11
[Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.* Sapientia humiliati exaltabit caput. Sequitur: Non laudes virum, etc. Quasi: Ne juxta speciem corporis æstimes qualitatem mentis: unde, Non respicias vultum ejus nec altitudinem staturæ ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis judico I Reg. 16.. Homo enim videt ea quæ patent. Dominus autem intuetur cor. In honoribus mundanis non est superbiendum, quia transit mundus et concupiscentia ejus. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. Multi tyranni sederunt in throno: et insuspicabilis portavit diadema. Multi tyranni. RAB. Divina dispensatione fit, etc., usque ad benedictionem patriarcharum hæreditavit. Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste.] [Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. Priusquam audias. Qui prius respondet quam audiat, id est, qui doctor esse desiderat antequam discat; vel, aliorum causas judicare, priusquam dignoscat: stultum se esse demonstrat. De ea re quæ te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas. 10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris.§ Fili, ne in multis, etc. Quasi diceret: De superfluis ne sis curiosus, et peccantium pravitati non consentias. Non solum enim qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte. Fili, ne in multis, etc. Multi sunt actus hæreticorum, qui unitatem fidei, et tramitem veritatis non custodiunt, et laborem unum in libris componendis expendunt. Rhetorica et dialectica arte copiosi: nec immunes sunt a dilecto, quia meditatio eorum est in dolo. Unde Ecclesiasticus: Fili, ne facias multos libros, quibus non est finis. Omnes autem libri divinæ Scripturæ quia consentiunt unus liber sunt: unde, In capite libri scriptum est de me Psal. 36., etc. Fili, ne in multis, terrenis lucris, vel quibuslibet negotiis, quia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Suscepta cura regiminis impar invenitur quisque ad singula, dum dividitur ad multa: nec sua damna considerat, dum aliena pertractat. 11 Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit.** Est homo laborans. Christiana opera designat, in quibus pauperes spiritu abundant omnibus bonis, et egent qui laborant in acquirendis divitiis: unde, Divites eguerunt, et esurierunt, etc. 12 Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: 13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.] 14 [Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: 15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. 16 Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. 17 Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. 18 Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius.†† Est qui locupletatur, etc. RAB. Thesaurizat, et ignorat, etc., usque ad sed aliis relinquunt qui veritatem et falsitatem dignoscunt. 19 In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: 20 et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. 21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. 22 Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. 23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. 24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. 25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? 26 Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor? 27 In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum: 28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. 29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. 30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir.]‡‡ Ante mortem, etc. ID. Stultum est laudare, etc., usque ad qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. 31 [Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. 32 Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.§§ Sicut enim eructant, etc. RAB. Similitudinem sagaciorum animalium, etc., usque ad in caveam erroris et laqueum deceptionis præcipitent. 33 Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. 34 A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. 35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. 36 Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.]

*11:1 Sapientia humiliati exaltabit caput. Sequitur: Non laudes virum, etc. Quasi: Ne juxta speciem corporis æstimes qualitatem mentis: unde, Non respicias vultum ejus nec altitudinem staturæ ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis judico I Reg. 16.. Homo enim videt ea quæ patent. Dominus autem intuetur cor. In honoribus mundanis non est superbiendum, quia transit mundus et concupiscentia ejus.

11:5 Multi tyranni. RAB. Divina dispensatione fit, etc., usque ad benedictionem patriarcharum hæreditavit.

11:8 Priusquam audias. Qui prius respondet quam audiat, id est, qui doctor esse desiderat antequam discat; vel, aliorum causas judicare, priusquam dignoscat: stultum se esse demonstrat.

§11:10 Fili, ne in multis, etc. Quasi diceret: De superfluis ne sis curiosus, et peccantium pravitati non consentias. Non solum enim qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte. Fili, ne in multis, etc. Multi sunt actus hæreticorum, qui unitatem fidei, et tramitem veritatis non custodiunt, et laborem unum in libris componendis expendunt. Rhetorica et dialectica arte copiosi: nec immunes sunt a dilecto, quia meditatio eorum est in dolo. Unde Ecclesiasticus: Fili, ne facias multos libros, quibus non est finis. Omnes autem libri divinæ Scripturæ quia consentiunt unus liber sunt: unde, In capite libri scriptum est de me Psal. 36., etc. Fili, ne in multis, terrenis lucris, vel quibuslibet negotiis, quia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Suscepta cura regiminis impar invenitur quisque ad singula, dum dividitur ad multa: nec sua damna considerat, dum aliena pertractat.

**11:11 Est homo laborans. Christiana opera designat, in quibus pauperes spiritu abundant omnibus bonis, et egent qui laborant in acquirendis divitiis: unde, Divites eguerunt, et esurierunt, etc.

††11:18 Est qui locupletatur, etc. RAB. Thesaurizat, et ignorat, etc., usque ad sed aliis relinquunt qui veritatem et falsitatem dignoscunt.

‡‡11:30 Ante mortem, etc. ID. Stultum est laudare, etc., usque ad qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

§§11:32 Sicut enim eructant, etc. RAB. Similitudinem sagaciorum animalium, etc., usque ad in caveam erroris et laqueum deceptionis præcipitent.