiam sancti Spiritus qua pœnitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impœnitenti corde permanserit: cum hoc jam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit. Neque in hoc sæculo. Quædam enim culpæ in hoc sæculo laxantur: quædam vero (parvæ scilicet) etiam in futuro. Quæ quidem post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruit. Neque in futuro. Quia sunt quædam levia, quæ si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur, si digni sunt.

12:33 Aut facite. Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. Aut facite, etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi.

12:34 Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.

§12:35 Bonus homo. Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus judicat opera, ut et aliquando minora majorem, majora minorem habeant mercedem. Hoc in loco, vel Judæos ostendit de quali thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus hæret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.

**12:36 Verbum otiosum. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub. GREG. Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justæ necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus.

††12:37 Ex verbis. Mors et vita in manibus linguæ.

‡‡12:38 Tunc responderunt. Cum Scribæ et Pharisæi verba nullatenus possent improbare, in operibus quærunt tentare, quærentes signa videre, quasi non fuerint signa quæ viderant.

§§12:39 Nisi signum Jonæ. Ostendit Judæos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi pœniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium: ita Judæi non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint pœnitentiam: quia mors Christi reconciliatio est mundi.

***12:40 Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.

†††12:41 Viri Ninivitæ. Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis prædicavit genti incredulæ, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum prædico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, speciosa: signat gentilitatem quam Christus amavit fœdam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiæ signatur, quæ non minus per pœnitentiam peractæ insipientiæ quam per industriam discendæ sapientiæ Deo conciliatur. Duæ enim partes sunt Ecclesiæ, quæ peccare nescit, et quæ peccare desistit, pœnitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.

‡‡‡12:43 Cum autem, etc. Quasi dicat: Vos non estis similes Ninivitis vel reginæ Austri: quia me prædicante pœnitentiam non pœnituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur. Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satanæ, qui mundata gravius contaminat. Ambulat per loca. Explorat corda fidelium a mollitie fluxæ cogitationis purgata, si quos gressus ibi figere possit quod, quia nequit, ad humida redit.

§§§12:44 Revertar in domum. Sub umbra dormit, in secreto calami, et locis humentibus. Umbra tenebrosa, conscientia: calamus foris nitidus, intus vacuus, simulator: locus humidus, lasciva mollisque mens.

*12:45 Septem alios spiritus. Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores. Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiæ cum Christo destinatæ. Septem vitia, septem dæmonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiæ et intellectus, etc. Sic erit, etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judæis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quæ cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judæos vacantes præsidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero dæmonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Ægypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.

12:46 Ecce mater ejus. RAB. Mystice. Mater et fratres populus est Judæorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariæ materteræ ejus: quæ dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judæ et Simonis.

12:47 Dixit autem ei. Insidiose, utrum spirituali operi carnem præferat: et ideo se nosse dissimulat matrem et proximos per cognitionem, sed per conjunctionem spiritus esse sibi proximos dicit.

§12:48 Quæ est mater mea? Non recusat obsequia matris, sed præfert ministeria Patris: fratres non contemnit, sed opus spirituale præfert cognationi, ut et nos carni spiritum præferamus. Unde: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Ecce mater mea, etc. Hi sunt mater mea, qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres, qui faciunt opera Patris mei. Fratres et soror credendo, mater prædicando.