5
1 [Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. 2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, 3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. 4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. 5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. 6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: 7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. 8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: 9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. 10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.] 11 [Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.* Non ventiles te, etc. RAB. Levitatem reprehendit, etc., usque ad duplicitas doctrinæ eorum, in qua modo vera, modo falsa proferunt, peccatores esse ostendit. 12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. 13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.† Esto mansuetus. Bonum est mansuete audire, et suscipere verbum veritatis, et modeste ac prudenter proferre; unde: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram. Jac. 1.. Et paulo post: In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras Ibid. In Proverbiis quoque dicitur: Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam correctio illius Prov. 29.. 14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: 17 super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 18 Justifica pusillum et magnum similiter.]
*5:11 Non ventiles te, etc. RAB. Levitatem reprehendit, etc., usque ad duplicitas doctrinæ eorum, in qua modo vera, modo falsa proferunt, peccatores esse ostendit.
†5:13 Esto mansuetus. Bonum est mansuete audire, et suscipere verbum veritatis, et modeste ac prudenter proferre; unde: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram. Jac. 1.. Et paulo post: In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras Ibid. In Proverbiis quoque dicitur: Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam correctio illius Prov. 29..