15
Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum:* Idipsum sapere. Quasi dicat: Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis. ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: Circumcisionis. Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Propter veritatem. Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promissiones. Promiserat enim Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Et David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Orietur stella ex Jacob Num. 24.. gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Confitebor. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis. 10 Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. 11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. 12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.§ Erit radix Jesse. Et ex hac radice erit ille qui exsurget, etc. Jesse, radix: David, arbor, quæ per ramum, id est Mariam, fecit fructum, id est Christum. 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.** Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum. 14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.†† Certus sum. Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes, removet quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum; et inde præponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hoc faciant, cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. Repleti omni sapientia. Per hanc laudem provocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit docere, sed monere; quasi dicat quod sciatur, sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur. 15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,‡‡ Propter gratiam. Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam. 16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. 17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.§§ Habeo igitur. Sic et vos si de fratribus laboratis. Hoc ideo dicit ut nihil minus se posse probet quam apostolos qui cum Christo fuerant. 18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: 19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. 20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:*** Non ubi nominatus, etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat prævenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetæ probat. 21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent.††† Et qui non audierunt, etc. Ut verus esset et inviolabilis de verbo Dei intellectus, festinavit gentes veritate imbuere. 22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. 23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: 24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. 26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.‡‡‡ Probaverunt enim. Ad hujusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit, pius debet esse confratri. In pauperes. Hi totos se dederunt divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonæ conversationis daban fidelibus. 27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. 30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,§§§ Ut adjuvetis. Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis; unde sequitur ut liberer. 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,* Accepta. Ut illi intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cujus ministerio multi facti læti Deum laudant. 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. Deus autem pacis. Christus, qui ait: Pacem meam do vobis, et pacem meam relinquo vobis Joan. 14.; qui cum suis est usque ad consummationem sæculi, ita et sit vobiscum; ipse enim est qui ait: Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem sæculi Matth. 28..

*15:5 Idipsum sapere. Quasi dicat: Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis.

15:8 Circumcisionis. Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Propter veritatem. Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promissiones. Promiserat enim Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Et David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Orietur stella ex Jacob Num. 24..

15:9 Confitebor. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis.

§15:12 Erit radix Jesse. Et ex hac radice erit ille qui exsurget, etc. Jesse, radix: David, arbor, quæ per ramum, id est Mariam, fecit fructum, id est Christum.

**15:13 Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.

††15:14 Certus sum. Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes, removet quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum; et inde præponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hoc faciant, cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. Repleti omni sapientia. Per hanc laudem provocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit docere, sed monere; quasi dicat quod sciatur, sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur.

‡‡15:15 Propter gratiam. Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam.

§§15:17 Habeo igitur. Sic et vos si de fratribus laboratis. Hoc ideo dicit ut nihil minus se posse probet quam apostolos qui cum Christo fuerant.

***15:20 Non ubi nominatus, etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat prævenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetæ probat.

†††15:21 Et qui non audierunt, etc. Ut verus esset et inviolabilis de verbo Dei intellectus, festinavit gentes veritate imbuere.

‡‡‡15:26 Probaverunt enim. Ad hujusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit, pius debet esse confratri. In pauperes. Hi totos se dederunt divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonæ conversationis daban fidelibus.

§§§15:30 Ut adjuvetis. Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis; unde sequitur ut liberer.

*15:31 Accepta. Ut illi intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cujus ministerio multi facti læti Deum laudant.

15:33 Deus autem pacis. Christus, qui ait: Pacem meam do vobis, et pacem meam relinquo vobis Joan. 14.; qui cum suis est usque ad consummationem sæculi, ita et sit vobiscum; ipse enim est qui ait: Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem sæculi Matth. 28..