*10:1 Judex sapiens, etc. RAB. Factus est principatus super humerum ejus. Unde: Væ terræ cujus rex puer est Isa. 9., diabolus, scilicet qui semper diligit novitates, et principes cujus primo mane comedunt, id est, ante diem mortis, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur Isa. 22..
†10:5 Super faciem scribæ. ID. Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis, quia vice sua mittit ad prædicandum.
‡10:8 Regnum a gente. RAB. Hoc fere omnes etc., usque ad: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21..
§10:9 Avaro. Post mutationem regni agit de avaritia, pro qua vis regiminis maxime negligitur: Radix enim omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Avaritiam autem superbia comitatur, unde, Præcipe divitibus non altum sapere Ibid..
**10:12 Et rex hodie est. Potestas et divitiæ non possunt prolongare vitam. Positus est terminus qui præteriri non potest. Jucunditas carnis convertetur in putredinem et fœtores, et tandem in vermes. Mystice autem homo, qui in peccatis vivit et non resipiscit, morietur æterna morte: et diabolum serpentem antiquum et bestias ejus, id est, dæmones non evadet.
††10:14 Initium superbiæ. Non est enim major apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quæ merito ascribitur superbiæ. Superbia enim est si creatura velit æquari Creatori. Hæc et diabolo et homini fuit initium perditionis: unde, Quoniam initium omnis peccati est superbia. Quamvis alibi dicatur: Radix omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Non est cupiditas sine superbia, nemo enim superbus nisi cupidus et econverso. De superbia nascuntur hæreses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones et hujusmodi, quæ ex cupiditate procedunt. Gulosos vero, intemperantes, ebriosos, fornicarios et hujusmodi cupiditas facit, quæ sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum a quo omnia trahunt initium.
‡‡10:19 Terras. RAB. Quando Jerusalem per Romanos, etc., usque ad deleta est posteritas eorum, et gloria martyrum exaltata est; unde: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet Psal. 144..
§§10:22 Non est creata. ID. Vitia non sunt creata, etc., usque ad surgit iracundia, quam virtutis superat constantia.
***10:23 Semen hominum honorabitur. Doctores sancti in honore sunt apud bonos, maxime qui timent Dominum: unde, Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur I Tim. 5., etc.
†††10:25 Gloria divitum, etc. Vere gloria est timere Deum. Qui eum timet, justitiam servat in omnibus: unde, Nolite in personarum acceptione Jesu fidem habere Jacob. 2..
‡‡‡10:27 Magnus est judex. Licet potestas terrena magna sit, timentem Dominum præcellere non valet: timentibus enim Deum, nihil deest, Divites autem eguerunt et esurierunt Psal. 33., etc.
§§§10:28 Servo sensato. Hoc ad litteram sæpe evenit, ut ignobilis genere nobilitatis scientia et fide, nobilibus præferatur: unde, Servus sapiens dominabitur filiis stultis Prov. 17.. Mystice autem servus ecclesiasticus, qui devote servat religionem Christianam, præponitur Synagogæ; unde, Major serviet minori. Et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui Gen. 25..
*10:30 Melior est. Quasi dicat: Melius est, ut studeas semper in bono opere laborare, unde reddatur tibi merces justitiæ, quam ut consumas dies tuos in vanitate, et egeas illo pane, qui de cœlo descendit. Qui in timore Dei, et observantia religionis, statuet gloriam suam: unde, Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..