4
[Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.* Fili, eleemosynam pauperis, etc. RAB. Quantum eleemosyna valet, etc., usque ad qui ex corde corripit verbis, vel factis. Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. Cor inopis, etc. Non est eleemosyna differenda, cum adsit tribuendi facultas; unde: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cum cito possis dare Prov. 3.. Et alibi: Qui despicit proximum, peccat: qui miseretur pauperis, beatus erit Ibid. 14.. Eleemosyna autem facienda est, non ex necessitate, Hilarem enim datorem diligit Deus I Cor. 9.. Et alibi: Vidua paupercula plus omnibus misit in gazophylacium, quia non quantitatem muneris pensat Deus, sed devotionem cordis. Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno. Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere. Ab inope ne avertas, etc. Non per iram exasperandus est pauper, sed blanda locutione placandus, Ira enim viri justitiam Dei non operatur Jac. 1.. Et, Qui obturat aurem ad clamorem pauperis, clamabit, et non exaudiet Dominus Prov. 21.. Qui enim potest tribuere, debet: quia munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Qui autem non potest, sermo bonus est ei super datum optimum. Qui autem habuerit substantiam mundi: et viderit fratrem suum necesse habentem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? I Joan. 3. Fides enim si non habeat opera, mortua est. Non ergo diligamus lingua et verbo, sed opere et veritate. Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum.§ Congregationi pauperum. In his commendatur mansuetudo et humilitas, quia mansuetudo neminem spernit, humilitas se omnibus subjicit. Decet autem Christianum æqualibus et inferioribus affabilem esse et mitem, senioribus humilem; unde: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei Psal. 130.. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua.** Libera, etc. RAB. Sicut largitionem in pauperes eleemosynam esse dixit, sic liberationem inique oppressi misericordiam esse ostendit; unde, Erue illos qui ducuntur ad mortem. 10 In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum:†† In judicando. RAB. Nullam eleemosynæ speciem, etc., usque ad ita et viduæ viri solatium. 11 et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.] 12 [Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ. 13 Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus.‡‡ Et qui vigilaverint, etc. Beatus homo qui audit me, et vigilat ante fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei Prov. 8.. Per fores autem potes Scripturas et eorum doctores intelligit. 14 Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt: et quo introibit benedicet Deus. 15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus.§§ Qui serviunt, etc. Qui diligit eum, qui genuit, diliget eum qui natus est ex Deo, et quem diligit Pater, diligit Filius, unde: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et eum diligam. Sed quia probatio dilectionis exhibitio est operis, sequitur: Qui audit illam, judicabit gentes. Unde: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19.. 16 Qui audit illam judicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens. 17 Si crediderit ei, hæreditabit illam, et erunt in confirmatione creaturæ illius: 18 quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum. 19 Timorem, et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animæ illius.*** Timorem et metum, etc. Sapientia inhabitans dirigit opera, in variis tentationibus præparat exercendo et probando ad futuræ vitæ gaudia, quod hac sententia confirmatur: Timorem et metum et probationem, etc. Quia tribulatio patientiam operatur, et patientia probationem, probatio vero spem, quod non confundit, quia charitas Dei diffusa est in sanctis per Spiritum sanctum. 20 Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et lætificabit illum: 21 et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ. 22 Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.] 23 [Fili, conserva tempus, et devita a malo.††† Fili, conserva tempus, etc. Supra commendavit sapientiæ donum, nunc ostendit ipsius factum. Quicunque enim servat præcepta sapientiæ, cautus est in temporum mutatione, nec deserit viam justitiæ in tempore persecutionis et angustiæ. Ideo sapientia exhortatur filios, ut conservent tempus, quia tempus omni rei sub cœlo: et tempus est belli, et tempus pacis. 24 Pro anima tua ne confundaris dicere verum: 25 est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. 26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. 27 Ne reverearis proximum tuum in casu suo, 28 nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo:‡‡‡ Non abscondas sapientiam tuam, etc. RAB. Non est abscondenda sapientia his, qui audire volunt. Qui enim abscondit frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium; unde: Negotia, dum venio Luc. 19.. 29 in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. 30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.§§§ Non contradicas. Obediendum est majoribus, si veritati concordant et justitiæ, nec aliter, sed pro recta fide, et vera religione, in quibus est animæ salus, decertandum est; unde: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te Matth. 5.. Et, Si quis vult venire post me, abneget Luc. 9., etc. 31 Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. 32 Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. 33 Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. 34 Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis.* Noli citatus esse in lingua tua. RAB. Mors et vita, etc., usque ad scriptum est: Non in sermone regnum Dei, sed in virtute I Cor. 4.. 35 Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Noli esse sicut leo. In Ecclesia sunt hæretici quasi leones, qui per linguæ volubilitatem seducunt corda innocentium, et per insolentiam morum conturbant mansuetudinem simplicium. 36 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.]

*4:1 Fili, eleemosynam pauperis, etc. RAB. Quantum eleemosyna valet, etc., usque ad qui ex corde corripit verbis, vel factis.

4:3 Cor inopis, etc. Non est eleemosyna differenda, cum adsit tribuendi facultas; unde: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cum cito possis dare Prov. 3.. Et alibi: Qui despicit proximum, peccat: qui miseretur pauperis, beatus erit Ibid. 14.. Eleemosyna autem facienda est, non ex necessitate, Hilarem enim datorem diligit Deus I Cor. 9.. Et alibi: Vidua paupercula plus omnibus misit in gazophylacium, quia non quantitatem muneris pensat Deus, sed devotionem cordis.

4:5 Ab inope ne avertas, etc. Non per iram exasperandus est pauper, sed blanda locutione placandus, Ira enim viri justitiam Dei non operatur Jac. 1.. Et, Qui obturat aurem ad clamorem pauperis, clamabit, et non exaudiet Dominus Prov. 21.. Qui enim potest tribuere, debet: quia munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Qui autem non potest, sermo bonus est ei super datum optimum. Qui autem habuerit substantiam mundi: et viderit fratrem suum necesse habentem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? I Joan. 3. Fides enim si non habeat opera, mortua est. Non ergo diligamus lingua et verbo, sed opere et veritate.

§4:7 Congregationi pauperum. In his commendatur mansuetudo et humilitas, quia mansuetudo neminem spernit, humilitas se omnibus subjicit. Decet autem Christianum æqualibus et inferioribus affabilem esse et mitem, senioribus humilem; unde: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei Psal. 130..

**4:9 Libera, etc. RAB. Sicut largitionem in pauperes eleemosynam esse dixit, sic liberationem inique oppressi misericordiam esse ostendit; unde, Erue illos qui ducuntur ad mortem.

††4:10 In judicando. RAB. Nullam eleemosynæ speciem, etc., usque ad ita et viduæ viri solatium.

‡‡4:13 Et qui vigilaverint, etc. Beatus homo qui audit me, et vigilat ante fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei Prov. 8.. Per fores autem potes Scripturas et eorum doctores intelligit.

§§4:15 Qui serviunt, etc. Qui diligit eum, qui genuit, diliget eum qui natus est ex Deo, et quem diligit Pater, diligit Filius, unde: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et eum diligam. Sed quia probatio dilectionis exhibitio est operis, sequitur: Qui audit illam, judicabit gentes. Unde: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19..

***4:19 Timorem et metum, etc. Sapientia inhabitans dirigit opera, in variis tentationibus præparat exercendo et probando ad futuræ vitæ gaudia, quod hac sententia confirmatur: Timorem et metum et probationem, etc. Quia tribulatio patientiam operatur, et patientia probationem, probatio vero spem, quod non confundit, quia charitas Dei diffusa est in sanctis per Spiritum sanctum.

†††4:23 Fili, conserva tempus, etc. Supra commendavit sapientiæ donum, nunc ostendit ipsius factum. Quicunque enim servat præcepta sapientiæ, cautus est in temporum mutatione, nec deserit viam justitiæ in tempore persecutionis et angustiæ. Ideo sapientia exhortatur filios, ut conservent tempus, quia tempus omni rei sub cœlo: et tempus est belli, et tempus pacis.

‡‡‡4:28 Non abscondas sapientiam tuam, etc. RAB. Non est abscondenda sapientia his, qui audire volunt. Qui enim abscondit frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium; unde: Negotia, dum venio Luc. 19..

§§§4:30 Non contradicas. Obediendum est majoribus, si veritati concordant et justitiæ, nec aliter, sed pro recta fide, et vera religione, in quibus est animæ salus, decertandum est; unde: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te Matth. 5.. Et, Si quis vult venire post me, abneget Luc. 9., etc.

*4:34 Noli citatus esse in lingua tua. RAB. Mors et vita, etc., usque ad scriptum est: Non in sermone regnum Dei, sed in virtute I Cor. 4..

4:35 Noli esse sicut leo. In Ecclesia sunt hæretici quasi leones, qui per linguæ volubilitatem seducunt corda innocentium, et per insolentiam morum conturbant mansuetudinem simplicium.