*8:2 Misereor super turbam. Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanæ fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinæ potentiæ opus est contra Eutichetis errorem. Triduo sustinent. Quare triduo sustinerent Matthæus dicit sic Matth. 15.: Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum, etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctæ Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animæ peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant. Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per pœnitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit. BEDA. Hoc miraculo designatur, quod viam præsentis sæculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus abstractam pane cœli reficit, atque ad appetitum supernæ suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit.
†8:3 Si dimisero eos. Quia conversi peccatores in præsentis vitæ via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulis dimittantur. De longe. Moraliter. Qui nihil carnalis corruptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit; qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt: et ideo de longinquo.
‡8:5 Septem. BEDA. Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animæ alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea. HIER. Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportæ, septem primæ Ecclesiæ. Fragmenta panum mystici intellectus primæ septimanæ sunt. Pisciculi benedicti: libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit.
§8:6 Super terram. BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quæ autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere præcipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet.
**8:7 Pisciculos. ID. Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus sæculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitæ suæ et mortis suæ exemplo præbuere.
††8:8 Manducaverunt. ID. Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt æternam. Quod superaverat. ID. Altiora præcepta vel exhortamenta, et consilia, quæ generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Matth. 19., etc. Septem sportas. Septem sportæ, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportæ de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore æternitatis arescant, in ipso vitæ fonte se collocant, et æternæ retributionis palmam exspectant.
‡‡8:10 Et statim. Pro hoc in Matthæo habemus: Ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. Sed non est dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan etiam secundum Marcum.
§§8:11 Quærentes, etc. Quasi ea quæ viderant, non fuissent signa. Sed quid quærant per hoc determinatur, de cœlo, vel in morem Eliæ ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et hæc calumniari qui ea calumniabantur quæ oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de cœlo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna cœlitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quæsisse dicit: Quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto Joan. 6., etc.
***8:12 Si dabitur. AUG. De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit: et signum non dabitur ei. BEDA. Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de cœlo, quod tentantes, etc., usque ad ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de cœlo plurimis credentibus infudit.
†††8:13 Ascendit navim. ID. Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisæorum et sadducæorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam carnis haberent intenti Domini præsentiæ.
‡‡‡8:17 Quid cogitatis. BEDA. Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisæorum et Herodis traditiones perversas et hæretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat?
§§§8:23 Ex exspuens. ID. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos cæci, manus suas imponit, ut videat: quia cæcitatem humani generis et per invisibilia divinæ pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat: et quæ vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.
*8:24 Video homines, etc. HIER. Omnes æstimat sibi superiores, se indignum judicans: ut David se vocari hominem, sed canem mortuum et pulicem unum. Primo autem, etc., usque ad huic Dominus secunda impositione manuum, lucem omnia clara videndi restituit: scilicet quid credendum, quomodo vivendum, quæ præmia sunt speranda.
†8:25 Deinde iterum, etc. HIER. Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et quæ oculus non vidit, et clarum, animæ suæ statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contemplaretur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5..
‡8:26 Et misit. HIER. Ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere. Mystice. Admonet Dominus omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor redeant, et quantum sibi donatum fuerat sollicita mente perpendant, et beneficiis Dei digna operatione respondeant. Nemini dixeris. BEDA. Quod sanationem silere jubet, exemplum est suis, ne si miranda faciant, favorem quærant, sed divinis aspectibus sint placere contenti.
§8:27 Quem me dicunt? Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis hæsitare putentur. Unde Petro secundum Matthæum dicit: Caro et sanguis non revelavit tibi Matth. 16., id est doctrina hominum. Homines. Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiæ ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis: Vos vero, etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis?
**8:29 Tu es Christus. BEDA. Omnia complectitur qui et naturam et nomen exprimit, in quo summa virtutum. Paulus dicit, etc., usque ad non licet tamen nescire generationis fidem.
††8:30 Et comminatus est. BEDA. Noluit se ante passionem et resurrectionem prædicari: quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 18.. Quia non prodesset eum publice prædicari, quem flagellatum sunt visuri, et crucifixum multa pati.
‡‡8:31 Quoniam oportet, etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se Matth. 16., etc.
§§8:32 Et apprehendens. BEDA. Amantis affectu dicens: Absit a te, Domine. Vel ut melius in Græco habetur: Propitius esto, etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne præsentibus cæteris magistrum videatur arguere.
***8:33 Vade retro. ID. Multi putant quod non Petrus, sed adversarius Spiritus sit correctus, quo suggerente hoc Apostolus dicebat: Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Diabolo dicitur: Vade retro, Satanas. Petro: Vade retro me, etc., id est sequere sententiam meam. Quæ Dei sunt, etc. Mea est voluntas et Patris, ut pro salute hominum moriar: tu non vis granum frumenti in terram cadere, ut multum fructum afferat.
†††8:34 Si quis vult, etc. BEDA. Postquam mysterium suæ passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens prædicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur. Deneget. Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescierit mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Tollat crucem. Vel per abstinentiam macerando corpus, vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo II Cor. 9., etc. Idem de compassione animi: Quis infirmatur, et ego non infirmor? II Cor. 11.
‡‡‡8:38 Qui enim. BEDA. Duo tempora Ecclesia significat, aliud persecutionis, quando ponenda est anima; aliud pacis, quando frangenda sunt desideria terrena. Qui enim me, etc. Quia multi avaritiam vineunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti, non exprimunt voce. Addit: Qui enim me, etc.
§§§8:39 Amen dico. BEDA. Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de pœnitenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur, sicut de Judaico populo dicitur: Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant Psal. 104.. Regnum Dei, etc. Id est, Ecclesiam contra mundi hujus gloriam erectam. Vel futuram in cœlis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut æternum gaudium, tametsi ad breve momentum prælibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.