*124:1 Canticum graduum. CASS. Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur. AUG. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, hæc cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis æterna, in hominibus captiva. In convertendo. CASS. Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, Converte, Domine. In convertendo. AUG. Vel, cum converterit, etc., usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut. ID. Non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti sicut consolati, id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui præcessit ut consequamur.
†124:2 Os nostrum. CASS. Cordis arcanum, ubi primum gaudia, quæ post officio linguæ erumpunt. AUG. Os nostrum. Cordis, inde procedit malum bonum, quod nos mundat, vel inquinat; unde non: Quod procedit de ore, inquinat Marc. 7.. Non de ore carnis, sed cordis. Non enim si nominas furta et alia mala, immundus es: sed dum cogitas, et si sileas. Inter gentes. ID. Non gentes, quia non omnes credunt. Magnificavit, quia vident eos etiam virtutes operari; firmum testimonium ab adversario. CASS. Et vere magnificavit, ne dubites de verbis gentium.
‡124:4 Converte, Domine. ID. Secunda pars. Precatur conversionem, quæ futura est, in qua fiet seminatio spe gaudii. ID. Aventus Domini redemptione prædicta, precantur iterum peccata sua dimitti. In generali remissione gaudent, et sibi veniam precantur. Converte, Domine, Captivitatem nostram. ID. Nulla ad litteram in diebus David, sed sub diabolo mundus captivus, etc., usque ad non ideo desistendum, quia qui seminat in lacrymis. THEOD. Austrum Hierosolymam vocat, etc., usque ad ut cogantur, et torrentis instar iter faciant.
§124:5 In lacrymis. AUG. Spiritualis seminatio semper in lacrymis, unde: Beati qui lugent. Qui vero seminant in carne, cum lætitia seminant: sed post fletus: quia extrema gaudii luctus occupat. ID. Zachæus, Ecce dimidium, etc., usque ad: Qui dederit calicem aquæ frigidæ, non perdet mercedem Matth. 10.. Euntes. CASS. Provectu melioris vitæ. Mittentes, ante se præmittentes in illo sæculo. Sua, non de rapina, sed de proprio labore; venientes, ad judicium. Hoc commune omnium, sed ad gaudium non nisi boni veniunt. Et flebant. AUG. Quia miseri erant, etc., usque ad optat multos esse ægros.