*6:1 Nolite fieri, etc. RAB. Vim veræ charitatis ostendit, etc., usque ad allidetur virtus ipsius.
†6:4 Nequam. Bonæ voluntatis succedit boni operis fructus, et malitiosæ menti nihil prosperitatis. Si enim desit charitas, frustra operam virtuti impendis; unde: Qui in uno offendit, omnium reus est Jac. 2.. Et, ei qui non habet, et hoc quod habet, auferetur ab eo Luc. 19..
‡6:6 Multi pacifici, etc. Cum omnibus pax est habenda, quantam permittit nostra fragilitas, sed non cum multis consilium, quia scriptum est: Misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet? Prov. 20.
§6:7 Si possides amicum, etc. RAB. Per diversas species falsos amicos exprimens, tandem ad verum pervenit amicum: quia multi amicos se esse profitentur in prosperis, et inimici apparent in adversis. Unde: Si humiliaverit se contra te, etc.
**6:13 Attende. RAB. Id est, discretionem habe, etc., usque ad: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula faciunt Rom. 16..
††6:14 Amicus fortis. Amicus amoris consors, cui sic animum tuum applica ut ex duobus unum fiat, cui te tanquam tibi committas, a quo nihil timeas: et nihil inhonestum petas. Non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris; unde: Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis Joan. 15., etc. Dedit nobis Dominus formam amicitiæ quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, aperiamus ei secreta, et ipse nobis; unde: Vos autem dixi amicos, quia omnia quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis Ibid..
‡‡6:16 Amicus fidelis. Secundum Deum scilicet. Hic ad medicamentum vitæ æternæ et immortalitatis necessaria, cum amico tractat: unde Cicero dicit amicitiam nonnisi inter bonos esse posse, et libera debet esse amicitia, et ad omnem felicitatem proclivis.
§§6:17 Qui timet Dominum. RAB. Plena et perfecta amicitiæ gratia, etc., usque ad ut de hoc mundo credas te quotidie migraturum.
***6:27 In omni animo tuo. RAB. Corde, non corpore accedendum est ad sapientiam, etc., usque ad perceptio veritatis; unde: Hæc est autem vita æterna ut cognoscant te solum verum Deum Joan. 17., etc.
†††6:33 Fili, si attenderis. Monet sapientia, ut in divina lege assidue meditemur. Primum hortatur ut discamus; post, ut animam ad hoc applicemus, tandem, ut inclinemus; demum, ut diligentiam ad audiendum adhibeamus. Sic enim sapientia sapientem esse promittit. Necesse est enim, ut qui veræ sapientiæ, quæ Christus est, agnitionem desiderat, primum catholicis magistris se humiliter subdat, et omnes affectus animæ suæ disciplinæ eorum. Dehinc intentionem cordis ab omni pravo desiderio avertens ad audiendum verbum Dei adhibeat diligenter, caveatque ut meditationem legis non pro terrenarum rerum mercede, vel laudis humanæ, sed pro ipsius boni amore impendat, ut veræ sapientiæ fructum percipiat.
‡‡‡6:35 In multitudine. Quasi: Ne sis sapiens tibi ipsi. Ne confidas proprio ingenio, hæreticos superbiæ fastus maxime supplantavit.
§§§6:37 Cogitatum habe in præceptis. RAB. Merito illi datur, etc., usque ad et assidue legem meditatur et opere exsequitur.