*13:1 In illo die. Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturæ. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. RAB. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera, etc., usque ad ad quæ Judæi non intraverunt, foris in littera fixi.
†13:2 Turba stabat. Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum cœlestibus mysteriis quæ desiderant imbuti cum Christo ascendunt.
‡13:3 Locutus est multa. Quia turba non unius est sententiæ sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas. Qui seminat. Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.
§13:4 Secus viam. Via est, mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Dæmones dicuntur volucres, seu quia cœlestis spiritualisque naturæ, seu quia per æra volitant. Et venerunt. Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est. Et comederunt. Quia a mentibus hominum illud surripuerunt.
**13:5 In petrosa. Petrosa cito quærunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: Fulgebunt justi sicut sol Matth. 13., et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus. Altitudinem terræ. Altitudo terræ est probitas animi disciplinis cœlestibus eruditi, et in tentationibus probati.
††13:8 Scaagesimum. Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur.
‡‡13:9 Qui habet aures audiendi. Quoties hæc admonitio in Evangelio vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur.
§§13:10 Et accedentes discipuli, etc. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet? Sed forte intelligendum, quod dudum cum ipso navem conscenderint: et ibi stantes quærunt.
***13:11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.
†††13:12 Qui enim habet. Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judæis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiæ. Auferetur ab eo. Nulla veræ sapientiæ dulcedine gaudebit.
‡‡‡13:13 Ideo in parabolis. Dicitur quod ideo excæcati sunt, et sententiæ Domini per parabolas eis occultatæ sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excævavit oculos eorum, ut non videant Joan. 11.. Ubi aperte dicit non ideo factam excæcationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excæcati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt. Videntes non vident. Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei.
§§§13:14 Auditu audietis. Hæc de turbis prophetata sunt, quia stant in littore, et Domini non merentur audire sermonem.
*13:15 Oculos suos. Id est, ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Ne quando. Id est, ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti: quod tamen misericorditer factum est eis.
†13:16 Beati. Vere beati, quia hoc etiam præsentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit.
‡13:17 Et justi. Lucas justos reges dicit, quia motus suos bene regunt
§13:18 Vos ergo audite. Primam parabolam exponit, ut idem attendant in cæteris. Exponit non secundum singula verba, sed summam sententiæ. AUG. sup. Gen. Proinde quod narravit evangelista (etiam factum est) Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem, etc., usque ad illud quippe scripsit narrator rerum præteritarum, hoc prænuntiator tantummodo futurorum.
**13:20 Super petrosa. Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiæ, quæ affligit, et voluptas, quæ effluere facit.
††13:22 Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.
‡‡13:23 Aliud quidem centesimum. RAB. Tres differentiæ sunt in bona terra, sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias. Sexaginta ad, etc., usque ad tricesimum conjugatorum, quia hæc est ætas præliantium, et his est major conflictus ne libidine superentur.
§§13:24 Aliam parabolam. Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hæc parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam.
***13:25 Homines. Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt prælati in Ecclesia: vel cum dormitionem mortis accipient apostoli.
†††13:28 Vis, imus. Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandæ vitæ tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri.
‡‡‡13:29 Et ait: Non, etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos læsi patienter feramus. Ne forte. Hic datur locus pœnitentiæ et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari. Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni. AUG. Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi.
§§§13:30 Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico: Auferte malum ex vobis I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. Et in tempore. Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretæ enim sunt virtutes, sed non contrariæ. Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.
*13:31 Simile est regnum, etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent.
†13:32 Cum autem creverit. Toto mundo vel in animo singulorum: quia nemo repente perfectus. Crevit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in cœlum. Vel creverit, id est, mentibus hominum quantæ sit virtutis innotuerit. Cætera apparent olera, quæ cito crescunt et corruunt: non vivida, sed marcida: illa non olus, sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in ejus diversis sententiis spirituales quiescunt. Oleribus et fit arbor. Id est, dogmatibus philosophorum, quæ cito crescunt et corruunt, nil vitale promittentia.
‡13:33 In farinæ satis. Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres animæ virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel, mulier, Ecclesia, fidem hominum farinæ tribus satis miscet, credulitati Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis. Donec fermentatum. Tandiu charitas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil præter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur.
§13:34 In parabolis ad turbas. Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Isræl, et omnia signa occulta sunt sacramenta.
**13:44 Thesauro abscondito in agro. Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum cœlorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. Abscondit et præ gaudio illius. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.
††13:45 Negotiatori. Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes, intelligendo recte et operando bene, negotiari. Bonas margaritas. Bonæ margaritæ, lex et prophetæ. Una pretiosa, scientia Salvatoris, pro qua homo, ut Paulus, omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavit.
‡‡13:46 Inventa autem. Id est, Christo, qui præest omnibus hominibus, vel spirituali præcepto dilectionis. Vel intellecto verbo, quod erat apud Deum penetrata carnis testudine. Vel cœlestis vitæ dulcedine, pro qua omnia vilescunt.
§§13:47 Sagenæ missæ. Impletur Jeremiæ vaticinium: Ecce ego mitto ad vos piscatores multos Jer. 16.. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: Sequimini me, faciam vos piscatores hominum: contexuerunt sibi sagenam ex Veteri et Novo Testamento, et in mare sæculi miserunt, quæ usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: Sic erit in consummatione sæculi, etc. Sagenæ comparatur Ecclesia vel prædicatio evangelica, quæ a fluctibus sæculi ad, cœlum trahit.
***13:48 Et secus littus. Littus, finis sæculi, in quo boni ad cœlum, mali ad tenebras mittentur: in præsenti enim erant permisti.
†††13:52 Ideo omnis Scriba doctus, etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.
‡‡‡13:54 Ut mirarentur. Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.
§§§13:55 Fabri filius. Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judæi ignari divinæ virtutis opera carnalis prosapiæ contemplatione contemnunt. Non enim considerant præsentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.
*13:57 Propheta. Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: Prophetam suscitabit vobis Dominus de semine vestro Deut. 18.. In patria. Id est, in populo Judæorum: majora autem facit in gentibus.
†13:58 Et non fecit. Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.