*7:1 Et conveniunt. ID. Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitur: Quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Matth. 11.. Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam ejus contingant, et ideo cupita salute patiuntur. Pharisæi vero et Scribæ, qui doctores populi esse debebant, non ad verbum audiendum, non quasi ad medicum, sed ad quæstionum pugnas concurrunt.
†7:2 Communibus manibus. HIERON. Immundis, vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Pharisæorum sterilis est, communio apostolorum non tota extendit palmites suos usque ad mare. Non lotis. De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditiæ inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientiæ livore intus sunt polluti.
‡7:3 Pharisæi. BEDA. Superstitiosa hominum traditio crebrius lavari, ob manducandum et hujusmodi. Sed necessaria doctrina veritatis eos jubet, qui panem vitæ qui de cœlo descendit manducare desiderant, crebro eleemosynarum, aliorumque justitiæ fructuum lamento sua opera purgare.
§7:4 Baptismata. Frustra vasorum baptismata servant, qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione, et operum castigatione, et animarum sanctimonia et salute.
**7:5 Quare discipuli tui, etc. Mira stultitia! Filium Dei arguunt, quia non servat præcepta hominum. Manus autem, id est, opera non corporis sed animæ lavandæ sunt, ut fiat in illis Verbum Dei.
††7:6 Bene prophetavit. HIERON. Latratum Pharisæorum reprimit furca rationis, id est, Moysi et Isaiæ increpatione, ut et nos hæreticos verbis Scripturæ vincere possimus.
‡‡7:9 Bene irritum. Falsam calumniam vera ratione confutat, quasi, Vos propter traditionem hominum præcepta Dei contemnitis et negligitis, quare ergo meos discipulos arguitis, qui jussa seniorum parvipendunt, ut custodiant mandata Dei?
§§7:11 Vos autem dicitis. BEDA. Consulens Dominus imbecillitati, vel ætatum vel penuriæ parentum, præcepit, etc., usque ad qui verus Pater est, oblatio Domini præponatur. Tibi profuerit. ISID. In tuos usus consumitur, quod sacrilegium est. Vel interrogative. Quasi dicat: Proderit tibi? Non debet: Hoc metuentes patres afficiebantur inedia.
***7:15 Nihil est extra, etc. BEDA. Nec idolothytum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed dæmoniorum invocatio hoc facit immundum. Unde: Non potestis bibere calicem Domini et calicem dæmoniorum I Cor. 10.. Judæi se partem Dei jactant, communes cibos vocant, quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et hujusmodi animalia, quæ ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.
†††7:18 Et vos imprudentes. Corripiuntur, quia quæ per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.
‡‡‡7:19 Et in secessum. BEDA. Hinc calumniantur quidam hæretici, quod Dominus physicæ ignarus putet omnes cibos, etc., usque ad per occultos meatus (quos Græci poros vocant) ad inferiora dilabitur et in secessum vadit. AUG. Quædam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur mutamur.
§§§7:21 De corde hominum. BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.
*7:24 Et inde surgens. Relictis Scribis et Pharisæis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit, ut Tyrios Sidoniosque curaret. Neminem. BEDA. Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum, etc., usque ad ut filiam Syrophœnissæ a dæmonio liberaret et per fidem gentilis feminæ Scribarum et Pharisæorum perfidiam argueret.
†7:25 Mulier enim. Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthæus dicit quod clamat post nos Matth. 15.. Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthæus ait: Non respondit ei verbum, dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita cætera contexuntur, quæ in nullo dissentiunt. HIER. Mulier est mater nostra Romana Ecclesiæ. Nata, dæmoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quærit, non panem infractum litteræ cupit. BEDA. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quæ pro filia, etc., usque ad qui priscas suæ perfidiæ mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.
‡7:27 Sine prius saturari filios. Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini: sed prius oportet Judæos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane cœlesti refici, et sic tandem gentibus vitæ pabula ministrari. Filiorum. BEDA. Mira conversio: nam Isræl quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur. De illis dicitur: Circumdederunt me canes multi Psal. 21.. De nobis: Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili Joan. 10..
§7:28 De micis. Non integros cibos digna sum recipere, reliquiis catellorum contenta sum, ut sic veniam ad panem integrum. BEDA. De micis, etc. Mensa, scriptura, unde: Parasti in conspectu meo mensam, etc. Psal. 22.. Micæ puerorum, etc., usque ad ut ad speranda superna quæ a Domino promissa sunt præmia in cœlo, merito se humilitatis erigant.
**7:29 Propter hunc sermonem. BEDA. Hic datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a dæmonio parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.
††7:31 Tyri. HIERON. Tyrus angustia significans Judæam, cui Dominus: Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentes Isai. 18.. Sidonem. HIERON. Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est. Decapoleos. BEDA. Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: Venit ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos, non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat. HIERON. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit: Nosti mandata, hæc fac et vives Luc. 18..
‡‡7:32 Surdum et mutum. BEDA. Qui scilicet, nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit, gratiæ dextera salvet. HIERON. Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, cæcatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, dæmone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat. Et deprecabantur. Incarnationem Domini prophetæ et patriarchæ cupiebant.
§§7:33 Et apprehendens eum, etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis serminobusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur, verba Spiritus sancti, de quo dicitur: Digitus Dei est hic Exod. 8.. Et: Opera digitorum tuorum sunt cœli Psal. 8.. Tetigit linguam, etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia, quæ solvit ignorantiam humani generis, ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc. Seorsum. BEDA. Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis, etc., usque ad exspuens ergo linguam muti ut loqui valeat, tangit, cum ora diu bruta ad verba sapientiæ proferenda contactu suæ pietatis informat.
***7:34 Et suscipiens, etc. HIERON. Ingemuit. Gemere nos docuit, et in cœlum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem cordis a frivola carnis lætitia purgatur, ut dicitur: Rugiebam a gemitu cordis mei; Domine, ante te omne desiderium meum, etc. Et ait illi: Ephpheta, quod est Adaperire. Corde creditur ad justitiam Rom. 10., etc. Et statim apertæ, etc. Aures apertæ sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec minæ nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulus: Ego vinctus sum, sed verbum Dei non est alligatum in me I Tim. 2..
†††7:35 Et loquebatur recte. BEDA. Ille solus recte loquitur vel Dominum confitendo, vel aliis prædicando, cujus auditum ut cœlestibus possit auscultare et obsecundare mandatis divina gratia referat. Cujus linguam Dominus tactu sapientiæ, quæ ipse est, ad loquendum instruit. Hic talis dicere potest: Domine, labia mea aperies Psal. 5., etc.
‡‡‡7:36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione. Quanto autem eis, etc. Civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest Matth. 15.: humilitas semper præcedit gloriam. Adaperire. Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiendæ, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur: Statim apertæ, etc. Quanto autem eis præcipiebat, etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis prædicarent, et hoc præcipiendo pigris voluit ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius [ferventius] prædicare debeant, quibus jubet ut prædicarent: quando illi qui prohibentur tacere non poterant.