100
Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam,* Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro.
et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ. Psallam et intelligam. ID. Hoc dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est, credam quod Dominus veniet, quem iste tantum desiderat, qui veniet in via immaculata. CASS. Quia mundum transivit sine peccato; vel, ego psallam et intelligam existens in via immaculata, quando, etc. Vel, psallam, hilariter operabor, et per hoc intelligam. Quando venies ad me. In secundo adventu, vel obitu cujusque. Vel, quando venies ad me, per carnem in primo adventu, quia in via immaculata. Perambulabam. CASS. Secundo, quæ sit via immaculata exponit. AUG. Perambulabam. Quæ est via immaculata? Ea ab innocentia incipit, et in illa consummatur; et non est opus multis verbis: Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed duobus modis nocet homo, videlicet si facit miserum, et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet. CASS. Perambulabam. Quasi dicat: Transitoria non quæsivi, sed cucurri viam mundi, existens in medio domus tuæ. Innocentia hoc potest, ut faciat habitare in medio domus Dei, quasi honorabile exemplum aliorum.
Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi Non proponebam. CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: Non proponebam, usque, oculi mei. Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis. AUG. Non proponebam. Quasi: Perambulabam in innocentia: hac utique dicit totus Christus, quod non proponebam, id est, non diligebam rem injustam.
cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam.§ Non adhæsit. CASS. Exponit prævaricationes. Cor pravum, qui prævaricatur corde; declinantem, hæreticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt.
Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.** Superbo. AUG. Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 8..
Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.†† Oculi mei. Hic alteram partem innocentiæ exsequitur, scilicet, quod cum justis habet partem. Quasi dicat: Cum talibus non edebas, unde ergo pascebaris? Terræ. AUG. Degentes in terra, ubi tot illecebræ, unde major corona. Vel CASS. qui per totum mundum sunt. Ut sedeant mecum. AUG. In veritate fidei mecum permaneant, vel participent mecum regno æterno, vel judicent mecum.
Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.‡‡ Non habitabit in medio domus meæ. CASS. Id est, Ecclesiæ. Etsi aliquandiu toleretur gratia correctionis, non præeminet meritis, nihil potest; non est in populo meo granum, sed palea. Non habitabit, hoc maxime convenit sacerdotibus, ut pravis non cohabitent.
In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.]§§ In matutino. CASS. Tertia pars, ubi ostendit quis finis sit malorum. Et loquitur hic Christus. In matutino. Post vitatos malos, justus ad se reversus, addit quod suggestiones dæmonum de corde expulit in matutino, id est, quando in initio tentationis, quasi in crepusculo incipiunt apparere. Interficiebam. Oratione, qua debent ejici, ne crescant. Peccatores. Dæmones, qui omnem carnem faciunt peccare. Civitate Domini. Anima justi, unde diabolus dispergitur et removetur. Omnes operantes iniquitatem. Id est, submissiones vel immissiones diaboli. AUG. Jam enumeravit quod ei non adhæserunt nisi boni, etc., usque ad hoc et justo convenit, qui prævidet hoc futurum, et ideo se sic habet.

*100:1 Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro.

100:2 Psallam et intelligam. ID. Hoc dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est, credam quod Dominus veniet, quem iste tantum desiderat, qui veniet in via immaculata. CASS. Quia mundum transivit sine peccato; vel, ego psallam et intelligam existens in via immaculata, quando, etc. Vel, psallam, hilariter operabor, et per hoc intelligam. Quando venies ad me. In secundo adventu, vel obitu cujusque. Vel, quando venies ad me, per carnem in primo adventu, quia in via immaculata. Perambulabam. CASS. Secundo, quæ sit via immaculata exponit. AUG. Perambulabam. Quæ est via immaculata? Ea ab innocentia incipit, et in illa consummatur; et non est opus multis verbis: Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed duobus modis nocet homo, videlicet si facit miserum, et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet. CASS. Perambulabam. Quasi dicat: Transitoria non quæsivi, sed cucurri viam mundi, existens in medio domus tuæ. Innocentia hoc potest, ut faciat habitare in medio domus Dei, quasi honorabile exemplum aliorum.

100:3 Non proponebam. CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: Non proponebam, usque, oculi mei. Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis. AUG. Non proponebam. Quasi: Perambulabam in innocentia: hac utique dicit totus Christus, quod non proponebam, id est, non diligebam rem injustam.

§100:4 Non adhæsit. CASS. Exponit prævaricationes. Cor pravum, qui prævaricatur corde; declinantem, hæreticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt.

**100:5 Superbo. AUG. Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 8..

††100:6 Oculi mei. Hic alteram partem innocentiæ exsequitur, scilicet, quod cum justis habet partem. Quasi dicat: Cum talibus non edebas, unde ergo pascebaris? Terræ. AUG. Degentes in terra, ubi tot illecebræ, unde major corona. Vel CASS. qui per totum mundum sunt. Ut sedeant mecum. AUG. In veritate fidei mecum permaneant, vel participent mecum regno æterno, vel judicent mecum.

‡‡100:7 Non habitabit in medio domus meæ. CASS. Id est, Ecclesiæ. Etsi aliquandiu toleretur gratia correctionis, non præeminet meritis, nihil potest; non est in populo meo granum, sed palea. Non habitabit, hoc maxime convenit sacerdotibus, ut pravis non cohabitent.

§§100:8 In matutino. CASS. Tertia pars, ubi ostendit quis finis sit malorum. Et loquitur hic Christus. In matutino. Post vitatos malos, justus ad se reversus, addit quod suggestiones dæmonum de corde expulit in matutino, id est, quando in initio tentationis, quasi in crepusculo incipiunt apparere. Interficiebam. Oratione, qua debent ejici, ne crescant. Peccatores. Dæmones, qui omnem carnem faciunt peccare. Civitate Domini. Anima justi, unde diabolus dispergitur et removetur. Omnes operantes iniquitatem. Id est, submissiones vel immissiones diaboli. AUG. Jam enumeravit quod ei non adhæserunt nisi boni, etc., usque ad hoc et justo convenit, qui prævidet hoc futurum, et ideo se sic habet.