101
Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.* Oratio pauperis. AUG. Secundum formam servi, etc., usque ad sponsus propter caput, sponsa propter corpus. Christus pauper in nobis, et nobiscum, et propter nos, hic orat in persona pœnitentis, suam dejectionem, et dejectionis causam recognoscentis, et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam, et Dei petere misericordiam.
[Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Domine, exaudi orationem meam. CASS. Quintus psalmus pœnitentiæ; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa. Et clamor. Oratio crevit in clamorem. Veniat, non obstent nubes, quæ iniquis. ID. Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiæ.
Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. Quia defecerunt. CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quæ paupertas, quæ tribulatio. Unde clamet, jam aperit. Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei. AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Ossa mea sicut cremium aruerunt. Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum.
Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.§ Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. ID. Mortalis factus. Fenum viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit.
A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.** A voce gemitus. CASS. Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. Mei. AUG. Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., usque ad infirmorum portare.
Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.†† Pelicano, etc. AUG. Tres aves, tria loca ponit, etc., usque ad qui si non inter homines, extra est in alto, dicens eis, qui in nocte dormiunt. Vel, passer sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus, propter charitatem quem ex multis unum facit est in tecto, vel ædificio propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo, id est carne. Domicilio. ID. Vel parietinis, quæ vulgo dicuntur ruinæ, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quæ noctem amat.
Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:‡‡ Tota die. CASS. Vel, in persona justi totum accipi potest. Quasi dicat, etc., usque ad vel, in dejectione reficiebar, adeo placebat mihi.
10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,§§ Cinerem. AUG. Per cinerem et fletum pœnitentes significantur. Cinis enim et cilicium sunt arma pœnitentium. Potum. CASS. Temporalem jucunditatem. Vel desiderium patriæ pro dilatione lacrymis miscui; vel potum Scripturarum, quæ antiqua recolunt.
11 a facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.*** A facie iræ. CASS. Ira, ultio; indignatio, motio animi, qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos, quæ in Deum non cadunt. Sed est antropopathos. Iræ. Unde et Dominus ait: Ira Dei manet super eos qui non credunt Joan. 3.. Non ait, veniet; sed manet, quia non tollitur, in qua natus est.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.††† Dies mei sicut umbra declinaverunt. Quia ego a vero die declinavi, similes mihi sunt declinantes dies mei.
13 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.‡‡‡ Tu autem, etc. CASS. Tertia pars, ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Jam consurgit lapsus ad prophetandum, jam pœnitens caput relevat. AUG. Memoriale promissum memorabile, de te reparatio nostra, quia tu nostri, vel nos memores tui.
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:§§§ Venit tempus. AUG. Quia omnia ordine voluit Deus fieri, et tempus ad hoc disposuit, ubi opportunitas apte ordinata est.
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.* Lapides ejus. AUG. Sunt lapides in Sion, etc., usque ad inde est quod misso Spiritu sancto multi eorum crediderunt qui Dominum crucifixerunt.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam:
17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. In gloria. AUG. Qui primo visus est in infirmitate in illa Sion; unde: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem Isa. 53..
18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. Orationem. Hoc agitur in ædificatione Sion: orant, gemunt ædificantes, qui sunt unus pauper, et pauperes multi; unde in titulo singulariter, hic pluraliter. Sed unus dicitur propter veritatem pacis Ecclesiæ, multi propter latitudinem.
19 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.§ Scribantur hæc. CASS. Qui supra pœnitentia sordebat, jam honore prophetæ decoratus, præcipit hæc quæ dixit testimonio Scripturæ firmari, ut ætas futura discat. In generatione. AUG. Hæc quando scribebantur, non sic proderant generationi Veteris Testamenti; prosunt alteri, id est novæ.
20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de cælo in terram aspexit:** Quia prospexit, etc. AUG. Post gemitus dolentis, jam sunt verba consolationum, jam gaudet pauper. Et quia supra dixit: Ædificavit Dominus Sion; et item: Scribantur hæc; modo utrumque declarat; quasi hoc est quod dixit scribendum, quia prospexit. Prospexit. Ut præterita dicit, quæ erant futura.
21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:†† Compeditorum. AUG. Timor Dei, compedes sunt, etc., usque ad et solutis vertuntur in gloriam. CASS. Compediti, sancti, etc., usque ad unde in generalem Ecclesiam concurrit sermo eorum. Ut solveret filios. AUG. Nos autem sumus filii illorum mortificatorum, qui solvimur a nodis peccatorum, et vinculis cupiditatum.
22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:
23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.‡‡ Respondit ei in via virtutis suæ. CASS. Quarta pars, ubi, post certitudinem veniæ, dicit quod de sua brevitate ad æternitatem transeat. AUG. Respondit. Quia: Dico, ut annuntiem nomen Domini et laudem ejus in Jerusalem, etc., usque ad non contemnit, sed fructum reddit. Respondit ei. Id est, credit resurrexisse Christum. Sed quia prævidet quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum, sed jam desinit. Paucitatem, inquit, dierum meorum: non æternitatem illorum, ubi ero, sed temporales dies, quandiu ero in hoc sæculo. Nuntia mihi. Propter illos qui dicunt, jam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis petitio. Ipsa enim via, id est Christus, sic annuntiavit: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Totum tempus usque ad finem, est illa exiguitas dierum: quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in æternitatem. Nuntia et:
24 Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:§§ Ne revoces me in dimidio dierum meorum. Non sic fiat, ut hæretici dicunt, etc., usque ad sed non sunt nisi dimidii, si non addantur æterni.
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.*** In via virtutis. AUG. In fide, qua resurrexisse credit Christum. Via virtutis fuit Christus post resurrectionem, cum jam non infirmus, sed fortis, in cœlo vocat Ecclesiam. Laus fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed glorificatum. Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur via virtutis. Vel, in generatione generationum. Est generatio generationum, quæ non transit, collecta de omnibus, id est sancti. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, id est æternitas Dei, quæ est ipsa substantia Dei, nihil habens mutabile.
26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.††† Initio tu, Domine. Quasi, ne revoces, quia ad æternitatem tendo, quam exponit, dicens: Initio tu, Domine, terram fundasti.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;‡‡‡ Ipsi peribunt. AUG. Ipsi cœli peribunt, de proximis terræ hoc constat; unde et Petrus: Terra autem et cœli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt, igni reservati II Petr. 3.. De superioribus non est certum, sed si manent, non in se, sed in Deo manent.
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.§§§ Et sicut opertorium mutabis eos. Cœlos accipe, qui omnia operiunt, qui etiam mutabuntur. Et anni tui non deficient. AUG. Qui erunt in generatione generationum. Sed an ibi esse poterimus? Utique, quia filii servorum tuorum habitabunt.
29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.]* Filii servorum. AUG. Ut filii intraverunt terram promissionis, etc., usque ad cum omni novitate filiorum. Filii. Hilaris conclusio. Filii prophetarum et apostolorum, nedum ipsi. Semen. Opera, unde fructus æternus. Dirigetur. Quia nihil tortum intrat.

*101:1 Oratio pauperis. AUG. Secundum formam servi, etc., usque ad sponsus propter caput, sponsa propter corpus. Christus pauper in nobis, et nobiscum, et propter nos, hic orat in persona pœnitentis, suam dejectionem, et dejectionis causam recognoscentis, et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam, et Dei petere misericordiam.

101:2 Domine, exaudi orationem meam. CASS. Quintus psalmus pœnitentiæ; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa. Et clamor. Oratio crevit in clamorem. Veniat, non obstent nubes, quæ iniquis. ID. Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiæ.

101:4 Quia defecerunt. CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quæ paupertas, quæ tribulatio. Unde clamet, jam aperit. Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei. AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Ossa mea sicut cremium aruerunt. Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum.

§101:5 Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. ID. Mortalis factus. Fenum viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit.

**101:6 A voce gemitus. CASS. Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. Mei. AUG. Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., usque ad infirmorum portare.

††101:7 Pelicano, etc. AUG. Tres aves, tria loca ponit, etc., usque ad qui si non inter homines, extra est in alto, dicens eis, qui in nocte dormiunt. Vel, passer sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus, propter charitatem quem ex multis unum facit est in tecto, vel ædificio propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo, id est carne. Domicilio. ID. Vel parietinis, quæ vulgo dicuntur ruinæ, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quæ noctem amat.

‡‡101:9 Tota die. CASS. Vel, in persona justi totum accipi potest. Quasi dicat, etc., usque ad vel, in dejectione reficiebar, adeo placebat mihi.

§§101:10 Cinerem. AUG. Per cinerem et fletum pœnitentes significantur. Cinis enim et cilicium sunt arma pœnitentium. Potum. CASS. Temporalem jucunditatem. Vel desiderium patriæ pro dilatione lacrymis miscui; vel potum Scripturarum, quæ antiqua recolunt.

***101:11 A facie iræ. CASS. Ira, ultio; indignatio, motio animi, qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos, quæ in Deum non cadunt. Sed est antropopathos. Iræ. Unde et Dominus ait: Ira Dei manet super eos qui non credunt Joan. 3.. Non ait, veniet; sed manet, quia non tollitur, in qua natus est.

†††101:12 Dies mei sicut umbra declinaverunt. Quia ego a vero die declinavi, similes mihi sunt declinantes dies mei.

‡‡‡101:13 Tu autem, etc. CASS. Tertia pars, ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Jam consurgit lapsus ad prophetandum, jam pœnitens caput relevat. AUG. Memoriale promissum memorabile, de te reparatio nostra, quia tu nostri, vel nos memores tui.

§§§101:14 Venit tempus. AUG. Quia omnia ordine voluit Deus fieri, et tempus ad hoc disposuit, ubi opportunitas apte ordinata est.

*101:15 Lapides ejus. AUG. Sunt lapides in Sion, etc., usque ad inde est quod misso Spiritu sancto multi eorum crediderunt qui Dominum crucifixerunt.

101:17 In gloria. AUG. Qui primo visus est in infirmitate in illa Sion; unde: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem Isa. 53..

101:18 Orationem. Hoc agitur in ædificatione Sion: orant, gemunt ædificantes, qui sunt unus pauper, et pauperes multi; unde in titulo singulariter, hic pluraliter. Sed unus dicitur propter veritatem pacis Ecclesiæ, multi propter latitudinem.

§101:19 Scribantur hæc. CASS. Qui supra pœnitentia sordebat, jam honore prophetæ decoratus, præcipit hæc quæ dixit testimonio Scripturæ firmari, ut ætas futura discat. In generatione. AUG. Hæc quando scribebantur, non sic proderant generationi Veteris Testamenti; prosunt alteri, id est novæ.

**101:20 Quia prospexit, etc. AUG. Post gemitus dolentis, jam sunt verba consolationum, jam gaudet pauper. Et quia supra dixit: Ædificavit Dominus Sion; et item: Scribantur hæc; modo utrumque declarat; quasi hoc est quod dixit scribendum, quia prospexit. Prospexit. Ut præterita dicit, quæ erant futura.

††101:21 Compeditorum. AUG. Timor Dei, compedes sunt, etc., usque ad et solutis vertuntur in gloriam. CASS. Compediti, sancti, etc., usque ad unde in generalem Ecclesiam concurrit sermo eorum. Ut solveret filios. AUG. Nos autem sumus filii illorum mortificatorum, qui solvimur a nodis peccatorum, et vinculis cupiditatum.

‡‡101:23 Respondit ei in via virtutis suæ. CASS. Quarta pars, ubi, post certitudinem veniæ, dicit quod de sua brevitate ad æternitatem transeat. AUG. Respondit. Quia: Dico, ut annuntiem nomen Domini et laudem ejus in Jerusalem, etc., usque ad non contemnit, sed fructum reddit. Respondit ei. Id est, credit resurrexisse Christum. Sed quia prævidet quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum, sed jam desinit. Paucitatem, inquit, dierum meorum: non æternitatem illorum, ubi ero, sed temporales dies, quandiu ero in hoc sæculo. Nuntia mihi. Propter illos qui dicunt, jam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis petitio. Ipsa enim via, id est Christus, sic annuntiavit: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Totum tempus usque ad finem, est illa exiguitas dierum: quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in æternitatem. Nuntia et:

§§101:24 Ne revoces me in dimidio dierum meorum. Non sic fiat, ut hæretici dicunt, etc., usque ad sed non sunt nisi dimidii, si non addantur æterni.

***101:25 In via virtutis. AUG. In fide, qua resurrexisse credit Christum. Via virtutis fuit Christus post resurrectionem, cum jam non infirmus, sed fortis, in cœlo vocat Ecclesiam. Laus fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed glorificatum. Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur via virtutis. Vel, in generatione generationum. Est generatio generationum, quæ non transit, collecta de omnibus, id est sancti. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, id est æternitas Dei, quæ est ipsa substantia Dei, nihil habens mutabile.

†††101:26 Initio tu, Domine. Quasi, ne revoces, quia ad æternitatem tendo, quam exponit, dicens: Initio tu, Domine, terram fundasti.

‡‡‡101:27 Ipsi peribunt. AUG. Ipsi cœli peribunt, de proximis terræ hoc constat; unde et Petrus: Terra autem et cœli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt, igni reservati II Petr. 3.. De superioribus non est certum, sed si manent, non in se, sed in Deo manent.

§§§101:28 Et sicut opertorium mutabis eos. Cœlos accipe, qui omnia operiunt, qui etiam mutabuntur. Et anni tui non deficient. AUG. Qui erunt in generatione generationum. Sed an ibi esse poterimus? Utique, quia filii servorum tuorum habitabunt.

*101:29 Filii servorum. AUG. Ut filii intraverunt terram promissionis, etc., usque ad cum omni novitate filiorum. Filii. Hilaris conclusio. Filii prophetarum et apostolorum, nedum ipsi. Semen. Opera, unde fructus æternus. Dirigetur. Quia nihil tortum intrat.