*14:1 In illo tempore audivit Herodes. Lucas vero ita: Audivit autem Herodes tetrarcha Luc. 9., etc. Quod ergo ait; Hic est Joannes Joan. 4.. Vel confirmatus quorumdam sententia post hæsitationem dixit, vel adhuc dubius: hæc enim verba ad utrumque se habent.
†14:2 Et ait. Nota invidiam Judæorum. Hic alienigena dicit resurrexisse Joannem, qui nullum signum fecit. Illi Jesum tot virtutibus approbatum non resurrexisse contendunt. Et ideo. Senserunt enim quod majoris virtutis sunt futuri sancti a mortuis resurgentes, quam fragili carne gravati.
‡14:3 Herodes enim. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Ægyptum. Herodiadem uxorem. Herodias filia Arethæ regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.
§14:4 Non licet. Herodes forsitan legem Judæorum tenebat, et ideo Joannes eum ab adulterio prohibebat.
**14:5 Timuit populum. Populum timebat, sed amor superabat, pro quo et Deum postponebat. Timor Dei corrigit, timor hominum differt, sed voluntatem non aufert: unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.
††14:7 Cum juramento. Ad hoc forte juravit ut occasionem pararet, qua videretur facere invitus quod faciebat spontaneus. Non enim hoc implesset de aliquo amato, quod implevit de propheta: quod et ante fecisset, si excusabiliter posset. BEDA. Si quid nos forte incaute jurasse contigerit, etc., usque ad nec aliquid culpæ se tali perjurio contraxisse doluit. ISID. Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, velut si, etc., usque ad tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam manere in stupro.
‡‡14:9 Constristatus. Ut discumbentibus videbatur. Talis quippe erat tristitia Herodis, qualis pœnitentia videlicet Pharaonis.
§§14:10 Et decollavit. Minutus est Joannes capite, exaltatus est in cruce Christus: quia illius fama decrevit, istius crevit; unde: Illum oportet crescere, me autem minui Joan. 3.. In truncato capite Joannis, ostenduntur Judæi Christum (qui est caput omnium prophetarum) perdidisse. Moraliter. Mors Joannis finem significat legis, qua finita merito migratur ad Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti.
***14:13 Quod cum audisset Jesus. Postquam apud Judæos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiæ locum, quæ ante non habebat virum. Secessit. Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandæ temeritatis. Vel secessit, ut probaret fidem credentium; unde: Et cum audissent turbæ, etc. Pedestres. Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim præmium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.
†††14:15 Vespere autem facto, etc. Recedit Jesus de Judæa, vadit in desertum, turbæ sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie, sed vespere quando sol justitiæ occubuit et finis mundi appropinquavit. Discipuli ejus. Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Mystice. Fastidiunt Judæi gentes recipi et murmurant: quorum voce utitur Isaias Isa. 40.: Ecce gentes quasi stilla situlæ. Iterum: Omnes gentes quasi non sint, sed sunt coram eo. Sed Dominus per apostolos reficere decrevit; unde subdit: Jesus autem, etc. Dimitte turbas. Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei.
‡‡‡14:16 Date illis. Provocat ad dandum, ut illis se non habere testantibus notior sit magnitudo signi, ubi etiam innuit, quod per eos sunt pascenda jejuna corda.
§§§14:17 Quinque panes et duos pisces. Per quinque panes et duos pisces, totum Vetus Testamentum significatur. Per quinque panes, quinque libri Moysi, qui bene hordeacei, qui cibus est jumentorum, rudibus enim aspera et grossa danda. Animalis enim homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei I Cor. 1.. Intus tamen latet medulla suavissimi sensus. Per duos pisces, prophetæ et psalmi: unde et post resurrectionem ait: Quæ scripta sunt in lege et prophetis plurimis de me Luc. 24..
*14:19 Acceptis quinque, etc. Accepit quinque panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam prædicta erant prædicavit, et opere implevit. Benedixit. Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internæ suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.
†14:20 Reliquias. Secretiora quæ a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis qui per cophinos duodecim significantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis servilia opera geruntur. Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia I Cor. 1..
‡14:21 Exceptis mulieribus et parvulis. Sexus fragilis et minor ætas sunt numero indigni. Significat infirmos in fide nondum idoneos pugnæ.
§14:22 Et statim compulit, etc. RAB. Qui, ut ait Joannes, venturi erant ut facerent eum regem Joan. 6., qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus.
**14:23 Ascendit. Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum. Vespere autem. Merito dicitur hæc tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol justitiæ se abscondisse videtur.
††14:24 Navicula autem. Navis in medio mari, solus Jesus in terra: quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta, sed et fœdata ut prorsus videatur derelicta a Deo: sed Deus eam non relinquit. Unde Marcus ait: Vidit eos laborantes remigando Marc. 6.. Etsi non præsens, et si differt, tamen videt et corroborat.
‡‡14:25 Quarta autem. Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat, nihil invenit nisi tenebras angustiarum et æstus hostium. Venit ad eos. Marcus ait: Volens præterire eos, pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant, et gratias agant, quod idem sæpe fit in passionibus sanctorum.
§§14:26 Et videntes, etc. Quia sæpe fit ut cum aliqua subito diutinæ tribulationis oritur sedatio, non statim credatur vera liberatio. Ideoque permanente priori formidine intensa, ad liberationem dirigitur oratio.
***14:27 Ego sum, nolite timere. Non supponit quis, quia ex voce sibi nota poterant eum cognoscere. Vel quia ipse est qui dixit: Qui est misit me ad vos Exod. 3..
†††14:28 Domine, si tu es. Si tu es ille liberator, jube me venire ad tuam imitationem superando pressuras.
‡‡‡14:29 Et descendens. De humano desperans adjutorio, mente calcat pressuras, ut Jesu sit conformis. Ambulabat, etc. Ecce homo super aquas ambulat. Ne ergo dubites Christum verum corpus esse, quia super aquas ambulavit. Super mare ambulare fecit, ut ostendat divinam potestatem. Mergi facit, ne infirmitatem obliviscatur, ne putet se æqualem Deo, et ne superbiat.
§§§14:30 Et cum cœpisset, etc. Paululum relinquitur tentationi, ut augeatur fides; ut enim credidit se ejus imperio posse fluctibus sustentari, sic dum mergitur, posse ejus virtute salvari.
*14:32 Cessavit ventus. In quocunque Deus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt.
†14:33 Et adoraverunt, etc. Viso signo Filium Dei confitentur: cur ergo Arius creaturam esse perducat?
‡14:34 In terram Genesar. Allegorice. Genesar interpretatur hortus principum. Per typum ergo apostolorum et navis, intelligendum est Ecclesiam de persecutionibus liberatam a Domino duci ad littus, id est quietem, ubi paradisi restituetur hæreditas et primæ stolæ jucunditas.
§14:36 Fimbriam vestimenti, etc. Id est, minimum mandatum, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quem qui credendo tangit, ab omni morbo impietatis sanatur.