16
[Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum. Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur.* Ab uno sensato inhabitabitur patria. RAB. Qui secundum sanam regulam Scripturæ fide et opere permanet in semita justitiæ. A tribus impiis deseretur. Scilicet qui cogitatione, locutione, opere seipsos sequestrant a societate bonorum. Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. Multa talia vidit oculus. Quanto quis ardentius legem Dei discit, tanto magis illustratur lumine scientiæ: unde, Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui me diligit. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum Joan. 14.. In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. Non exoraverunt pro peccatis. RAB. Antiqui gigantes, desideriis terrenis irretiti, et sarcina peccatorum gravati; vel hæretici, qui confidunt in virtute sua, et in divitiis dialecticæ et rhetoricæ gloriantur. Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. 10 Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. 11 Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. 12 Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram.§ Misericordia enim et ira cum illo. RAB. Divina censura æqualitatem servat, etc., usque ad: Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam et justitiam et gloriam Prov. 21. 13 Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. 14 Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. 15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.] 16 [Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur?** Non dicas: A Deo abscondar. Reprehendit eos, qui Deum credunt non curare mortalia: unde Eliphaz, Quid enim novit Deus? Et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat Job. 22.. Hinc Paulus ait, Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis Hebr. 4.. 17 in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? 18 Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.†† Ecce cœlum, et cœli cœlorum. Quasi: Si majora pro voluntate sua dispensat, et comprehendit: minora eum latere non possunt, ad cujus nutum omnia pavent et contremiscunt; et non est qui possit ejus resistere voluntati. 19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. 20 Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo. 21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis? 22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.‡‡ Et opera justitiæ. Nemo enuntiare potest altitudinem justitiæ ejus, nec sustinere justitiæ districtionem. A quibusdam; et interrogatio hominum, etc. Idololatris, hæreticis, vel falsis catholicis: unde, Non enim auditores legis justificantur, sed factores Rom. 2.. 23 Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.] 24 [Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: 25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.§§ Et dicam in æquitate. RAB. Qui intento corde desiderat, etc., usque ad sed statum sanctæ Ecclesiæ aperte manifestat. 26 In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.*** Distinxit partes illorum. Singularum gentium originem per diversas partes mundi discrevit, ut quæque gens parentis sui vocabulo denominata proprias sedes possideret. Mystice autem divina sapientia Ecclesiam instituens, per totius orbis partes dilatavit, et in singulis gentibus collocavit: ut in diversis locis diversa nomina vindicaret sibi, unde Joannes in Apocalypsi: Angelo Smyrnæ Ecclesiæ scribe Apoc. 2., et Pergami et Thyatiræ et cæteris. 27 Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. 28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum: 29 non sis incredibilis verbo illius.††† Non sis incredibilis verbo illius. Dixit superius, quomodo ab initio Deus in scientia et judicio ordinavit opera sua: nunc interposita sententia auditorem hortatur, ne incredibilis verbo illius a statu rectitudinis flectatur, et ad narrationem redit, ostendens quomodo clementia Dei genus humanum reparavit sic: Post hæc Deus in terram respexit, etc. 30 Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis: 31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.]‡‡‡ Denuntiavit, cogitationis arcana: unde, Intellexisti cogitationes meas de longe Psal. 138.. Et, Dominus novit cogitationes hominum Psal. 93..

*16:5 Ab uno sensato inhabitabitur patria. RAB. Qui secundum sanam regulam Scripturæ fide et opere permanet in semita justitiæ. A tribus impiis deseretur. Scilicet qui cogitatione, locutione, opere seipsos sequestrant a societate bonorum.

16:6 Multa talia vidit oculus. Quanto quis ardentius legem Dei discit, tanto magis illustratur lumine scientiæ: unde, Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui me diligit. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum Joan. 14..

16:8 Non exoraverunt pro peccatis. RAB. Antiqui gigantes, desideriis terrenis irretiti, et sarcina peccatorum gravati; vel hæretici, qui confidunt in virtute sua, et in divitiis dialecticæ et rhetoricæ gloriantur.

§16:12 Misericordia enim et ira cum illo. RAB. Divina censura æqualitatem servat, etc., usque ad: Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam et justitiam et gloriam Prov. 21.

**16:16 Non dicas: A Deo abscondar. Reprehendit eos, qui Deum credunt non curare mortalia: unde Eliphaz, Quid enim novit Deus? Et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat Job. 22.. Hinc Paulus ait, Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis Hebr. 4..

††16:18 Ecce cœlum, et cœli cœlorum. Quasi: Si majora pro voluntate sua dispensat, et comprehendit: minora eum latere non possunt, ad cujus nutum omnia pavent et contremiscunt; et non est qui possit ejus resistere voluntati.

‡‡16:22 Et opera justitiæ. Nemo enuntiare potest altitudinem justitiæ ejus, nec sustinere justitiæ districtionem. A quibusdam; et interrogatio hominum, etc. Idololatris, hæreticis, vel falsis catholicis: unde, Non enim auditores legis justificantur, sed factores Rom. 2..

§§16:25 Et dicam in æquitate. RAB. Qui intento corde desiderat, etc., usque ad sed statum sanctæ Ecclesiæ aperte manifestat.

***16:26 Distinxit partes illorum. Singularum gentium originem per diversas partes mundi discrevit, ut quæque gens parentis sui vocabulo denominata proprias sedes possideret. Mystice autem divina sapientia Ecclesiam instituens, per totius orbis partes dilatavit, et in singulis gentibus collocavit: ut in diversis locis diversa nomina vindicaret sibi, unde Joannes in Apocalypsi: Angelo Smyrnæ Ecclesiæ scribe Apoc. 2., et Pergami et Thyatiræ et cæteris.

†††16:29 Non sis incredibilis verbo illius. Dixit superius, quomodo ab initio Deus in scientia et judicio ordinavit opera sua: nunc interposita sententia auditorem hortatur, ne incredibilis verbo illius a statu rectitudinis flectatur, et ad narrationem redit, ostendens quomodo clementia Dei genus humanum reparavit sic: Post hæc Deus in terram respexit, etc.

‡‡‡16:31 Denuntiavit, cogitationis arcana: unde, Intellexisti cogitationes meas de longe Psal. 138.. Et, Dominus novit cogitationes hominum Psal. 93..