123
Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,* Nisi quia. CASS. Primo sancti martyres memores quanta evaserunt, soli misericordiæ ascribunt; secundo, gratias agunt, quod liberati.
nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos, Montes in circuitu, id est, angeli, prophetæ, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: Et erit in ea murus, et antemurale Isa. 26.; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. Ne ergo sit spes in montibus, sed in vertice montium: unde Isaias: Erit in novissimis diebus mons in vertice Isa. 21., etc. Qui confidunt. CASS. Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. Mons Sion. HIER. Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine sæculi commovebitur.
forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei.
forsitan aqua absorbuisset nos;§ Aqua. AUG. Peccator populus et est a similitudine Ægyptiorum: quæ aqua torrens fluit cum impetu, sed cito transit; unde subdit: torrentem Benefac, Domine. ID. Secunda pars, ubi confirmato populo, precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat.
torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.** Aquam intolerabilem. AUG. Sine substantia, ut sunt vitia, et peccata, et dulcedo hujus vitæ, etc., usque ad prodigumque filium longa necessitate confectum ad patrem reduceret. Declinantes autem. ID. Pari etiam sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui opera mala velle contendunt; deficientes, cum cogentibus deficere. Pax super Isræl. AUG. Uno nomine patria hæreditas dicitur quæ est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui pacem supra pacem dabit nobis.
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.†† Benedictus Dominus. CASS. Secunda pars, ubi sancti gratias agunt quod liberati et quod laqueus contritus.
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.‡‡ Anima nostra. AUG. Vel, sicut aliquo faciente strepitum magnum, etc., usque ad quæ est quasi laqueus. Venantium. ID. Venantes sunt persequentes, esca in muscipula, dulcedo hujus vitæ. Laqueus contritus. CASS. Occisis martyribus, non restat dulcedo vitæ, qua possint iterum capi: sed ipsi non simul contriti sunt, imo liberati. Contritus. ID. Quasi diceret: quia ferreus erat; non ruptus, ut stupa, tanta fortitudo passionis, tanta potentia liberantis. PSAMUS CXXIV
Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.]

*123:1 Nisi quia. CASS. Primo sancti martyres memores quanta evaserunt, soli misericordiæ ascribunt; secundo, gratias agunt, quod liberati.

123:2 Montes in circuitu, id est, angeli, prophetæ, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: Et erit in ea murus, et antemurale Isa. 26.; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. Ne ergo sit spes in montibus, sed in vertice montium: unde Isaias: Erit in novissimis diebus mons in vertice Isa. 21., etc. Qui confidunt. CASS. Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. Mons Sion. HIER. Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine sæculi commovebitur.

123:3 Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei.

§123:4 Aqua. AUG. Peccator populus et est a similitudine Ægyptiorum: quæ aqua torrens fluit cum impetu, sed cito transit; unde subdit: torrentem Benefac, Domine. ID. Secunda pars, ubi confirmato populo, precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat.

**123:5 Aquam intolerabilem. AUG. Sine substantia, ut sunt vitia, et peccata, et dulcedo hujus vitæ, etc., usque ad prodigumque filium longa necessitate confectum ad patrem reduceret. Declinantes autem. ID. Pari etiam sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui opera mala velle contendunt; deficientes, cum cogentibus deficere. Pax super Isræl. AUG. Uno nomine patria hæreditas dicitur quæ est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui pacem supra pacem dabit nobis.

††123:6 Benedictus Dominus. CASS. Secunda pars, ubi sancti gratias agunt quod liberati et quod laqueus contritus.

‡‡123:7 Anima nostra. AUG. Vel, sicut aliquo faciente strepitum magnum, etc., usque ad quæ est quasi laqueus. Venantium. ID. Venantes sunt persequentes, esca in muscipula, dulcedo hujus vitæ. Laqueus contritus. CASS. Occisis martyribus, non restat dulcedo vitæ, qua possint iterum capi: sed ipsi non simul contriti sunt, imo liberati. Contritus. ID. Quasi diceret: quia ferreus erat; non ruptus, ut stupa, tanta fortitudo passionis, tanta potentia liberantis. PSAMUS CXXIV