*17:1 Deus creavit. RAB. Ut sic vivat, sapiat, etc., usque ad ita homo charitatem habeat, ut sit bonus et justus; etc.
†17:2 Et secundum se vestivit, etc. Unde: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et veritatis sanctitate Ephes. 9..
‡17:3 Et dedit illi potestatem. Quia in hoc quoque factus est homo ad imaginem Dei, quo irrationabilibus ratione antecellit, et ea regit et dominatur in eis, et omnium creatorem agnoscit. Sed quia honorem suum non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus Psal. 48..
§17:5 Creavit ex ipso. Sicut de latere Adæ dormientis formata est Eva, sic de latere Christi in cruce morientis exivit sanguis et aqua, de quibus formatur Ecclesia.
**17:9 Et legem vitæ. Naturalem, quam dedit omni homini, ut subjiceretur suo creatori, et bonorum operum in se honorificentiam custodiret. Vel, legem litteræ, quam ad correctionem morum, et reparationem naturalis legis, scribi voluit; hoc enim naturalis lex et litteralis insinuat, ut Deum toto corde, tota anima, tota virtute diligamus: et mandata ejus in Dei et proximi dilectione custodiamus.
††17:13 Coram illo. RAB. Unde: Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit Psal. 1..
‡‡17:14 Rectorem. Angelos, quibus commisit Deus custodiam singularum gentium! Unde, Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. Deut. 32. Vel, doctores quos ad prædicandum misit.
§§17:21 Convertere. Ostensa conditione hominis, quomodo scilicet ad imaginem Dei creatus sit, et cæteris prælatus creaturis: hortatur ut post lapsum peccati revertatur ad factorem suum, relinquens errorem, quo semetipsum decepit; et deprecetur Deum pro offensionibus suis, et tota mente refugiat ad divinam misericordiam, spernens idololatriam, et diabolicæ servitutis fallaciam. Discat et mandatorum Dei regulam, ut in sorte sanctitatis, qua electus est, permaneat, et in laudibus Altissimi perseveret.
***17:27 Confiteberis vivens. RAB. In præsenti vita, postquam non est tempus operandi, sed præmium recipiendi: Unde, Currite dum lucem habetis, ne tenebræ vos comprehendant Joan. 12..
†††17:30 Quid lucidius sole? ID. Ostendit mundi machinam transitoriam esse: nec lux corporalis perpetuo eadem manet; quanto minus vana cogitatio humanæ fragilitatis.