12
[Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino. Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.* Non est enim, etc. Gravissimum peccatum est nolle pœnitere, nec peccata eleemosynis redimere, sed peccata peccatis addere: unde, Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eam Amos, 1.. Dubiam et dolosam doctrinam, quam in expositione divinæ Scripturæ expendunt. Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ. Da bono, et non receperis peccatorem. Da bono, etc. Simile in Tobia legitur: Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus Tob. 4.. Id est pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui nutriunt histriones, cum esuriant Christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori, non quia peccator est sed quia homo est, non peccatorem sed justum nutrit: quia culpam non diligit, sed naturam. Si peccatorem et impium hæreticum intelligit dum in errore sunt, non est communicandum cum illis: unde, Nolite sanctum dare canibus Matth. 7.. Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.] [Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. Non agnoscetur in bonis amicus. Facilius amicus et inimicus in adversitate probantur, quia multi amici mensæ, qui non permanent in die necessitatis. Verus igitur erat amicus qui dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? II Cor. 11. In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. 10 Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius:§ Non credas inimico. Historice de falsis amicis agit, a quibus cavere debemus. Mystice vero hæreticos notat, qui non vere sunt amici, quorum doctrina plena est rubigine erroris, et nequitiæ: quorum sermo serpit ut cancer, quamvis fideles et catholicos se fingunt. Non ergo eis obsentiamus, nec potestatem tribuamus, quam significat dextera: ne a loco nostro, id est, statu rectæ fidei nos dejiciant. Nituntur enim cathedram nostram, id est doctrinam, malitiose subvertere. Quis medebitur. Hæretico qui officium doctoris gerit, et dicit se medicum animarum: Si enim sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras Matth. 5.. 11 et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. 12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. 13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. 14 Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit. 15 In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.** In labiis suis. His sententiis notat eos, qui in corde loquuntur et insidiantur ut interficiant innocentem: qui cum aliquem deceperint, movent caput, plaudunt manu, et lætantur cum male fecerint. 16 In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. 17 Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. 18 In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. 19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.]

*12:3 Non est enim, etc. Gravissimum peccatum est nolle pœnitere, nec peccata eleemosynis redimere, sed peccata peccatis addere: unde, Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eam Amos, 1.. Dubiam et dolosam doctrinam, quam in expositione divinæ Scripturæ expendunt.

12:5 Da bono, etc. Simile in Tobia legitur: Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus Tob. 4.. Id est pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui nutriunt histriones, cum esuriant Christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori, non quia peccator est sed quia homo est, non peccatorem sed justum nutrit: quia culpam non diligit, sed naturam. Si peccatorem et impium hæreticum intelligit dum in errore sunt, non est communicandum cum illis: unde, Nolite sanctum dare canibus Matth. 7..

12:8 Non agnoscetur in bonis amicus. Facilius amicus et inimicus in adversitate probantur, quia multi amici mensæ, qui non permanent in die necessitatis. Verus igitur erat amicus qui dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? II Cor. 11.

§12:10 Non credas inimico. Historice de falsis amicis agit, a quibus cavere debemus. Mystice vero hæreticos notat, qui non vere sunt amici, quorum doctrina plena est rubigine erroris, et nequitiæ: quorum sermo serpit ut cancer, quamvis fideles et catholicos se fingunt. Non ergo eis obsentiamus, nec potestatem tribuamus, quam significat dextera: ne a loco nostro, id est, statu rectæ fidei nos dejiciant. Nituntur enim cathedram nostram, id est doctrinam, malitiose subvertere. Quis medebitur. Hæretico qui officium doctoris gerit, et dicit se medicum animarum: Si enim sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras Matth. 5..

**12:15 In labiis suis. His sententiis notat eos, qui in corde loquuntur et insidiantur ut interficiant innocentem: qui cum aliquem deceperint, movent caput, plaudunt manu, et lætantur cum male fecerint.